|
1. Postquam philosophus ostendit quod caelum est sphaericae figurae,
ex eo quod haec figura est prima figurarum, hic ostendit idem ex eo
quod haec figura est convenientissima caelo. Et primo ex eo quod est
propria caelo quantum ad hoc quod est universaliter continens omnia
corpora; secundo quantum ad hoc quod motus eius est universalis mensura
omnium motuum, ibi: adhuc autem si quidem et cetera.
2. Circa primum praemittit duas suppositiones in superioribus
manifestatas. Quarum prima est quod caelum movetur circulariter: hoc
enim et ad sensum videtur, et supponitur ex probationibus primi libri.
Secunda suppositio est ex eo quod ostensum est in primo libro, in
capitulo de unitate mundi, scilicet quod extra extremam circulationem
supremae sphaerae non est nec vacuum nec locus. Et ex his
suppositionibus ex necessitate concludit quod corpus caeli sit
sphaericum. Si enim non sit sphaericum, oportet quod aut habeat
figuram rectilineam totaliter, aut oportet quod habeat quantum ad
aliquam partem circularem figuram, quae tamen non perveniat ad
perfectionem sphaerae. Si vero corpus caeli sit vere rectilineum,
puta cubicum vel pyramidale, sequetur quod extra caelum sit aliquis
locus, et aliquod corpus, et aliquod vacuum. Quam quidem
consequentiam ex hoc probat, quod corpus rectilineum, si circulariter
vertatur, non permanebit in eodem loco secundum omnes partes suas:
immo sequetur quod ubi primo erat aliqua pars eius, nunc nulla pars
eius est, et quod iterum ubi nunc non est aliqua pars eius, iterum
erit aliqua pars eius; et hoc propter permutationem angulorum.
Cuiuslibet enim corporis rectilineae figurae oportet esse aliquos
angulos corporales praeeminentes ceteris partibus, quia linea ducta a
medio talis corporis est maior linea ducta ad aliquod punctum designatum
in superficie plana eius: et sic quando, secundum versionem corporis,
linea terminata ad angulum pervenerit ad locum in quo erat linea ducta
ad aliud punctum quod est inter angulos, accipiet plus de loco, et ita
erit corpus ubi prius non erat; et subsequens linea quae pertinget ad
locum anguli, non poterit occupare totum locum qui occupabatur ab
angulo, et ideo ubi nunc non est corpus, prius erat. Sic ergo extra
illum locum in quo nunc est caelum, potest esse aliquod corpus, idest
aliqua pars eiusdem caeli; et per consequens est ibi locus, qui est
corporis receptaculum; et consequenter est ibi vacuum, quod nihil
aliud est quam locus non plenus corpore cuius est capax.
3. Sed quia etiam sunt quaedam figurae non habentes angulos, quae
tamen non sunt sphaericae, ideo idem ostendit consequenter de huiusmodi
figuris. Et dicit quod simile inconveniens sequitur si attribuatur
caelo aliqua alia figura, a cuius medio non omnes lineae protractae
sint aequales, quod est proprium sphaerae. Et has figuras dicit esse
duas, lenticularem scilicet et ovalem. In figura enim ovali, linea
quae designat longitudinem, est maior ea quae designat profunditatem:
est enim figura ovalis quasi ex duabus pyramidalibus rotundis coniunctis
in basi. Figura autem lenticularis est quasi facta ad modum rotae,
cuius latitudo est maior quam grossities. In omnibus enim huiusmodi
figuris accidit secundum aliquem modum quod extra ultimum motum supremae
sphaerae est locus et vacuum, propter hoc quod totum secundum omnes
partes suas non semper retinet eundem locum. Et hoc quidem accidit,
si Poli super quos revolvitur corpus ovalis figurae, accipiantur ex
parte minoris diametri ipsius: tunc enim oportet quod maiores diametri
circumvolvantur, et sic occupabit unum caput ovi motum aliquem locum,
in quo prius nulla pars ovi erat. Si vero longitudo ovi acciperetur in
motu ipsius sicut axis immobilis, fieret revolutio semper secundum
partes circulares, ita quod una pars succederet alteri. Et similiter
est etiam imaginandum in figura lenticulari: et ita etiam est de figura
columnari, et de quacumque alia huiusmodi. Unde patet quod sola
sphaerica figura est quae, a quacumque parte moveatur, non occupat de
novo aliquem locum secundum aliquam sui partem, sed semper una pars
eius succedit alteri. Unde talis figura est convenientissima caelo.
4. Deinde cum dicit: adhuc autem si quidem etc., probat idem per
aliam rationem, quae sumitur ex mensuratione motuum. Et primo ponit
hanc suppositionem, quod motus caeli sit mensura omnium motuum, ut
habitum est in IV Physic. Et huius rationem assignat, quia solus
motus caeli est continuus et regularis et sempiternus: aliter enim per
ipsum motum caeli non posset certificari quantitas aliorum motuum, quod
est mensurare ipsos. Si enim non esset motus caeli continuus, sed
interpolatus, non esset aequalitas temporis inter motum mensurantem et
mensuratum; si autem non esset regularis, sed quandoque velocior
quandoque tardior, non haberet in se certitudinem determinatam, per
quam posset certificari quantitas aliorum motuum; si autem non esset
sempiternus, non mensurarentur secundum ipsum motus qui fuerunt ante et
qui erunt post, secundum opinionem ponentium motum secundum suum genus
esse aeternum. His autem suppositis, argumentatur ad propositum sic.
Manifestum est quod id quod est minimum in unoquoque genere, est
mensura illius generis, ut habetur in X Metaphys., sicut in melodia
tonus, et in ponderibus uncia, et in numeris unitas; manifestum est
autem quod minimus motus est qui est velocissimus, qui scilicet habet
minimum de tempore, quod est mensura motus; omnium ergo motuum
velocissimus est motus caeli. Et accipitur hic motus velocissimus,
qui citius peragit cursum suum ex parte brevitatis temporis, licet non
supponatur aequalitas ex parte magnitudinis super quam transit motus,
sicut supponitur in VI Physic., ubi dicitur quod velocius est quod
pertransit in minori tempore aequale spatium vel etiam maius. Unde hic
subdit quod velocissimus motus attenditur secundum minimam
magnitudinem. Inter omnes autem lineas quae ab eodem in idem redeunt,
minima est circularis: quia in figuris rectilineis sunt anguli, ad
quos lineae protractae a medio sunt maiores, et sic anguli illarum
figurarum excedunt lineam circularem. Et ideo oportet quod caelum,
quod movetur circulariter quasi ab eodem in idem, et velocissimo motu,
quod motus eius sit super lineam circularem. Et ita oportet quod ipsum
sit sphaericum.
5. Deinde cum dicit: sumet autem utique quis etc., ostendit quod
caelum sit sphaericae figurae, ratione sumpta ex corporibus
inferioribus. Et primo ponit rationem; secundo probat quod
supposuerat, ibi: sed et quod aquae superficies et cetera. Dicit
ergo primo quod aliquis potest sumere fidem ad ostendendum caelum esse
sphaericum, ex corporibus inferioribus, quae sunt collocata circa
medium mundi. Aqua enim est circa terram, licet non ex omni parte
cooperiat terram (quod est propter necessitatem generationis et
conservationis vitae, maxime animalium et plantarum), aer autem
circumdat aquam, ignis autem circumdat aerem; et secundum eandem
rationem superiora corpora circumdant inferiora usque ad supremum
caelum. Huiusmodi enim corpora non sunt continua, ut sit totum unum
corpus, quia sic non esset quodlibet ipsorum sphaericum, sed totum
(pars enim corporis continui non est actu figurata); sed haec corpora
tangunt se invicem absque aliqua interpolatione alterius corporis, vel
etiam vacui, ut Democritus posuit; et hoc supra nominavit continuum.
Superficies autem unius horum inferiorum corporum est sphaerica: illud
autem quod continuatur, idest sine interpolatione coniungitur, corpori
sphaerico continenti, aut etiam quod movetur circa corpus sphaericum
contentum, necesse est esse sphaericum. Unde ab inferiori probari
potest ascendendo usque ad supremum caelum, quod caelum sit
sphaericum.
6. Sed videtur quod haec probatio non habeat necessitatem. Si enim
detur quod aqua sit sphaericae figurae, ex hoc manifeste habebitur quod
aer sit sphaericae figurae quantum ad eius concavum; non autem
oportet, ut videtur, quod quantum ad convexum. Ad hoc igitur
Alexander respondet, quod ex hac demonstratione probatur corpora mundi
esse sphaerica quantum ad concavum, sicut ex priori, qua procedebat a
supremo caelo procedendo, probabatur quod haec corpora essent sphaerica
quantum ad suum convexum: et secundum hoc neutra demonstrationum est
sufficiens sine alia, sed ex duabus una demonstratio conficitur. Quod
videtur esse contra intentionem Aristotelis, qui utramque
demonstrationem divisim inducit, quasi utraque sit per se sufficiens.
Et ideo dicendum est, sicut Simplicius dicit, quod per hanc
demonstrationem sufficienter probatur corpora mundi esse sphaerica, non
solum quantum ad concavum, sed etiam quantum ad convexum. Quod enim
superficies concava aeris sit sphaerica, patet ex hoc, quod
superficies convexa aquae est sphaerica. Quod autem superficies aeris
convexa sit sphaerica, patet eodem modo sicut de aqua, quia scilicet
omnes partes eius aequaliter concurrunt ad suum locum. Et sic patet
quod etiam superficies concava ignis sit sphaerica. Quod autem
superficies ignis convexa sit sphaerica, patere potest tum ex eo quod
continuatur cum sphaera lunae (unde et simul revolvitur cum ea, ut
manifeste apparet ex motu stellae comatae, quae movetur ab oriente in
occidentem secundum motum caeli); tum etiam ex hoc quod partes ignis
moventur undique aequaliter ad suum ubi.
7. Deinde cum dicit: sed et quod aquae superficies etc., probat
quod supposuerat, scilicet quod superficies convexa aquae sit
sphaerica: nam de terra inferius ostendet. Ad hoc autem ostendendum
praemittit duas suppositiones. Quarum prima est quod, quia aqua
naturaliter est gravis, semper naturaliter fluit ad id quod est magis
concavum, vel magis infimum. Alia autem suppositio est, quod illud
est magis concavum et magis infimum, quod est propinquius centro
mundi. His igitur suppositis, sit centrum mundi a, et signentur in
superficie aquae duo puncta b et g, aequaliter distantia a centro, et
producantur duae lineae quae sunt ab et ag. Deinde coniungantur duo
puncta b et g per lineam bg; quae quidem linea est recta, si suprema
superficies aquae sit plana. Signetur igitur in linea bg, quae est
basis trianguli, punctum d, et ducatur a centro linea quae est ad.
Hanc lineam necesse est esse minorem utraque duarum linearum a centro
procedentium: si enim esset aequalis, tunc omnes tres lineae essent
aequales ab eodem puncto procedentes, et ita linea bdg, transiens per
summitates earum, esset circularis, ut patet ex III Euclidis;
quod est contra positum, quo posuimus lineam bg esse lineam rectam.
Supposito ergo quod linea ad sit minor, sequetur quod punctum d minus
distabit a centro; et ita locus ille erit profundior, vel magis
infimus. Unde sequetur, secundum suppositionem praemissam, quod aqua
quae est in puncto g et in puncto b, circumfluet ad punctum d, donec
adaequetur locus medius aliis duobus extremis; et sit linea tota
adaequata duobus extremis ex concursu aquae, linea ae. Oportet igitur
quod aqua sit apud omnes lineas egredientes a centro aequales: tunc
enim solum aqua quiescit, quando omnes lineae sunt aequales. Sed
linea quae tangit tres lineas egredientes a centro aequales, est
circularis, ut probatur in III Euclidis. Sequitur ergo quod
superficies aquae, in qua describitur linea beg, sit superficies
sphaerica; et hoc est quod demonstrare intendit.
8. Deinde cum dicit: quod quidem igitur sphaericus est etc.,
concludit ex praemissis manifestum esse quod mundus sit sphaericus, tum
propter corpus primum quod continet totum mundum, tum etiam propter
alia corpora ab eo contenta. Sunt autem apud nos quaedam corpora
sphaerica, quae tamen non perfecte habent sphaericam figuram; sicut
ipsum corpus terrae dicitur esse sphaericum, cum tamen habeat magnas
elevationes montium et concavitates vallium. In corporibus etiam
artificialibus quae sunt apud nos sphaerica, inveniuntur aliquae
tumorositates vel depressiones, quibus non obstantibus huiusmodi
artificiata dicuntur esse sphaericae figurae, quia huiusmodi additiones
vel subtractiones secundum sensum quasi non apparent. Ne igitur
credatur hoc etiam accidere in corpore caelesti, addit quod est
secundum diligentiam tornatus, idest carens omni tumorositate et
concavitate, sicut corpora quae diligenter tornantur; in tantum quod
nihil, neque chirocmeton, idest manu elaboratum, se habeat similiter
ad corpus caeleste quantum ad hoc quod dictum est, neque etiam
quodcumque corpus aliud naturale quod nostris oculis appareat: quia
illa ex quibus huiusmodi corpora constituuntur, non possunt illam
regularitatem, idest uniformitatem, suscipere per actionem artis vel
naturae inferioris, et illam diligentiam quantum ad perfectionem
sphaericae figurae, quam habet corpus caeleste, quod est naturaliter
sphaericae figurae. Et hoc probat per proportionem partium mundi ad
invicem. Manifestum est enim quod secundum eandem proportionem qua
aqua excedit terram, semper elementa continentia distant a corporibus
contentis, et etiam adhuc plus. Aqua autem, quae continet terram,
non habet huiusmodi tumorositates et concavitates in superficie quas
habet terra, sed magis est regularis quam superficies terrae.
Similiter oportet quod superficies aeris sit magis regularis quam
superficies aquae. Unde sequitur quod superficies supremi corporis
caelestis sit maxime regularis, ita quod in eo omnino nihil sit, nec
minimum, superadditum vel subtractum.
|
|