|
1. Hic ponit tertiam rationem, quae sumitur solum ex parte mobilis.
Et dicit quod si motus caeli irregulariter peragatur, aut hoc erit ita
quod tota caeli mutatio transmutetur, ita quod quandoque sit velocior
quandoque tardior, aut partes eius: et intelligitur tota mutatio motus
totius sphaerae supremae, partes autem mutationis intelliguntur motus
partium caeli. Quod autem partes supremae sphaerae non moveantur
irregulariter, ita scilicet quod una pars caeli quandoque citius
quandoque tardius moveatur, ostendit supponendo quod sphaera stellarum
fixarum sit suprema sphaera: nondum enim suo tempore deprehensum erat
quod stellae fixae haberent proprium motum praeter motum diurnum; et
ideo attribuit primum motum, scilicet diurnum, sphaerae stellarum
fixarum, quasi proprium ei; cum tamen posteriores astrologi dicant
quod sphaera stellarum fixarum habeat quendam proprium motum, supra
quem ponunt aliam sphaeram, cui attribuunt primum motum. Supposito
ergo quod sphaera stellarum fixarum sit suprema sphaera, probat quod
partes eius non moveantur irregulariter. Quia si singulae partes eius
quandoque citius quandoque tardius moverentur, iam a longinquo tempore
stellae fixae in alia distantia se haberent ad invicem quam prius, una
earum velocius et alia tardius mota. Sed huius contrarium apparet:
quia inveniuntur eandem figuram conservare, et eodem modo ab invicem
elongari in hoc tempore, sicut etiam invenerunt antiquissimi
observatores. Non ergo est irregularitas in motu primi caeli quantum
ad partes eius.
2. Sed neque etiam tota transmutatio primi caeli transmutatur de
velocitate in remissionem velocitatis. Manifestum est enim quod
remissio velocitatis motus cuiuscumque mobilis sit propter impotentiam;
sicut videmus quod quando corpora animalium lassantur, remittitur eorum
motus. Omnis autem impotentia et defectus est praeter naturam, sicut
patet in animalibus, in quibus senectus et decrementum et alia
huiusmodi sunt praeter naturam. Quod est intelligendum quantum ad
naturam particularem, quae est conservativa uniuscuiusque individui
quantum potest: unde praeter intentionem eius est quod deficiat in
conservando. Non autem est praeter naturam universalem, ex qua
causatur non solum generatio, sed etiam corruptio, et per consequens
alii defectus ad corruptionem tendentes, in his inferioribus: dicitur
autem natura universalis virtus activa in causa universali, puta in
corpore caelesti. Ideo autem defectus praeter naturam particularem in
animalibus accidere possunt, quia tota substantia animalis consistit ex
talibus corporibus quae distant a propriis locis: componitur enim
corpus animalis ex quatuor elementis, quorum nullum tenet proprium
locum. Et quia ea quae sunt praeter naturam non possunt esse
sempiterna, ut patet ex his quae supra dicta sunt, necesse est quod
quandoque animalibus accidat corruptio et defectus. Sed in primis
corporibus, scilicet caelestibus, nihil potest accidere praeter
naturam: quia sunt simplicia, non autem mixta ex diversis, et in
proprio loco existunt, et nihil contrarium est eis, ut patet ex his
quae in primo libro dicta sunt. Et ita in eis non potest esse aliqua
impotentia. Et ideo in eis non potest esse aliqua remissio, idest
deminutio velocitatis: et per consequens neque intensio, idest
velocitatis augmentum, quia ista duo se invicem consequuntur; sicut
enim quando intenditur motus, proceditur a remisso ad intensum, ita
quando remittitur, proceditur ab intenso ad remissum.
3. Quartam rationem ponit ibi: adhuc autem et irrationabile etc.;
quae sumitur ex parte moventis, et procedit ex quadam divisione. Si
enim in motu caeli sit intensio et remissio, hoc non potest esse nisi
tribus modis: uno modo ut semper intendatur vel semper remittatur;
alio modo ut quandoque intendatur et quandoque remittatur, et hoc
dupliciter: uno modo ut tota intensio et tota remissio sit simul, ad
quod quidem, supposito quod caelum moveatur tempore infinito, secundum
eius opinionem, sequitur quod infinito tempore prius intendatur motus
eius et postea remittatur, aut e converso; alio modo ut vicissim
quandoque remittatur et quandoque intendatur. Sed quodlibet istorum
est impossibile. Ergo impossibile est quod in motu caeli sit remissio
et intensio. Primo ergo ostendit impossibile esse quod infinito
tempore intendatur prius, et postea infinito tempore remittatur, vel e
converso; secundo ostendit impossibile esse quod semper intendatur vel
semper remittatur, ibi: sed adhuc neque etc.; tertio ostendit
impossibile esse quod vicissim intendatur et remittatur, ibi:
relinquitur itaque et cetera.
4. Dicit ergo primo quod irrationabile est quod motor caeli infinito
tempore sit potens et velociter moveat, et rursus alio infinito tempore
sit impotens et tarde moveat (nam remissio motus causatur ex
impotentia, intensio autem ex potentia). Et hoc idem esse
irrationabile, ostendit duobus mediis. Primo quidem quia nihil
praeter naturam videtur existere tempore infinito: ea enim quae sunt
secundum naturam, sunt semper vel in maiori parte. Impotentia autem
est praeter naturam, ut habitum est: ergo impossibile est quod aliquid
infinito tempore sit impotens. Secundo quia non est aequale tempus
eius quod est secundum naturam, et eius quod est praeter naturam: quia
id quod est praeter naturam est in paucioribus, id autem quod est
secundum naturam est ut in pluribus vel semper. Sed potentia rei est
secundum naturam, impotentia autem est praeter naturam. Ergo
impossibile est quod aliquid tempore aequali, scilicet tempore
infinito, sit potens et impotens: et per consequens impossibile est
quod infinito tempore intendatur motus, et iterum infinito tempore
remittatur. Sed si remittitur motus caeli secundum modum qui dictus
est, necesse est quod infinito tempore remittatur. Quidam tamen, non
intelligentes intentionem Aristotelis, accipiunt hoc quasi simpliciter
et absolute dictum, eo quod non est ratio quare magis uno tempore
remittatur quam alio. Sed hoc est praeter intentionem philosophi.
5. Deinde cum dicit: sed adhuc neque etc., ostendit quod
impossibile sit motum caeli vel semper intendi, vel semper remitti; et
hoc duabus rationibus. Quarum prima est, quia intensio et remissio
cuiuslibet motus irregularis deficit circa aliquem terminum ipsius
motus; sicut motus naturalis intenditur usque ad aliquem terminum, et
similiter motus violentus remittitur usque ad aliquem terminum. Si
ergo intensio vel remissio motus caeli nunquam terminetur, sed in
infinitum procedat, sequitur quod motus caeli sit infinitus et
indeterminatus. Quod patet esse falsum: probatum est enim in VI
Physic. quod, quia omnis motus est ex aliquo in aliquid, necesse est
quod sit determinatus. Unde etiam una circulatio caeli est
determinata: sed motus caeli dicitur infinitus secundum diversas
circulationes sibi succedentes.
6. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem si quis et cetera. Et
dicit quod hoc etiam esse impossibile est manifestum, si quis concedat
esse aliquod tempus minimum, ita quod in minori non contingat moveri
caelum. Quilibet enim motus vel actio habet determinatum tempus, quod
non transcendit: quamvis enim tempus sit divisibile in infinitum, non
tamen est possibile citharizare vel ambulare in quocumque tempore; sed
quilibet actus habet determinatum minimum tempus, quod non excedit
velocitate, ut scilicet in minori tempore perficiatur. Unde nec
caelum possibile est moveri in quocumque tempore, sed habet aliquod
minimum tempus determinatum. Ex quo patet quod non semper intenditur
velocitas motus eius, quia sic velocitas eius excederet quodlibet
minimum tempus. Si vero non semper potest intendi motus caeli, pari
ratione neque semper potest remitti, quia eadem ratio est de uno et de
altero: sicut enim est minimum tempus alicuius actionis, ita et
maximum in quo peragitur.
7. Posset autem aliquis praedictae rationi obviare, dicendo quod
semper intenditur velocitas motus caeli, et tamen nunquam transcenditur
quoddam minimum tempus datum, si quidem fiat appositio velocitatis non
aequalis aut maior, sed semper minor et minor; sicut dicitur in III
Physic. quod, si linea dividatur secundum eandem proportionem, puta
ut subtrahatur a tota linea tertia pars, et iterum a residuo tertia
pars, et a residuo iterum tertia pars, hoc poterit in infinitum
procedere; et si eorum quae subtrahuntur posterius addatur priori,
fiet in infinitum additio, nec tamen pervenietur unquam ad quantitatem
totius lineae, quia semper erit aliquid residuum de linea quae
dividebatur. Si tamen semper subtraheretur pars aequalis quantitatis
vel maioris, et adderetur ad id quod prius acceptum est, oporteret
transcendere omnem quantitatem determinatam. Et similiter dicit hic
intelligendum esse quod transcendetur omne minimum tempus datum, quod
est transcendere omnem magnitudinem velocitatis, si semper per
infinitum tempus addatur aequalis velocitas vel etiam maior. Si vero
prius adderetur magna velocitas, et postea minor, et sic inde, sicut
dictum est in divisione et additione lineae, non transcenderetur omnis
velocitas, nec omne minimum tempus; cum non esset pura intensio, sed
intensio remissioni adiuncta, quia movens non posset semper aequaliter
addere ad velocitatem.
8. Deinde cum dicit: relinquitur itaque etc., ostendit impossibile
esse quod vicissim intendatur et remittatur motus caeli; et hoc
dupliciter. Primo quidem quia hoc videtur penitus esse irrationabile,
et simile fictioni: nulla enim ratio assignari potest huius
vicissitudinis. Secundo quia talis diversitas in motu caeli non
lateret; opposita enim iuxta se posita magis sentiuntur: et tamen
nihil tale percipimus. Unde relinquitur quod in motu caeli nulla sit
irregularitas. Ultimo autem, quia hic finit suam considerationem de
toto caelo, epilogat intantum dictum esse quod sit unum tantum caelum,
et quod sit ingenitum et sempiternum, et quod regulariter moveatur.
|
|