|
1. Praemissis opinionibus de generatione rerum, hic inquirit de
veritate praedictarum opinionum. Et praetermissis aliis opinionibus,
de quibus in aliis locis inquirit, specialiter inquisitionem facit de
ultima opinione, quae est Platonis; tum quia erat famosior, tum
etiam quia ordine inquisitionis erat prior. Nam aliae opiniones
ponebant vel auferebant specialium corporum generationem; haec autem
opinio videbatur tradere generationem corporis, inquantum est corpus,
ponendo corpus ex superficiebus generari. Circa hoc autem duo facit:
primo improbat hanc opinionem; secundo ostendit eisdem rationibus
improbari posse opinionem Pythagoricorum, ponentium corpora generari
ex numeris, ibi: idem autem accidit et cetera. Circa primum duo
facit: primo improbat praedictam opinionem rationibus mathematicis;
secundo rationibus naturalibus, ibi: quaecumque autem de naturalibus
et cetera.
2. Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum primam dicit quod
de aliis praedictarum opinionum debet fieri alius sermo: partim quidem
in I physicorum, partim autem in libro de generatione, partim autem
inferius in hoc eodem libro. Sed quantum ad illos qui ponunt omnia
corpora ex superficiebus constitui, in promptu est videre quod accidit
eis dicere multa contraria disciplinis, idest scientiis mathematicis.
Quae supponunt punctum esse indivisibile; et ita ex punctis non fit
linea, quae est divisibilis: supponunt etiam lineam esse longitudinem
sine latitudine; et ita ex lineis non fit superficies, quae habet
longitudinem cum latitudine, sine profunditate: et ita ex
superficiebus non fit corpus, quod cum longitudine et latitudine habet
etiam profunditatem. Non est autem rectum quod aliquis removeat
huiusmodi suppositiones mathematicorum, nisi aliquis afferat
probabiliores rationes quam sint istae suppositiones. Et ideo videtur
praedicta opinio Platonis esse improbanda, quae absque ratione cogente
huiusmodi suppositiones removit.
3. Secundam rationem ponit ibi: deinde palam et cetera. Et dicit
eiusdem rationis esse quod solida, idest corpora, componantur ex
superficiebus, et quod superficies componantur ex lineis, et linea ex
punctis: quia sicut punctus est terminus et divisio lineae, ita linea
superficiei, et superficies corporis. Si autem sic se habet sicut
Plato posuit, quod corpora componantur ex superficiebus, sequetur
quod superficies componantur ex lineis, et lineae ex punctis: et ita
non erit necesse quod pars lineae sit linea. Et de hoc dicit esse
prius consideratum in sermonibus de motu, idest in VI Physic., ubi
probatum est quod lineae non sunt indivisibiles, neque ex
indivisibilibus compositae. Invenitur autem quidam alius libellus, in
quo probatur quod non sunt lineae indivisibiles: quem quidam dicunt
esse Theophrasti.
4. Deinde cum dicit: quaecumque autem de naturalibus etc.,
improbat praedictam positionem per rationes naturales. Et primo
assignat rationem quare necesse sit huiusmodi rationes inducere, non
solum mathematicas, sed etiam naturales; secundo exequitur
propositum, ibi: multa autem sunt et cetera. Dicit ergo primo quod,
quia dictum est quod impossibile sequatur secundum mathematicam
considerationem, ad id quod aliqui ponunt esse lineas indivisibiles,
ex quibus componuntur superficies, et per consequens corpora; oportet
quod etiam nunc consideremus breviter impossibilia quae sequuntur ad
hanc opinionem, circa naturalia corpora. Et hoc necessarium est:
quia quaecumque impossibilia accidunt circa mathematica corpora,
necesse est quod consequantur ad corpora naturalia. Et hoc ideo, quia
mathematica dicuntur per abstractionem a naturalibus; naturalia autem
se habent per appositionem ad mathematica (superaddunt enim
mathematicis naturam sensibilem et motum, a quibus mathematica
abstrahunt); et sic patet quod ea quae sunt de ratione
mathematicorum, salvantur in naturalibus, et non e converso. Et ideo
quaecumque inconvenientia sunt contra mathematica, sunt etiam contra
naturalia sed non convertitur.
5. Deinde cum dicit: multa autem sunt etc., ostendit quae
impossibilia ex praedicta positione sequantur circa corpora naturalia.
Et primo ponit quandam rationem generalem; secundo explicat eam per
partes, ibi: si itaque impossibilium et cetera. Dicit ergo primo
quod multa sunt quae non possunt inesse indivisibilibus, quae tamen
necesse est inesse naturalibus corporibus. Possumus autem
indivisibilia hic accipere mathematica, eo quod per abstractionem
dicuntur: et sic hoc quod hic dicitur, inducetur ad manifestandum quod
immediate dictum est, scilicet quod naturalia se habent per additionem
ad mathematica; quia multa necesse est inesse naturalibus, quae non
possunt inesse mathematicis, sicut omnes passiones quae sunt
divisibiles. Sed melius est ut indivisibilia accipiamus sicut
superficies respectu corporum, et lineas respectu superficierum, et
puncta respectu linearum; quae etiam sunt indivisibilia simpliciter.
Dicit ergo quod multa necesse est inesse corporibus naturalibus, quae
non possunt inesse rebus indivisibilibus; puta si aliquid est
indivisibile, ut punctum vel linea vel superficies. Vel: puta si
quid est divisibile; quia id quod est divisibile, ex necessitate inest
corpori naturali, non autem rebus indivisibilibus. Divisibile enim
non potest inesse rei indivisibili omnino: quia id quod inest alicui,
quodammodo comprehenditur ab ipso; divisibile autem non potest
comprehendi ab indivisibili secundum quantitatem. Omnes autem
passiones dupliciter dividuntur: vel secundum speciem, vel secundum
accidens. Quod non est sic intelligendum, quasi quaelibet passio
utroque modo dividatur: sed quia quaelibet passio vel uno vel altero
modo dividitur. Exponit autem utrumque modum divisionis. Et dicit
quod secundum speciem dividitur passio, sicut species coloris sunt
album et nigrum. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo
quod hoc commune quod est color, dividatur per album et nigrum sicut
per suas species: sed hoc non facit ad propositum, quia nihil prohibet
de aliquo indivisibili praedicari aliquid quod est commune ad multa.
Unde oportet intelligere quod passio divisibilis secundum speciem
intelligatur sicut color medius, qui componitur ex duabus speciebus
coloris, quae sunt album et nigrum: talem autem passionem non videtur
possibile inesse rei omnino simplici, quia, cum passiones propriae
causentur a subiecto, necesse est quod passionis compositae sint
diversa principia; quod repugnat simplicitati subiecti. Exponit autem
consequenter de divisibili secundum accidens. Et dicit quod passio
dicitur secundum accidens divisibilis, si subiectum cui accidit sit
divisibile; sicut dividitur albedo per divisionem subiecti. Unde
omnes passiones quae sunt simplices secundum speciem, inveniuntur
divisibiles hoc modo, scilicet secundum subiectum, inquantum scilicet
insunt corpori naturali. Et ideo circa tales passiones, quae uno vel
altero modo sunt divisibiles, est considerandum quod impossibile
sequatur dicentibus lineas indivisibiles vel superficies, ex quibus
componantur corpora naturalia, ex talibus quae non sunt susceptiva
passionum corporum naturalium.
6. Deinde cum dicit: si itaque impossibilium etc., ponit speciales
rationes ad improbandum positionem praedictam. Circa quarum primam duo
facit: primo proponit rationem; secundo probat ea quae supposuerat,
ibi: sed et quod punctum et cetera. Dicit ergo primo impossibile
esse, si utrumque eorum ex quibus aliquid componitur, nullam habeat
gravitatem, quod compositum ex ambobus habeat gravitatem. Sed corpora
sensibilia habent gravitatem; aut omnia, sicut dicebat Democritus,
aut quaedam, scilicet terra et aqua, sicut ipsimet Platonici
dicebant. Ergo corpus sensibile non potest componi ex rebus non
habentibus gravitatem. Sed punctum nullam habet gravitatem: ergo ex
punctis non potest componi aliquid habens gravitatem. Componitur autem
ex eis secundum praedictam positionem linea: ergo etiam linea non
potest habere gravitatem. Et per consequens neque superficies, quae
componitur ex lineis: et ulterius neque corpus, quod componitur ex
superficiebus: quod est contra praedicta. Est autem considerandum
quod ista ratio tenet in partibus quantitativis, quae sunt eiusdem
naturae et rationis et ad invicem et cum toto: non autem tenet in
partibus essentialibus, quarum est alia ratio et ab invicem et a toto.
Unde non sequitur, si materia non est gravis nec forma, quod
compositum non sit grave: quia materia est gravis in potentia, per
formam autem fit aliquid grave actu.
7. Deinde cum dicit: sed et quod punctum etc., probat quae
supposuerat in ratione praemissa. Et primo probat quod punctum non sit
grave; secundo quod ex non gravibus non potest componi aliquid grave,
ibi: sed adhuc neque ex non habentibus et cetera. Primum autem probat
tribus rationibus. Quarum prima talis est. Omne grave potest esse
aliquo alio gravius, et omne leve contingit esse aliquo levius: sed
tamen non est necesse omne quod est gravius aut levius, esse grave aut
leve. Videtur autem quod hic dicitur esse falsum: nam comparativum
praesupponit positivum; omne enim albius est album. Dicunt ergo
quidam quod comparativum, si proprie accipiatur, praesupponit
positivum, et infert ipsum: sed quandoque comparatio est abusiva,
puta cum aliquid comparative dicitur respectu oppositi, sicut si
dicatur cygnus albior corvo; vel etiam si aliquid dicatur comparative
propter hoc quod minus participat de opposito, puta si dicatur aliquis
Aethiops esse albior corvo, quia est minus niger; et sicut dicitur
aliquod minus malum esse eligibilius magis malo, cum tamen malum non
sit eligibile, nec Aethiops sit albus. Et per hunc modum hic
philosophus dicit quod non omne gravius est grave, nec omne levius est
leve: unde ad designandam abusivam comparationem, addidit forte. Sed
quia non est consuetudo Aristotelis ut ex abusivis locutionibus
argumentetur, ideo dicendum est quod quaedam sunt quae dicuntur tantum
absolute, sicut album vel dulce; et in talibus comparativum
praesupponit positivum, et infert ipsum. Quaedam autem sunt quae
quandoque dicuntur absolute, quandoque autem relative, sicut grave et
leve: nam, ut in quarto dicetur, ignis dicitur absolute levis, terra
autem absolute gravis; aer autem ad ignem quidem gravis, ad aquam
autem et terram levis. Sic et aqua ad terram quidem est levis, ad
ignem autem et ad aerem gravis. Manifestum est autem quod id quod est
absolute grave, est etiam grave per comparationem ad alia; et id quod
est absolute leve, est etiam leve per comparationem ad alia; et per
hunc modum omne grave est gravius, et omne leve est levius. Non tamen
sequitur quod omne levius est leve, aut omne gravius sit grave: quia
non sequitur, si est leve ad alia, quod sit leve absolute; et eadem
ratio est de gravi. Et quod haec sit ratio dicti, patet ex exemplo
quod ponit. Magnum enim, communiter acceptum, dicitur ad aliquid,
ut patet in praedicamentis: sed applicatum alicui rei, dicitur
absolute magnum quod pertingit ad quantitatem debitam illi rei; sicut
homo dicitur magnus absolute, qui attingit ad perfectam hominis
quantitatem. Et ita patet quod magnum dicitur absolute, et ad
aliquid. Et inde est quod omne magnum absolute dicitur magnum ad
aliquid, quod est esse maius: non autem omne maius est magnum
absolute; multa enim sunt quae absolute considerata sunt parva, quae
tamen aliis sunt maiora. Si igitur omne grave est gravius quodam
alio, necesse est quod omne grave sit maius alio quodam in gravitate.
Et ita sequitur quod sit divisibile: nam omne maius dividitur in
aequale et plus. Sed punctum est indivisibile, ut supponitur ex eius
definitione. Ergo punctum non est grave.
8. Secundam rationem ponit ibi: adhuc si grave etc.; quae talis
est. Grave et leve consequuntur ad rarum et spissum: videmus enim
quod secundum differentiam raritatis et densitatis, elementa differunt
in gravitate et levitate. Sed spissum in hoc differt a raro, quod in
aequali mole, idest sub eisdem dimensionibus, plura continet, quia
plus habet de materia, ut in IV Physic. habetur. Cum autem
corpora quaedam sint gravia, quaedam levia, si punctum ponitur grave,
pari ratione ponitur leve; et si ponitur spissum, pari ratione ponitur
rarum. Sed illud quod ponitur spissum, oportet esse divisibile,
inquantum plura continet sub minori mole: similiter id quod est rarum,
oportet quod sit divisibile, inquantum aequale continet sub maiori
mole. Punctum autem est indivisibile: ergo neque est spissum neque
rarum; et per consequens neque grave neque leve.
9. Tertiam rationem ponit ibi: si autem omne grave etc.; quae
talis est. Omne grave aut est molle aut durum: cuius ratio est, quia
gravitas consequitur duo elementa, scilicet terram et aquam, quorum
unum, scilicet aqua, cedit tangenti, et ideo est principium
mollitiei; alterum autem, scilicet terra, non cedit, et ideo est
principium duritiei. Manifestum est autem quod omne molle est
divisibile: quia cedit tangenti infra seipsum; quod non posset esse
nisi haberet plures partes, quarum una quodammodo resurgeret in locum
alterius. Et eadem ratione oportet durum esse divisibile: non enim
posset dici non cedens, nisi haberet quo cederet. Cum igitur punctum
sit indivisibile, non erit durum neque molle: et ita non erit grave.
10. Deinde cum dicit: sed adhuc neque ex non habentibus etc.,
ostendit quod nullum grave potest componi ex duobus vel pluribus,
quorum nullum est grave. Sed hoc est intelligendum de compositione qua
aliquid componitur ex partibus quantitativis: nam ex partibus
essentialibus componitur aliquid grave, puta ex materia et forma,
quorum neutrum est grave. Ad hoc autem ostendendum inducit duas
rationes. Quarum prima est quae procedit secundum quorundam
opinionem, qui dicebant quod ex aliquibus non gravibus, quando
multiplicabantur, componebatur aliquid grave: quando autem erant in
minori numero, non constituebatur ex eis aliquid grave. Oportet
igitur quod determinent quot existentibus constituatur gravitas:
alioquin quod dicitur sine certa ratione, videtur esse fictitium.
11. Secundam rationem ponit ibi: et si omnis gravitas etc.; quae
talis est. Omnis gravitas maior alia gravitate, excedit minorem
gravitatem per aliquam gravitatem: quia per additionem similium fit
aliquid maius. Et ex hoc sequitur, secundum positionem praedictam,
quod quodlibet indivisibile habeat gravitatem. Ponamus enim quod sit
aliquod corpus ex quatuor punctis constitutum, gravitatem habens: sit
aliud corpus constitutum ex pluribus punctis, puta ex quinque. Et sic
erit gravius; ita scilicet quod oportebit id in quo excedit, esse
grave. Et quamvis non omne gravius sit grave, ut supra dictum est,
tamen omne quod est gravius gravi, oportet esse grave, sicut omne quod
est albius albo, oportet esse album. Et ideo, cum illud quod est
maius in uno puncto, sit gravius corpore quod est sibi aequale si
auferatur ab eo unum punctum, sequetur quod unum punctum sit grave;
quod est impossibile, ut ex praemissis patet. Ergo relinquitur
impossibile esse quod ex non gravibus fiat aliquod grave.
|
|