|
1. Postquam philosophus determinavit de corporibus quae moventur motu
circulari, hic procedit ad determinandum de corporibus quae moventur
motu recto. Et primo praemittit prooemium, in quo explicat suam
intentionem; secundo prosequitur propositum, ibi: prius quidem igitur
philosophantes et cetera. Circa primum duo facit: primo continuat se
ad praecedentia, ostendens de quibus iam supra dictum sit; secundo
ostendit de quibus restat dicendum, ibi: quoniam autem eorum quae
natura et cetera.
2. Dicit ergo primo se in praecedentibus pertransivisse, idest
breviter tractasse, de primo caelo et partibus, scilicet eius.
Possumus autem per primum caelum intelligere totum universum, quod est
primum perfectione, et partes eius accipere corpora quae moventur motu
circulari et motu recto; ut sic videatur hic tangere etiam ea quae in
primo libro determinata sunt. Sed huic expositioni videtur obsistere
quod subditur, adhuc autem de astris latis in ipso: non autem proprie
dicuntur ferri astra in toto universo, sed in caelo, quod circulariter
fertur. Et ideo videtur melius quod dicit de primo caelo, esse
intelligendum de corpore quod circulariter fertur. Sed quia non dicit
simpliciter de caelo, sed de primo caelo, potest hoc referri ad primam
sphaeram, quae est stellarum fixarum: quod autem dicit et partibus,
refertur ad dextrum et sinistrum et alias positionis differentias, quas
in caelo esse ostendit. Sed secundum hoc non esset sufficiens
commemoratio, nec eorum quae dicta sunt in toto primo libro, nec etiam
omnium eorum quae dicta sunt in secundo, in quo habitum est etiam de
sphaeris planetarum. Et ideo melius videtur dicendum quod per primum
caelum intelligitur hic totum corpus quod circulariter fertur; quod
quidem dicitur primum in comparatione ad corpora inferiora, respectu
quorum est primum et ordine situs, et perpetuitate durationis, et
virtute causalitatis. Quod autem subdit et partibus, referendum est
ad diversas sphaeras, quae sunt partes totius caelestis corporis.
Dictum est etiam de stellis quae moventur in toto caelo, et quantum ad
stellas fixas et quantum ad planetas. De quibus dictum est ex quibus
constant: ostensum est enim quod sunt de natura caelestis corporis.
Dictum est etiam qualia sint secundum naturam: quia sunt animata et
sphaerica. Dictum est etiam quod non sunt subiecta generationi et
corruptioni. Et si quidem in primo libro determinavit de toto
universo, sicut supra diximus secundum opinionem Alexandri, sic
recapitulatio se extendit solum ad secundum librum. Si vero etiam in
primo libro intendit determinare de caelo principaliter, ut Simplicius
dicit, sic recapitulatio se extendit etiam ad primum librum.
3. Deinde cum dicit: quoniam autem eorum quae natura etc.,
ostendit de quibus restat dicendum. Et primo manifestat in quo
consistat tota consideratio naturalis philosophiae; secundo ex hoc
concludit quid post praemissa restat dicendum, ibi: de primo quidem et
cetera. Circa primum utitur tali ratione. Omnes substantiae
naturales sunt corpora; sed tota consideratio naturalis est de
substantiis naturalibus et earum accidentibus; ergo tota consideratio
scientiae naturalis est circa corpora.
4. Primo igitur praemittit minorem, dicens quod eorum quae dicuntur
esse secundum naturam, quaedam sunt substantiae naturales, quaedam
autem sunt operationes et passiones substantiarum naturalium. Et ad
hoc manifestandum, primo exponit quae sunt substantiae naturales.
Inter quas primo enumerat corpora simplicia. Et inter ea primo
exemplificat de igne et terra, et de aliis quae sunt simul elementa
corporum cum eis, sicut sunt aer et aqua: et ad horum naturam
pertinent corpora mixta quae ex eis componuntur, sicut lapides et
metalla. Deinde exemplificat de alio corpore simplici praeter
elementa, quod est totum caelum et partes eius. Ultimo autem ponit
corpora mixta animata, sicut animalia et plantas et partes eorum.
Deinde manifestat quae sint operationes harum substantiarum. Et dicit
quod primo quidem sunt motus locales uniuscuiusque horum corporum, et
etiam aliorum quorum ista corpora sunt causa, vel materialis, sicut
elementa, vel effectiva, sicut caelum (et tamen causatis corporibus
congruit motus secundum virtutem corporum simplicium, ex quibus
causantur). Deinde opera et passiones praedictarum substantiarum
dicit esse alterationes et transmutationes earum in invicem, quae sunt
secundum generationem et corruptionem. Secundo infert conclusionem.
Et dicit ex praemissis manifestum esse quod plurimum historiae (idest
narrationis) naturalis est circa corpora. Per hoc autem quod dicit
plurimam, intelligit omnem; sed utitur hoc modo loquendi propter
philosophicum temperamentum. Vel dicit plurimam, propter hoc quod in
scientia naturali aliquid etiam traditur de primo motore et de anima
intellectiva.
5. Tertio ponit maiorem, scilicet quod omnes substantiae naturales
aut sunt corpora, aut generantur cum corporibus et magnitudinibus,
sicut sunt formae naturales quae dicuntur substantiae. Et hoc quidem
dicit esse manifestum dupliciter. Primo per hoc quod determinatum est
quae sunt secundum naturam, paulo ante, quae omnia vel sunt corpora
vel cum corporibus; ut determinatum est in II Physic. quod secundum
naturam sunt ea quae habent in seipsis principium motus et quietis,
huiusmodi autem sunt sola corpora, quia nihil movetur nisi corpus.
Secundo dicit hoc esse manifestum per inductionem, considerando per
singula ea quae in scientia naturali traduntur: invenimus enim omnia
esse corpora, vel cum corporibus. Et est advertendum quod haec eadem
supra in primo libro praemisit.
6. Deinde cum dicit: de primo quidem etc., ostendit quid post
dicta restet dicendum. Et primo quantum ad substantias; dicens dictum
esse de primo corpore inter elementa, idest de caelo (quod vocat
elementum, secundum Alexandrum quia est pars mundi, secundum autem
Simplicium quia est corpus simplex); de quo dictum est quale sit
secundum naturam, quia est animatum et sphaericum, et quia etiam est
incorruptibile et ingenitum. Unde reliquum est dicere de aliis duobus
corporibus. Ostensum est enim in primo libro esse tria corpora, unum
scilicet quod movetur circa medium, de quo iam dictum est; aliud quod
movetur a medio; et tertium quod movetur ad medium; de quibus duobus
restat dicendum (nam de terra supra dictum est non quantum ad suam
naturam, sed quantum ad habitudinem quam habet ad caelum).
7. Secundo ibi: simul autem accidet etc., ostendit quid restet
dicendum quantum ad opera et passiones. Et dicit quod simul cum his
duobus, restat inquirendum de generatione et corruptione: quia vel
generatio nihil est, sed est remota a natura totius universi; aut
solum invenitur in his elementis quae moventur motu recto, et in
corporibus quae ex eis componuntur. Haec autem consideratio locum non
habebat, dum adhuc de rebus incorruptibilibus ageretur. Oportet autem
hanc considerationem praemittere, quia multum valet ad considerandum
naturas corporum.
|
|