|
1. Praemissa prima ratione quam Aristoteles posuit ad improbandum
opinionem Platonis, ponentis corpora ex superficiebus generari, hic
ponit secundam rationem. Ad cuius evidentiam sciendum est quod
Plato, quia non distinguebat inter unum quod est principium numeri,
et unum quod convertitur cum ente, quod significat substantiam rei,
ponebat per consequens quod unum quod est principium numeri, esset
substantia rei: et per consequens omnes res ponebat esse numeros.
Unde et dimensiones quantitatis continuae dicebat esse quosdam numeros
positionem habentes: et sic secundum ipsum punctus est unitas
positionem habens, et sic de aliis. Et quia dualitatem attribuebat
materiae, unitatem autem formae, aestimabat quod formae omnium
corporum essent accipiendae secundum rationem figurarum, secundum quas
corpora terminantur. Ultimi autem termini dimensionum sunt puncta,
quae sunt unitates positae, ut dictum est. Et ideo diversas figuras
corporeas diversis corporibus attribuebat: sicut figuram pyramidalem
igni, figuram autem octo basium aeri, figuram autem viginti basium
aquae, figuram autem cubicam terrae, figuram autem duodecim basium
aetheri, idest caelo. Manifestum est autem figuras corporeas ex
superficiebus constitui, inquantum ad invicem coniunguntur secundum
tactum linearem: sic enim faciunt angulum corporalem. Et ideo,
formalem compositionem corporum distribuens, Plato dicebat quod
corpora componuntur ex superficiebus secundum lineam coniunctis.
2. Contra hoc igitur obiicit Aristoteles, dicens inconveniens esse
si ponatur superficies componi sive coniungi ad instituendum corpus,
solum secundum linearem contactum. Et hoc manifestat per exemplum
lineae. Linea enim duobus modis potest alteri lineae coniungi: uno
modo secundum longitudinem, quod est secundum punctualem contactum,
inquantum scilicet longitudini unius lineae coniungitur in puncto
longitudo alterius lineae, sive faciat angulum cum ea sive non; alio
modo secundum latitudinem, quod est secundum appositionem totius lineae
ad totam lineam in via latitudinis. Et similiter oportet quod
superficies componatur superficiei dupliciter: scilicet secundum
profunditatem, puta si tota una superficies supponatur alteri
superficiei; et secundum linearem contactum, sive constituat angulum
corporalem sive non. Et ad exponendum quod dixerat, subdit quod linea
potest componi lineae secundum hoc quod supponatur alteri, et non solum
secundum hoc quod apponatur ei secundum contactum linearem.
3. Quia igitur duplex est modus quo superficies coniungi possunt; et
secundum alterum modum, scilicet secundum contactum linearem,
compositae faciunt omnia elementa; sequetur quod, si componantur
secundum latitudinem, idest supponendo superficiem superficiei, id
quod componetur ex superficiebus sic compositis, erit corpus quod nec
est elementum nec ex elementis. Quod autem non sit elementum patet,
quia omnia elementa constituuntur secundum alium modum coniunctionis
superficierum. Quod autem non sit ex elementis patet, quia ista
compositio superficierum, quae est secundum superpositionem, videtur
constituere ipsam profunditatem corporis, quae est eius substantia;
alia vero compositio superficierum constituit corpus secundum figuram,
quae est forma adveniens substantiae corporali. Unde compositio
suppositionis erit prior: et id quod est constitutum ex tali modo
compositionis, videtur comparari ad id quod est constitutum secundum
alium modum compositionis, sicut materia ad formam. Ex superficiebus
autem, secundum opinionem Platonis, natum est componi corpus.
Sequitur igitur quod id quod praecedit omnia elementa, sicut
elementorum materia suscipiens omnes figuras seu formas eorum, sit
corpus. Et hoc reputabat Plato inconveniens: non enim primam
materiam dicebat esse corpus, sicut quidam antiqui naturales
posuerunt.
4. Deinde cum dicit: adhuc si quidem etc., ponit tertiam
rationem; quae talis est. Cum ex superficiebus constituantur
corpora, quorum quaedam sunt aliis graviora, hoc potest contingere
dupliciter. Uno modo sic, quod corpus constituatur gravius ex hoc
quod ex pluribus superficiebus componitur, sicut dicitur in Timaeo.
Et ex hoc sequetur quod superficies sint graves: quia excessus in
gravitate non fit nisi secundum aliquid grave, ut supra dictum est.
Et ex hoc sequetur ulterius quod lineae et puncta habeant gravitatem:
haec enim proportionaliter se habent, sicut prius dictum est; quia
scilicet sicut superficies se habet ad corpus, ita linea ad
superficiem, et punctum ad lineam. Puncta autem habere gravitatem,
supra improbatum est. Alius autem modus est, quod corpora gravia a
levioribus non differant per hunc modum, idest per multitudinem
superficierum; sed per hoc quod terra componitur ex gravibus, et ignis
ex levibus. Et ita sequetur quod superficierum quaedam erunt leves,
et quaedam graves, et similiter linearum et punctorum: quia
superficies terrae erit gravior quam superficies ignis. Et ita redibit
idem inconveniens ut prius.
5. Deinde cum dicit: totaliter autem accidit etc., ponit quartam
rationem; dicens quod accidit secundum positionem Platonis, quod
nulla sit magnitudo, vel quod omnis magnitudo possit auferri, idest
esse desinere. Quia similiter se habet punctum ad lineam, et linea ad
superficiem, et superficies ad corpus: et ita, si corpus componatur
ex superficiebus, poterit in superficiem resolvi; et eadem ratione
omnes magnitudines resolventur in prima, idest in puncta. Et sic
sequeretur quod nullum sit corpus, sed solum puncta. Nec est simile
si quis velit argumentari quod potest contingere nulla corpora mixta
esse, quia possunt resolvi in elementa ex quibus componuntur: quia
huiusmodi corpora supponuntur caelestibus corporibus, quae operantur in
eis mixtionem; puncta autem non supponuntur aliquibus superioribus
principiis, quae eis inferant necessitatem compositionis.
6. Deinde cum dicit: adhuc autem etc., ponit quintam rationem;
dicens quod, si tempus hoc modo se habeat quod componatur ex
instantibus, sicut corpus ex superficiebus vel linea ex punctis (quod
totum est unius rationis, ut probatur in VI Physic.), sequitur
quod etiam tempus continget totaliter tolli per resolutionem in sua
indivisibilia: quia ipsum nunc est indivisibile temporis, sicut
punctum est indivisibile lineae.
7. Deinde cum dicit: idem autem accidit etc., assimilat praedictam
positionem positioni Pythagoricorum. Et dicit quod eadem
inconvenientia accidunt illis qui ponunt caelum constitui ex numeris.
Quidam enim Pythagoricorum posuerunt totam naturam ex numeris esse
constitutam, ratione supra dicta, quos Plato secutus est. Hoc autem
improbat philosophus hic: quia corpora naturalia habent gravitatem et
levitatem; unitates autem ad invicem coniunctae, non possunt facere
corpus quod sit continuum, sed aliquid discretum; nec etiam habent
gravitatem, quia abstrahunt a situ, et per consequens a loco. Ultimo
autem epilogando concludit quod neque omnium est generatio, neque
nullius. Quod enim non sit nullius, sensu apparet. Quod autem non
sit omnium, patet per hoc quod impossibile est omnis corporis esse
generationem; quod quidem esset, si corpus ex superficiebus
generaretur.
|
|