|
1. Postquam philosophus improbavit opinionem Democriti et Leucippi
circa motus corporum naturalium, hic improbat opinionem Platonis circa
idem. Et primo per rationes; secundo per dicta aliorum
philosophorum, qui circa hoc melius sensisse videntur, ibi: videtur
autem hoc ipsum et cetera.
2. Circa primum ponit quatuor rationes. Circa quarum primam dicit
quod idem inconveniens quod accidit Democrito et Leucippo, necesse
est accidere si quis ponat quod antequam mundus esset factus, elementa
ex quibus mundus constituitur, movebantur motu inordinato, sicut in
Timaeo scribitur a Platone, narrante quod antequam mundus a Deo
fieret, materia inordinate fluctuabat. Quod autem idem accidat ex hac
positione, ostendit subdens quod necesse est dicere, quod motus
inordinatus quo movebantur elementa, aut esset violentus aut secundum
naturam. Et si quidem esset violentus, reditur in primam positionem:
unde accidit idem inconveniens. Si autem esset secundum naturam, hoc
est contrarium posito. Ponitur enim quod mundus nondum erat: si vero
elementa movebantur secundum naturam, necesse est dicere quod tunc
mundus erat, si quis attente velit considerare. Nam cum omnis motus,
etiam secundum Platonem, reducatur sicut in causam in primum movens,
si elementa quocunque modo movebantur, necesse est dicere quod primum
movens movebat seipsum secundum naturam. Primum autem movens hic
intelligitur non simpliciter primum, quia hoc est omnino immobile, ut
probatur in VIII Physic. et in XII Metaphys., sed primum
movens in genere naturalium moventium, quod movet seipsum, tanquam
compositum ex motore et moto, ut probatum est in VIII Physic.
Alia tamen littera habet: primum movens necesse movere ipsum motum
(scilicet primum) secundum naturam; et tunc intelligitur de primo
motore movente simpliciter, quod est omnino immobile, quod movet
primum mobile. Quocumque autem modo accipiatur primum movens, necesse
est quod moveat secundum naturam: non enim est possibile ut id quod est
praeter naturam, sit prius eo quod est secundum naturam, ut ex
praemissis patet. Si autem primum movens naturaliter movet, necesse
est quod corpora mota, quae sequuntur motionem primi moventis, non
moveantur per violentiam, neque quiescant per violentiam in propriis
locis, sed servent eundem ordinem quem nunc tenent; ita scilicet quod
corpora gravia cedant ad medium et ibi quiescant, corpora autem levia
ferantur a medio et sursum maneant. Haec autem est dispositio mundi
existentis: sequitur ergo quod mundus esset antequam fieret. Non ergo
est consonum ponere quod elementa, priusquam mundus fieret, moverentur
secundum naturam, sed secundum violentiam. Et sic sequitur idem
inconveniens quod Democrito et Leucippo.
3. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem et cetera. Quae quidem
quantum ad aliquid in idem tendit quod prima, scilicet quod mundus
esset antequam fieret: sed prima hoc concludebat ex parte corporum
simplicium, haec autem ratio concludit ex parte corporum mixtorum
(utrorumque enim dispositio attenditur etiam in consistentia mundi).
Dicit ergo: si elementa, antequam mundus fieret, movebantur
inordinate, potest aliquis quaerere utrum elementa quae inordinate
movebantur, possent misceri talibus mixtionibus, ut ex eis
constituerentur corpora quae secundum naturam consistunt, scilicet
carnes et ossa et alia huiusmodi. Si quis enim dicat hoc non fuisse
possibile, sequitur quod elementa non omnino inordinate movebantur,
cum scilicet non possent indifferenter quibuslibet motibus moveri. Nam
Empedocles, ponens elementa moveri ab amicitia, dixit quod huiusmodi
corpora per motum quo amicitia ea movebat, constituebantur; ita
scilicet quod ex solis motibus elementorum per amicitiam, alicui
generabatur caro, alicui os, alicui caput, alicui manus; unde dixit
quod ex tali coniunctione elementorum per amicitiam, sunt producta
multa capita sine cervice. Si ergo dicatur non fuisse possibile haec
produci, elementa non omnino inordinate movebantur. Si vero possibile
erat haec produci, iam erat completa mundi dispositio, non solum
quantum ad corpora simplicia, sed etiam quantum ad mixta. Est autem
attendendum quod germinatio capitum sine cervice, secundum
Empedoclem, causatur ex amicitia, non secundum ultimum terminum suae
motionis, in quo ex omnibus facit unum; sed secundum processum quo
paulatim plura in unum redigit, ex elementis corpora mixta
constituens.
4. Tertiam rationem ponit ibi: his autem qui infinita et cetera.
Inducitur autem haec ratio non absolute contra Platonem, sed
coassumendo opinionem Democriti et Leucippi, qui ponebant infinita
corpora indivisibilia moveri in spatio infinito. Dicit ergo quod illis
qui ponunt infinita corpora moveri in spatio infinito, si hanc
positionem Platonis susciperent, quod ante mundum elementa moverentur
motu inordinato, sequeretur inconveniens. Aut enim omnia illa
infinita moverentur ab uno movente (scilicet secundum speciem, puta a
gravitate vel levitate), aut ab infinitis. Et si quidem ab uno,
necesse esset ea ferri una specie motus localis, puta motu qui est
sursum vel motu qui est deorsum: et ita non moverentur inordinate; iam
enim in hoc attenditur aliqua ordinatio motus, quod omnia feruntur in
idem. Si vero essent infinita principia motus specie differentia,
sequeretur quod etiam essent infinitae species motus: quod est
impossibile, secundum praemissa, in quibus ostensum est non esse
infinitas et indeterminatas species motus. Idem autem dicendum est de
finitis principiis motuum et finitis motibus: quia si essent finitae
species motus, causatae a finitis principiis, iam attenderetur in eis
aliquis ordo. Non enim inordinatio motuum provenit ex hoc quod non
omnia corpora feruntur in idem, quod est esse plures species motus:
quia etiam nunc, quando, mundo iam facto, est ordinatus motus
corporum, non omnia corpora feruntur in idem, sed solum ea quae sunt
unius generis, sicut omnia gravia deorsum. Addit ergo per hanc
rationem quod necesse est ponere motus infinitos, si antequam mundus
fieret, corpora movebantur inordinate.
5. Quartam rationem ponit ibi: adhuc autem inordinate etc.; per
quam ostenditur quod praedicta positio sibi ipsi contradicit. Nihil
enim aliud est esse aliquid inordinate, quam esse praeter naturam. In
rebus enim sensibilibus apparet quod ordo est propria natura eorum:
quia scilicet per propriam naturam unumquodque eorum inclinatur ad
aliquid certum; haec autem inclinatio est ordo qui attenditur in
sensibilibus rebus; tunc enim unumquodque dicitur inordinate agere aut
moveri, quando hoc accidit non secundum inclinationem naturae
propriae. Ex quo adhuc apparet hoc esse inconveniens et impossibile,
quod res sensibilis habeat motum inordinatum infinitum, idest infinito
tempore durantem: quia sicut dictum est, motus inordinatus est, qui
est contra naturam; apparet autem hoc ad rationem naturae cuiuscumque
rei pertinere, quod inveniatur in pluribus quae sunt unius generis, et
plurimo tempore. Non enim dicitur esse naturale homini quod aliquibus
paucis convenit, puta esse ambidextrum; neque etiam quod convenit
aliquibus secundum aliquod modicum tempus, puta esse febricitantem;
sed quod in pluribus et frequentius invenitur. Sic igitur accidit
ipsis Platonicis ponere simul contraria: scilicet quod inordinatio
motus sit secundum naturam, eo quod fuit tempore infinito ante mundum;
et quod ordinatio motus, et mundus constitutus motu iam ordinato, sit
praeter naturam, eo quod pauciori tempore fuit; quamvis nihil eorum
quae sunt secundum naturam, sit ut contingit, idest absque certo
ordine. Est autem attendendum quod rationes Aristotelis directe
contra positionem Platonis procedunt, si ex verbis eius intelligatur
quod prius tempore erat inordinatio motus elementorum, quam fieret
mundus. Sectatores autem Platonis dicunt eum hoc non intellexisse;
sed quod omnis ordinatio motus sensibilium est a primo principio, ita
quod alia, in se considerata, praeter influentiam primi principii,
sunt inordinata. Et secundum hoc Aristoteles non obiicit hic contra
sensum Platonis, sed contra Platonicorum verba, ne ab eis aliquis in
errorem inducatur.
6. Deinde cum dicit: videtur autem hoc ipsum etc., improbat
praedictam positionem ex dictis aliorum philosophorum, qui super hoc
melius sensisse videntur. Circa quod considerandum est quod tam
Democritus et Leucippus, quam etiam Plato, duo videbantur posuisse
circa corpora existentia ante mundum: primo quidem quia ponebant ea
moveri; secundo quia ponebant ea segregata. Quantum ergo ad primum,
dicit quod hoc ipsum quod consideratur circa constitutionem mundi,
videtur Anaxagoras bene sumere. Posuit enim quod mundus incoeperit ex
corporibus non prius motis. Quod quidem rationabilius est quam dicere
mundum fieri ex corporibus prius motis. Nam motus actus quidam est in
potentia existentis, et ita medium est inter primam potentiam et primum
actum; in his autem quae fiunt, principium sumitur ab his quae sunt
omnino in potentia; et ideo rationabilius est principium mundi
constituere ex his quae omnino non moventur, quam ex rebus motis.
Quantum autem ad secundum, dicit quod etiam alii philosophi ponentes
principium mundi, congregantes aliqualiter (idest dicentes quod
antequam mundus fieret, erant omnia aliqualiter congregata in unum)
tentaverunt assignare modum, quomodo res iterum moverentur et ad
invicem segregarentur, in ipsa mundi constitutione; sicut posuit
Anaximander, et etiam Empedocles. Non est enim rationabile quod
aliquis faciat generationem mundi ex rebus prius distantibus et motis.
Sicut enim motus est actus quidam, ita etiam discretio seu distantia
rerum est per proprias formas, secundum quod res sunt in actu
(secundum enim quod sunt in potentia res, non discernuntur); et quia
generatio proprie fit ex eo quod est in potentia, ideo non est
rationabile generare mundum ex rebus discretis et motis. Et inde est
quod Empedocles in prima generatione mundi praetermisit amicitiam, ad
quam pertinet congregare disgregata. Non enim poterat Empedocles
tradere constitutionem caeli, idest mundi, ita quod constitueret ipsum
ex rebus prius segregatis, faciendo congregationem prius
disgregatorum, per amicitiam: sic enim sequeretur quod mundus esset
constitutus ex elementis prius disgregatis, quod est contra praedicta.
Unde, quia in constitutione mundi utebatur solum lite, ad quam
pertinet disgregare coniuncta, consequens est quod mundus, secundum
ipsum, fieret ex aliquo uno et congregato ex multis. Ultimo autem
epilogando concludit manifestum esse ex praedictis quod est quidam
naturalis motus uniuscuiusque corporis, quo non movetur per
violentiam, neque praeter naturam.
|
|