|
1. Praemisso prooemio, in quo ostendit quid restet considerandum
circa scientiam naturalem, hic incipit prosequi ea quae dicta sunt.
Et primo inquirendo de opinionibus philosophorum circa praedicta;
secundo determinando veritatem, in quarto libro, ibi: de gravi autem
et levi et cetera. Circa primum duo facit: primo inquirit de
generatione et motu corporum naturalium, an sit; secundo quorum et
propter quid sit, ibi: quod autem neque omnium est generatio et
cetera. Circa primum duo facit: primo inquirit, secundum opiniones
antiquorum philosophorum, an sit generatio; secundo inquirit an motus
localis sit naturalis corporibus naturalibus, ibi: quod autem
necessarium existere motum et cetera. Circa primum duo facit: primo
enumerat opiniones antiquorum circa generationem; secundo inquirit de
veritate earum, ibi: de aliis quidem igitur alter sit sermo et
cetera. Circa primum tria facit: primo ponit diversitatem
philosophorum circa generationem; secundo ponit opiniones negantium
generationem, ibi: hi quidem enim ipsorum etc.; tertio ponit
opiniones attribuentium generationem corporibus, ibi: alteri autem
quidam et cetera. Dicit ergo primo quod illi qui prius philosophati
sunt de veritate, scilicet speculativa (quod dicit ad differentiam
eorum qui philosophati sunt circa moralia et circa politica),
diversificati sunt in suis opinionibus et contra se invicem, et contra
ea quae nunc dicuntur de generatione.
2. Deinde cum dicit: hi quidem enim ipsorum etc., ponit opiniones
auferentium generationem. Et dicit quod quidam antiquorum
philosophorum totaliter auferebant generationem et corruptionem a
rebus: dicunt enim quod nihil entium fit aut corrumpitur, sed solum
videtur nobis aliquid generari aut corrumpi. Et ista fuit opinio
sequentium Melissum et Parmenidem. Quos quantum ad aliquid laudat,
et quantum ad aliquid reprehendit. Laudat quidem quantum ad hoc, quod
ipsi primi intellexerunt quod oportet esse aliquas naturas ingenitas et
incorruptibiles et immobiles. Quod quidem hac ratione moti ponebant,
quia de his quae subiiciuntur generationi et corruptioni, non potest
esse certa cognitio aut scientia: si ergo est aliqua cognitio certa aut
scientia, oportet esse aliquas naturas ingenitas et incorruptibiles.
Etsi enim de his quae cadunt sub generatione et corruptione sit aliqua
scientia, hoc non est nisi inquantum in eis est aliquid ingenitum et
incorruptibile, secundum participationem illarum naturarum, quae
secundum se sunt ingenitae et incorruptibiles: cognoscuntur enim
secundum suas formas, forma autem est quoddam divinum in rebus,
inquantum est quaedam participatio primi actus. Reprehendit autem eos
Aristoteles in hoc quod, quia nihil opinabantur esse praeter
sensibilia, et tamen intelligebant quod oporteret esse quasdam
substantias ingenitas et incorruptibiles, transtulerunt ea quae
pertinent ad rationem supernaturalium substantiarum, ad haec
sensibilia; dicentes haec sensibilia esse ingenita et incorruptibilia
secundum veritatem, generari autem et corrumpi secundum opinionem.
Manifestum est autem quod, si sunt quaedam entia ingenita et
incorruptibilia et omnino immobilia, eorum consideratio non pertinet ad
naturalem philosophiam, quae tota versatur circa mobilia; sed magis
pertinet ad aliam priorem philosophiam, quae est metaphysica. Et ideo
Parmenides et Melissus, licet quantum ad aliquid bene dicerent,
ponentes quod oporteret esse aliquid ingenitum et immobile; non tamen
quantum ad hoc bene dicebant, quod de rebus naturalibus non naturaliter
loquebantur, attribuentes ea quae sunt substantiarum immobilium,
substantiis naturalibus, quae sunt substantiae sensibiles.
3. Dicit autem Simplicius in suo commento quod Aristoteles more suo
reprehendit Parmenidem et Melissum, secundum ea quae exterius ex
eorum verbis apparebant, ne aliqui, superficialiter intelligentes,
deciperentur: secundum autem rei veritatem, intentio horum
philosophorum erat quod ipsum ens, quod scilicet est per essentiam
suam, est ingenitum et incorruptibile et omnino immobile. Quod autem
dicebant generationem et corruptionem in rebus esse secundum opinionem,
et non secundum veritatem, hoc ideo dicebant, quia opinabantur quod
sensibilia, in quibus invenitur generatio et corruptio, non sunt vere
entia, sed solum secundum opinionem.
4. Deinde cum dicit: alteri autem quidam etc., ponit opinionem
attribuentium generationem corporibus: et ponit tres opiniones. Et
dicit quod quidam alii habebant contrariam opinionem praedictis, ac si
studiose intenderent eis contradicere. Quidam enim dicunt quod nulla
res est ingenita, sed omnia generantur: eorum tamen quae generantur,
quaedam permanent incorruptibilia, quaedam autem corrumpuntur. Et hoc
maxime dixerunt sectatores Hesiodi, qui fuit unus de theologis
poetis, qui divina sub tegumentis quarundam fabularum tradiderunt.
Unde Hesiodus dicitur posuisse etiam chaos, ex quo omnia generantur,
esse generatum. Omne autem generatum ab aliquo generante generatur:
unde dabant intelligere super omnia ista esse quandam causam primam,
scilicet intellectum et divinitatem, a qua omnia processerunt. Et
huiusmodi processum a primo principio generationem vocabant.
5. Secundam opinionem ponit ibi: deinde et aliorum et cetera. Et
dicit quod post praedictos poetas, inter alios, qui primitus de natura
tractaverunt, quidam dixerunt quod omnia alia generantur et sunt in
continuo fluxu, ita quod nihil in eis est fixum et permanens, praeter
unum, materiale scilicet principium, quod subsistit omnibus quae fiunt
et corrumpuntur. Et hoc idem dixerunt multi alii philosophi: sicut
Thales, qui posuit hoc principium esse aquam; Anaximenes autem
aerem; Anaximander autem medium inter utrumque, scilicet vaporem;
Heraclitus autem Ephesius ignem (de quo specialiter mentionem facit,
quia ipse magis asserebat omnia esse in continuo fluxu).
6. Tertiam opinionem ponit ibi: sunt autem quidam et cetera. Et
dicit quod quidam sunt, qui posuerunt omne corpus esse generabile;
quia ponunt quod omnia corpora componuntur ex superficiebus, et iterum
resolvuntur in superficies. Et haec fuit opinio Platonis.
|
|