|
1. Postquam philosophus assignavit causam quare caelum movetur versus
unam partem et non versus aliam, hic determinat de uniformitate motus
caeli. Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum,
ibi: si enim irregulariter movebitur et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod post praedicta
consequenter est pertranseundum, idest breviter dicendum, de motu
caeli, ostendendo quod est regularis, idest semper uniformem
velocitatem habens, et nunquam irregularis, ut quandoque scilicet
velocius quandoque tardius moveatur. Et hoc rationabiliter: nam iste
motus est regula et mensura omnium aliorum motuum; unde nulla
irregularitas vel inaequalitas in eo debet apparere.
2. Secundo ibi: dico autem hoc etc., exponit quod dixerat. Et
dicit quod hic intendit dicere de primo caelo, idest de suprema
sphaera, et de prima latione, idest de motu diurno quo totum caelum
revolvitur, per motum primi mobilis, ab oriente usque in occidentem.
Ideo autem de hoc motu specialiter loquitur, quia in hoc motu neque
est aliqua irregularitas secundum rei veritatem, neque secundum
apparentiam. Sed in his quae de subtus, idest in motu planetarum,
iam plures motus conveniunt ad movendum unum corpus; vel secundum
diversas sphaeras volventes et revolventes, sicut dicebant astrologi
qui fuerunt tempore Aristotelis, ut patet in XII Metaphys.; vel
secundum motus eccentricorum et epicyclorum, secundum modernos
astrologos. Et ex hac diversitate motuum causatur irregularitas quae
apparet circa planetas, secundum quam quandoque videntur directi
motus, quandoque retrogradi, quandoque stationarii; quamvis secundum
rei veritatem nullus motus in caelo sit irregularis. Rationes enim
quas hic inducet, habent locum non solum in motu primi caeli, qui est
simplex, et ex hoc nulla apparet in eo irregularitas; sed etiam in
motibus planetarum, in quibus apparet irregularitas propter concursum
multorum motuum.
3. Deinde cum dicit: si enim irregulariter movebitur etc., probat
propositum quatuor rationibus. Quarum prima sumitur ex ipsa forma
motus circularis, et procedit sic. Si primum caelum irregulariter
moveretur, manifeste oporteret quod in eo esset intensio, idest
augmentum velocitatis, et virtus, idest summum velocitatis, et
remissio, idest deminutio velocitatis. Omnis enim motus irregularis
habet ista tria; non ita quod in quolibet motu irregulari vel inaequali
sint ista tria, sed quia in quolibet motu sunt duo horum; idest virtus
et intensio, sicut in motu naturali corporum gravium et levium est
intensio et virtus, quia talis motus semper augetur in velocitate usque
ad finem, in quo est velocissimus; motus autem horum corporum qui est
contra naturam, habet virtutem et remissionem, quia in principio est
velocissimus, et semper deminuitur velocitas, quousque tandem totus
motus consumatur. Et sic ly omnis accipitur quasi collective, ut
intelligatur quod in omnibus motibus irregularibus ista tria
inveniuntur, non autem in unoquoque eorum.
4. Deinde ostendit in qua parte motus irregularis inveniatur maxima
velocitas. Et dicit quod virtus motus, idest maxima eius velocitas,
invenitur aut unde fertur, idest versus terminum a quo, aut quo
fertur, idest versus terminum ad quem, aut circa medium; sicut in his
quae naturaliter moventur motu recto, invenitur maxima velocitas versus
terminum ad quem feruntur, quia motus naturalis intenditur in fine, ut
in primo habitum est; in his autem quae moventur contra naturam,
invenitur maxima velocitas unde, idest versus terminum a quo, quia
motus violentus intenditur in principio et remittitur in fine, ut in
primo libro habitum est; sed in proiectis maxima velocitas motus
invenitur circa medium.
5. Dubitatur autem quae philosophus vocet hic proiecta. Nam
quaecumque proiiciuntur, aut moventur secundum motum naturalem, sicut
cum lapis deorsum iacitur, et sic videtur quod motus intendatur in
fine; vel moventur violenter, sicut cum lapis iacitur sursum, et sic
motus eius debet esse intensissimus in principio, non autem in medio.
Dicit autem Simplicius quod proiecta hic philosophus vocat corpora
animalium, quae moventur ab anima non in sursum directe, neque directe
in deorsum, sed quasi in latus, ad modum sagittae et aliorum
proiectorum; propter quod et Aristoteles hic ea proiecta vocat.
Manifestum est autem quod in motibus animalium maxima velocitas non
invenitur neque a principio, quando quodammodo paulatim membra sua
animalia expediunt ad motum; neque etiam circa finem, quando iam
membra eorum sunt lassata; sed circa medium, quando sunt in ipso
impetu motus. Sed haec expositio videtur esse extorta. Unde
Alexander dicit quod medium hic est accipiendum secundum locum, et non
secundum tempus. Motus enim sagittae et aliorum sic proiectorum, non
est neque in sursum neque in deorsum, sed in intermedio utriusque; et
in hoc intermedio maxima velocitas horum motuum invenitur. Possumus
autem dicere quod etiam in his secundum tempus accipiendo medium, talia
proiecta circa medium velocius moventur. Causatur enim motus talium
proiectorum ex impulsu medii deferentis, quod facilius recipit
impressionem moventis quam ipsum corpus grave quod proiicitur, ut patet
in VIII Physic.; et ideo, quando multum de aere fuerit
commotum, velocior est motus proiectionis in medio quam in principio,
quando adhuc parum de aere commovetur, vel etiam quam in fine, quando
iam incipit debilitari impressio proiicientis. Et huius signum est,
quia huiusmodi proiecta non tantum impulsum faciunt in eo quod est
omnino propinquum, vel in eo quod est multum remotum, sicut in eo quod
mediocriter distat.
6. Sic igitur manifestum est quod maxima velocitas cuiuslibet motus
irregularis, vel est in principio, vel in medio, vel in fine. Sed
haec tria non est accipere in motu circulari caelestis corporis, neque
quantum ad tempus, cum sit sempiternus, secundum eius opinionem;
neque etiam quantum ad longitudinem, idest quantum ad figuram loci,
quae est secundum lineam circularem, quae quidem est conducta, quasi
circulariter in seipsam rediens, et est infrangibilis, non divisa in
actu, ut possit ibi actu designari principium et finis. Et ita in
circulatione caeli non invenitur secundum aliquam eius partem virtus,
idest maxima eius velocitas; et per consequens neque irregularitas,
quae fit propter intensionem et remissionem.
7. Secundam rationem ponit ibi: adhuc quoniam omne etc.; quae
accipitur simul ex parte moventis et mobilis. Ostensum est enim in
VII et in VIII Physic. quod omne quod movetur, ab aliquo
movente movetur. Unde necesse est, si in aliquo motu sit
irregularitas, quod aut hoc fiat propter movens, aut propter id quod
movetur, aut propter utrumque. Si enim movens non semper et aequali
virtute moveat, sed quandoque maiori quandoque minori, fiet motus
quandoque quidem velocior quandoque autem tardior: quia velocitas motus
contingit ex hoc quod virtus moventis, propter suam magnitudinem,
multum dominatur mobili. Et similiter si corpus quod movetur, per
aliquam alterationem non permaneat in eadem dispositione, non erit
aequaliter subiectum virtuti moventis, et ita non erit aequa velocitas
motus. Et similiter si fiat transmutatio circa utrumque, scilicet
moventem et mobile, poterit esse motus irregularis. Sed nihil horum
potest accidere circa caelum. De ipso enim corpore mobili ostensum est
supra quod est primum et simplex, quia movetur primo et simplici motu;
et quod est ingenitum et incorruptibile et totaliter intransmutabile
(transmutatione scilicet variante substantiam et virtutem eius).
Motor autem eius multo magis rationabile est quod sit talis
conditionis. Cum enim movens sit potius moto, si corpus quod movetur
est primum et simplex, et ingenitum et incorruptibile, multo magis
motivum eius erit tale. Ostensum est etiam in VIII Physic. quod
motor caeli est incorporeus, nullam habens magnitudinem: si igitur
ipsum caelum, quod est corpus, non immutetur a dispositione suae
substantiae et virtutis, multo magis non transmutabitur motor eius,
qui est incorporeus. Ex quo patet quod impossibile est motum caeli
esse irregularem.
|
|