|
1. Postquam philosophus determinavit de partibus caeli et de figura
ipsius, hic determinat de motu eius. Et primo determinat de modo
motus; secundo determinat de uniformitate motus caelestis, ibi: de
motu autem ipsius et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit
quaestionem; secundo ostendit difficultatem quaestionis, ibi: forte
quidem igitur etc.; tertio proponit solutionem, ibi: nunc autem quod
videtur et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quaedam
ex quibus oritur dubitatio. Quorum unum est, quod dupliciter
contingit per aliquem circulum aliquid moveri. Signetur enim punctum a
in aliquo circulo, et ab eo ducatur diameter, et in superiori
semicirculo signetur punctum b, in inferiori autem signetur punctum g.
Dupliciter ergo potest aliquid moveri per hunc circulum: uno modo quod
moveatur ab a versus b, alio modo quod moveatur ab a versus g. Aliud
autem quod proponit est, quod isti duo motus non sunt contrarii:
ostensum est enim in primo quod duo motus circulares non sunt
contrarii. Si enim isti motus essent contrarii, oporteret quod
competerent naturis contrariorum mobilium, ita quod unus eorum
attribueretur uni mobili, et alius contrario: quia sicut supra dictum
est, si unum contrariorum est in natura, necesse est alterum esse.
2. Secundo ibi: sed si nihil etc., movet dubitationem.
Manifestum est enim ex praemissis quod in sempiternis nihil accidit
contingenter aut casualiter: quia ea quae sunt a casu, non sunt
semper, neque etiam ut frequenter. Dictum est autem supra quod caelum
est sempiternum, et etiam circularis motus eius. Unde rationabiliter
quaeritur propter quam causam caelum movetur versus unam partem et non
versus aliam, puta ab oriente versus superius hemisphaerium, et non
versus inferius.
3. Tertio ibi: necesse enim etc., ostendit qualiter sit huiusmodi
causa assignanda. In praecedentibus enim dupliciter assignavit causam
caelestium accidentium. Primo enim ostendit quod oportet esse diversos
motus in caelo, ad hoc quod sit principium generationis et
corruptionis: secundo ostendit quod oportet figuram caeli esse
rotundam, ex aliquo principio priori supposito, quia scilicet corpori
primo debetur figura prima; et sic primitas corporis est principium
primae figurae. Et ideo hic dicit quod, si debeat assignari ratio
quare caelum sic moveatur et non aliter, necesse est huiusmodi rationem
assignari, aut secundum hoc quod talis modus motionis sit principium
alicuius effectus, aut potius quod iste modus motionis dependeat ex
aliquo priori principio. Potest autem et aliter intelligi. Dixerat
enim quod sempiterna non possunt esse a casu: nec tamen omnia
sempiterna habent causam, sed aliquod sempiternum est quod causam non
habet, sed ipsum est prima causa aliorum. Quia igitur ex
sempiternitate caeli et motus eius concluserat quaestionem, qua
quaeritur propter quam causam motus caeli est versus unam partem et non
versus aliam; ne videatur quaestio irrationabilis seu inutilis,
subiungit quod necesse est hoc ipsum quod est caelum sic moveri, aut
esse primum principium omnium (quod est impossibile, cum omnis motus
habeat causam moventem); aut oportet dicere quod eius sit quoddam
aliud principium. Et sic rationabiliter quaesitum est de causa quare
movetur ad hanc partem et non ad aliam.
4. Deinde cum dicit: forte quidem igitur etc., ostendit
difficultatem huius quaestionis. Et dicit quod hoc quod aliquis de
quibusdam difficilibus et occultis velit attente enuntiare, assignando
causam eorum, et quod de omnibus velit inquirere et nihil
praetermittere, forte videbitur esse signum vel multae stultitiae, ex
qua provenit quod nescit discernere inter facilia et difficilia; aut
est signum multae promptitudinis, idest magnae praesumptionis, ex qua
contingit quod homo non cognoscit mensuram suae facultatis circa
inquisitionem veritatis. Et quamvis quidam super hoc sint increpandi,
non tamen iustum est quod omnes similiter reprehendantur, sed ad duo
oportet attendere. Primo quidem ad causam quae movet hominem ad
loquendum de talibus: utrum scilicet hoc faciat ex amore veritatis, an
ad ostentationem sapientiae. Secundo oportet considerare quomodo se
habeat aliquis in credendo ea quae asserit: utrum scilicet habeat de
eis debilem certitudinem, secundum communem hominum modum, aut etiam
firmius ea cognoscat, scilicet supra communem modum hominum. Quando
igitur aliquis potest attingere ad hoc quod cognoscat necessarias causas
certius quam secundum communem hominum modum, tunc oportet reddere
gratias his qui tales necessitates inveniunt, magis quam eos
increpare.
5. Deinde cum dicit: nunc autem quod videtur etc., solvit
praemissam quaestionem. Et dicit quod, si gratiae sint agendae his
qui certiores necessitates inveniunt, nunc autem in hac quaestione
sufficit dicere illud quod nobis videtur, etsi non sit adeo certum.
Dicit ergo quod inter ea quae contingit fieri, natura semper facit id
quod est optimum, tanquam mota et directa a primo principio, quod est
ipsa essentia bonitatis. Videmus autem quod tanto aliquis motus
localis est dignior, quanto versus digniorem partem procedit; motus
enim accipit speciem a termino; sicut in motibus localibus rectis,
motus localis qui est ad superiorem locum, est honorabilior et
nobilioris corporis quam motus localis qui est ad inferiorem locum, eo
quod locus qui est sursum est dignior loco qui est deorsum. Et hoc
quidem manifestum est in homine: nam caput, quod est sursum, est
nobilius pedibus, qui sunt deorsum. Et similiter pars anterior
dignior est posteriori, sicut etiam et dextrum est dignius quam
sinistrum, sicut supra dictum est, et sicut patet in animalibus.
Dicta ergo dubitatio quam nunc movimus, testificatur quod in caelo sit
prius et posterius, idest ante et retro, de quibus supra nullam
mentionem fecit. Haec enim causa, scilicet distinctio anterioris et
posterioris in caelo, solvit praedictam dubitationem. Si enim motus
caeli se habet optime quantum contingit, sicut dictum est, haec erit
causa dictae dubitationis: quia optimum est quod caelum moveatur motu
simplici, idest semper versus eandem partem, et incessabili, idest
sine interpolatione quietis, quam necesse esset intervenire, si
quandoque moveretur versus unam partem, quandoque versus aliam; et
ulterius optimum est quod moveatur versus honorabiliorem partem, est
autem anterior pars nobilior. Et ideo caelum movetur ab oriente versus
suum anterius, idest versus superius hemisphaerium; non autem versus
inferius, quod est caeli posterius.
6. Sed videtur quod inconvenienter hanc rationem assignet. Supra
enim assignavit distinctionem harum partium in caelo ex principio
motus, quia scilicet motus caeli videtur incipere ab una parte et non
ab alia; hic autem assignat rationem quare caelum sic moveatur et non
aliter, ex distinctione partium caeli; et ita videtur processus eius
esse circularis. Ad quod dicendum est quod distinctio partium caeli
est causa quod motus caeli incipiat ab hac parte et non ab alia, et non
e converso: sed motum incipere ab hac parte caeli et non ab alia, est
signum distinctionis partium caeli. Causa autem distinctionis harum
partium est virtus animae moventis caelum, vel cuiuscumque
intellectualis substantiae, diversimode attributa diversis partibus
caeli. Nihil autem prohibet, cum quaeritur an aliquid sit, probare
illud per signum; cum tamen quaeritur de causa alicuius propter quam
est, oportebit signum ad causam reducere; sicut si probemus cor moveri
per motum venae pulsatilis, si tamen quaeratur quae sit causa motus
venae pulsatilis, dicetur quod hoc est propter motum cordis. Et
similiter Aristoteles probavit esse talem distinctionem partium in
caelo, per inchoationem motus a determinata parte, sicut per signum;
et tamen inchoationem motus reducit in differentiam partium caeli,
sicut in causam. Distinguitur autem pars anterior et posterior in
caelo, non naturaliter, scilicet secundum determinatam partem corporis
caelestis, quia una et eadem pars caelestis corporis quae nunc est in
superiori hemisphaerio, postea erit in hemisphaerio inferiori; sed
secundum situm, sicut etiam supra dictum est de differentia dextri et
sinistri.
|
|