|
1. Postquam philosophus improbavit positionem ponentium omnia corpora
generari ex superficiebus, hic incipit inquirere utrum corpora
naturalia habeant motus naturales. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit quod corpora naturalia habent motus naturales; secundo
ostendit quomodo motus violenti corporum perficiantur diversimode a
motibus naturalibus, ibi: quoniam autem natura et cetera. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod corpora naturalia habent motus
naturales; secundo ostendit quod habent gravitatem et levitatem,
quibus inclinantur ad suos motus naturales, ibi: quod autem quaedam
habere et cetera. Circa primum duo facit: primo probat quod corpora
naturalia habent motus naturales; secundo improbat quorundam
philosophorum opiniones, circa hoc errantium, ibi: propter quod et
Leucippo et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit: et dicit quod, quia supra dictum est quod operationes et
passiones corporum sunt generationes et motus eorum, et de generatione
corporum inquisitum est, restat dicendum de motibus eorum. Et dicit
quod manifestum est ex his quae dicentur, quod necesse est omnibus
corporibus simplicibus inesse aliquem motum naturalem. Corpora vero
mixta sequuntur motum corporis simplicis praedominantis in eis. Ergo
omnibus corporibus naturalibus inest aliquis motus naturalis.
2. Secundo ibi: quoniam enim mota etc., probat propositum duabus
rationibus. Quarum prima sumitur ex parte motus. Videmus enim ad
sensum corpora simplicia moveri: si ergo non habent proprium motum sibi
naturalem, necesse est quod moveantur per violentiam. Idem autem est
moveri per violentiam, et moveri praeter naturam: quod enim est
secundum naturam, non est violentum, quia violentum est in quo nil
confert vim patiens, ut dicitur in III Ethic. Ex eo autem quod
est aliquis motus praeter naturam, sequitur quod sit aliquis motus
secundum naturam, respectu cuius dicitur motus violentus praeter
naturam: non enim aegritudo esset dispositio praeter naturam, nisi
esset sanitas dispositio secundum naturam; omnis enim privatio
praesupponit habitum. Et licet sequatur ex hoc quod est motus praeter
naturam, quod sit motus aliquis secundum naturam; tamen, quamvis sint
multi motus praeter naturam, motus tamen secundum naturam est unus
(unius scilicet corporis): quia natura unius rei est determinata ad
unum, a qua contingit multipliciter deviare; sicut est sanitas una,
aegritudines vero multae. Et hoc ideo, quia unumquodque secundum suam
naturam est simpliciter, idest uno modo, eo quod natura unius rei est
una: sed unumquodque habet non solum multos motus, sed etiam multas
dispositiones, praeter naturam. Sed contra hoc videtur esse quod in
principio libri dictum est, quod motui secundum naturam contrariatur
motus praeter naturam, et quod unum uni est contrarium. Ad quod dici
potest quod philosophus ibi loquitur de motibus simplicibus: unum enim
corpus non potest moveri pluribus motibus simplicibus praeter naturam;
potest tamen moveri pluribus motibus compositis praeter naturam. Vel
potest dici quod etsi unum uni sit contrarium, tamen contrarium quod
est ut privatio, potest se habere multipliciter; sicut sanitas
simpliciter est, aegritudo autem multipliciter. Et similiter motus
secundum naturam est uno modo, motus autem praeter naturam multis
modis.
3. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem etc.: et sumitur ex
parte quietis. Et praesupponit duo. Quorum primum est, quod necesse
est omne quod quiescit, quiescere aut violenter aut secundum naturam.
Secundum est, quod ibi quiescit aliquid per violentiam, quo movetur
per violentiam; et ibi quiescit aliquid secundum naturam, quo movetur
secundum naturam. Ex his autem argumentatur sic. Videmus ad sensum
aliquod corpus quiescere in medio, puta terram aut lapidem: ergo,
secundum praemissa, aut quiescit per violentiam, aut secundum
naturam. Et si quidem secundum naturam, sequitur secundum praemissa
quod etiam motus talis corporis ad hunc locum sit naturalis. Si autem
quiescit per violentiam, oportet quod sit aliquid inferens ei
violentiam, quod prohibeat ipsum moveri. Illud ergo quod prohibet
ipsum moveri, aut movetur aut quiescit. Si quiescit, sicut columna
quiescens prohibet lapidem superpositum moveri, redibit eadem quaestio
de hoc prohibente, utrum quiescat naturaliter vel violenter. Et si
naturaliter, concludetur quod etiam naturaliter movetur: si autem
violenter, iterum indigebit alio prohibente. Et sic necesse est vel
quod deveniatur ad aliquod primum quiescens secundum naturam, quod
etiam ex consequenti naturaliter movebitur; aut quod in infinitum
procedatur in corporibus, quod est impossibile, ut in primo ostensum
est. Si vero dicatur quod quiescens violenter in medio prohibetur
moveri ab aliquo quod movetur (sicut Empedocles dixit quod terra
quiescit per violentiam prohibita a gyratione caeli), remota tali
prohibitione, consequens est quod corpus prohibitum prius moveri,
feretur ad aliquem locum determinatum: quia impossibile est quod
feratur in infinitum, quia impossibile est infinitum pertransire,
nihil autem est in fieri, quod est impossibile factum esse. Si ergo
ad aliquem locum determinatum movetur, quando illuc devenerit, stabit
et quiescet non violenter, sed naturaliter: et ita, secundum
praemissa, si quiescit naturaliter in hoc loco, sequitur quod
naturaliter ad hunc locum moveatur. Et sic erit aliquis motus
naturalis.
4. Deinde cum dicit: propter quod et Leucippo etc., improbat
quorundam philosophorum opiniones circa praedicta. Et primo opinionem
Democriti; secundo opinionem Platonis, ibi: idem autem hoc accidere
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ex praemissis concludit
insufficientiam dictorum Democriti. Ponebat enim corpora
indivisibilia, quae dicebat esse principia, semper moveri in spatio
infinito et vacuo. Ostensum est autem quod corporum simplicium est
aliquis naturalis motus: ergo debebant determinare qua specie motus
huiusmodi corpora moventur, et quis est motus naturalis eorum. Cum
autem hoc non determinaverint, insufficienter posuerunt.
5. Secundo ibi: si enim aliud ab alio etc., ponit quandam
excusationem: quia ipsi dicebant quod unum istorum corporum
indivisibilium, quae ponebant elementa, moveatur ab alio per
violentiam. Sed hoc excludit dupliciter. Primo quidem quia, si
ponitur motus violentus, necesse est quod ponatur motus secundum
naturam, praeter quem est motus violentus, ut supra dictum est.
Secundo quia oportet quod saltem primum movens non moveat per
violentiam, sed secundum naturam. Quod enim movet per violentiam,
habet principium suae motionis extra, et ita non movet nisi motum. Si
ergo non ponatur aliquod primum movens secundum naturam, sed semper
moveat per violentiam prius motum ab aliquo alio, procedetur in
infinitum in moventibus; quod est impossibile, ut probatum est in
VIII Physic. Et ita non excusantur quin oportuerit eos assignare
motum naturalem.
|
|