|
1. Postquam philosophus inquisivit de generatione et motu, utrum
insit corporibus naturalibus vel non; supposito ex praemissis quod sit
in corporibus generatio et motus, hic incipit inquirere quomodo hoc
sit. Et circa hoc duo facit: primo resumit quoddam improbandum, quod
supra improbaverat, sed imperfecte; secundo prosequitur propositum,
ibi: reliquum autem dicere et cetera. Circa primum tria facit: primo
proponit id quod supra probatum est; secundo perficit probationem,
ibi: impossibile enim etc.; tertio excludit quandam obviationem,
ibi: aliud quidem enim et cetera.
2. Dicit ergo primo manifestum esse ex supra dictis quod neque
generatio est omnium, sicut ponebant illi qui dicebant corpora componi
ex superficiebus; neque etiam generatio est nullius, sicut posuerant
Parmenides et Melissus. Deinde cum dicit: impossibile enim etc.,
perficit improbationem ponentium quod omnium est generatio. Hoc enim
supra improbavit ostendendo quod corpora non componuntur ex
superficiebus: posset autem aliquis dicere omnium corporum esse
generationem multis aliis modis; et ideo philosophus inducit hanc
probationem universaliorem. Et dicit quod ex hoc potest confirmari
quod non est omnium generatio, quia impossibile est quod sit generatio
omnis corporis, nisi ponatur aliquod vacuum separatum a corporibus
(quod quidem dicit, quia quidam philosophi ponebant vacuum corporibus
inditum, sicut Democritus et Leucippus). Vacuum autem separatum
dicitur locus qui non est repletus aliquo corpore, possibilis repleri,
ut habetur in IV Physic. Ideo autem sequitur vacuum esse
separatum, si omne corpus generatur, quia in loco in quo est corpus
quod modo generatur, si locus ille fuisset prius isto corpore,
necessarium erat quod esset ibi vacuum, cum nullum corpus esset ibi.
Nullum autem corpus esset ibi prius, si omne corpus generatur. Unde
ex hoc quod ponitur omne corpus generari, sequitur vacuum separatum
esse.
3. Deinde cum dicit: aliud quidem enim etc., excludit quandam
obviationem. Posset enim aliquis dicere quod videmus unumquodque
corporum generari, nullo vacuo existente. Sed ad hoc ipse respondet
quod, cum fit quoddam corpus particulare, generatur ex alio corpore,
puta ignis ex aere; et ita ante generationem ignis, aer erat in eodem
loco; et sic non est vacuum. Sed si omne corpus generetur, non
potest poni aliud corpus quod prius repleverit locum, quia praeter omne
corpus non est aliud corpus: et ita oportebit quod corpus fieret ex non
corpore. Impossibile est autem quod corpus fiat totaliter ex nulla
praeexistente magnitudine corporali. Maxime enim fieret corpus actu,
ex eo quod est potentia corpus. Et si quidem ita sit potentia hoc
corpus, quod sit actu aliud corpus, non sequitur inconveniens: sic
enim ponimus fieri ignem ex materia quae est potentia ignis, actu autem
aer. Sed si esset ita potentia corpus, quod non esset actu aliquod
aliud corpus, sicut oporteret ponere eos qui ponunt omne corpus
generari, sequeretur quod ante generationem omnis corporis esset vacuum
separatum.
4. Est autem attendendum quod Aristoteles intendit hic probare non
esse generationem omnis corporis, ita scilicet quod tota universitas
corporum simul generetur: non autem intendit probare quod aliquod
particulare corpus non generetur ex non corpore. Sic enim contra
probationem Aristotelis haberet locum obviatio quam ponit Simplicius
in commento suo, scilicet quod non esset necesse esse vacuum, vel
propter rarefactionem et condensationem, vel propter hoc quod, hoc
corpore generato, aliud corrumpitur. Unde etiam non esset haec
sufficiens probatio quam ipse aestimat, scilicet quod communium non est
generatio, sed particularium (non enim est generatio hominis
simpliciter, sed huius hominis): quia tota universitas corporis est
sicut unum corpus completum in una specie existens, sicut in primo
habitum est; nihil autem prohibet individuum quod est unum tantum in
una specie, generari et corrumpi, sicut de Phoenice dicunt. Unde et
per hoc non excluderetur generatio omnis corporis, quam philosophus
removere intendit. Nec etiam probatio philosophi est contra sententiam
fidei nostrae, qua ponimus totam universitatem corporum de novo
incoepisse: quia non ponimus praeexistere locum, quod hic philosophus
supponit; neque ponimus generationem corporum ex eo quod est in
potentia, sed per creationem.
5. Deinde cum dicit: reliquum autem dicere etc., ostendit quomodo
sit generatio et motus corporum. Et circa hoc duo facit: primo dicit
de quo est intentio, et quo ordine id sit agendum; secundo exequitur
propositum, ibi: sit itaque elementum et cetera. Dicit ergo primo
quod, cum non sint omnia corpora generabilia, neque nulla, ut supra
dictum est, reliquum est manifestare quorum corporum est generatio, et
propter quid est, idest quae est causa generationis. Quae quidem
consideratio inchoatur in hoc libro, sed perficitur in libro de
generatione. Sed quia omnis cognitio est per aliqua prima, ex quibus
definitiones et demonstrationes procedunt; manifestum est autem quod
elementa quarumlibet rerum sunt prima inter ea quae insunt rebus (licet
aliqua extrinseca principia possent esse priora, puta agens et
finis); oportet quod ad cognoscendum generationem corporum, prius
cognoscatur quae sunt elementa corporum generabilium et corruptibilium,
et qua ratione sunt elementa, et ulterius quot sunt elementa, et
qualia corpora. Ad hoc autem manifestandum, oportet accipere quasi
suppositionem et principium, quae sit natura elementi; quod
manifestatur per eius definitionem.
6. Deinde cum dicit: sit itaque elementum etc., exequitur
propositum ordine praedicto. Primo enim ostendit quae sit elementi
natura, quam significat definitio; secundo quae et qualia sint
corporum elementa, ibi: si itaque quod dictum est etc.; tertio
inquirit quomodo sit corporum generatio, ibi: quoniam autem neque
infinita et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit partes
definitionis elementi; secundo probat hanc elementi definitionem,
ibi: tale enim et cetera. Circa primum, ponit tres partes
definitionis elementi. Quarum prima est, quod elementum aliorum
corporum est, in quod alia corpora dividuntur seu resolvuntur. Non
enim quaelibet causa potest dici elementum, sed solum illa quae intrat
rei compositionem. Unde universalia elementa sunt materia et forma,
ut patet in I Physic. Quae tamen non sunt corpora: hic autem
intendit philosophus de elementis quae sunt corpora. Secunda particula
est, quod elementum existit in eo cuius est elementum, potentia aut
actu. Adhuc autem sub dubitatione existit quomodo sunt elementa in
elementatis, utrum scilicet in actu vel in potentia. Si enim
generatio et corruptio corporum fit per congregationem et
segregationem, sicut Empedocles et Anaxagoras posuerunt, consequens
est quod elementa sint actu in mixto. Si autem generatio et corruptio
corporum est per alterationem, necesse est dicere quod elementa sint
potentia in mixto. Tertia particula est, quod elementum non dividitur
in alia, scilicet diversa secundum speciem. Oportet enim omne corpus
divisibile esse: quaedam tamen corpora dividuntur in diversa secundum
speciem, sicut manus in carnem et ossa, ex quibus quadam compositione
compaginatur, vel sicut caro resolvitur in aerem, ignem, aquam et
terram, per quandam alterationem; ignis autem et aer, aqua et terra
neutro modo resolvuntur in diversa secundum speciem. Quod quidem
complet rationem elementi; sicut etiam elementa locutionis dicuntur
litterae, quae non dividuntur in diversa secundum speciem. Deinde cum
dicit: tale enim etc., probat praedictam definitionem ex communi usu
loquentium: nominibus enim utendum est ut plures, ut dicitur in II
Topic. Et hoc est quod dicit, quod omnes volunt dicere esse
elementum aliquid tale quale descriptum est, etiam in omnibus
generibus, puta in corporalibus locutionibus et demonstrationibus, in
quibus principia dicuntur elementa, quae non resolvuntur in alia
principia.
7. Deinde cum dicit: si itaque quod dictum est etc., ostendit quae
et quot sint elementa. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod
necesse est quaedam esse elementa corporum; secundo inquirit utrum sint
finita vel infinita, ibi: utrum autem finita vel infinita etc.;
tertio inquirit utrum sit unum tantum, ibi: quoniam autem necesse
finita et cetera. Circa primum duo facit: primo concludit ex
praemissa definitione elementi, quod necesse est ponere quaedam
elementa corporum; secundo ostendit quomodo haec diversimode ponebant
Anaxagoras et Empedocles, ibi: Anaxagoras autem et cetera. Dicit
ergo primo quod, si praedicta est definitio elementi, necesse est
dicere quod sint quaedam elementa corporum: inveniuntur enim quaedam
corpora, quibus praedictae conditiones conveniunt. In carne enim et
ligno, et in quolibet talium corporum, scilicet mixtorum, ignis et
terra sunt in potentia; quia scilicet per quandam alterationem ex igne
et terra et aliis huiusmodi praedicta corpora componuntur. Et hoc
manifestum est ex ipsa segregatione, qua corpora mixta in huiusmodi
simplicia resolvuntur; sicut patet in resolutione corporis animalis,
quod in pulverem et quandam humorositatem et quosdam vapores
resolvitur; et ita etiam est de aliis corporibus mixtis. Utitur autem
hic large segregatione, quae proprie fit in ea quae insunt actu. Quod
autem huiusmodi corpora in quae alia resolvuntur, ipsa non resolvantur
in alia, quod etiam pertinet ad definitionem elementi, ostendit,
subdens quod in igne neque caro neque lignum inest, sive secundum
potentiam sive secundum actum. Cuius signum assumit ex hoc quod, si
caro et lignum essent in igne, ignis resolveretur in ista: quod nullo
modo apparet. Generatur enim ex igne caro aut lignum, non per
resolutionem, sed per adiunctionem aliorum corporum simplicium, simul
ad mixtionem coalteratorum. Quia vero aliqui posuerunt unum tantum
elementum, sicut Thales Milesius aquam, subiungit quod similis ratio
est si ponatur unum tantum elementum aut plura, quod in elemento uno
non inerunt alia corpora. Licet enim inveniantur alia corpora praeter
illud elementum, puta caro aut os aut aliquod aliud huiusmodi, non
tamen est dicendum quod aliquod horum insit potentia vel actu in corpore
quod ponitur elementum. Et cum ita sit quod quaedam sint elementa
corporum, considerandum est quis modus generationis est, quo vel alia
corpora generantur ex elementis, scilicet per mixtionem, vel elementa
ex aliis corporibus per resolutionem. Et hoc secundum veritatem
determinabit in libro de generatione.
8. Deinde cum dicit: Anaxagoras autem etc., ostendit diversitatem
Anaxagorae et Empedoclis circa corporalia elementa. Et primo ponit
opinionem utriusque; secundo ostendit quae earum sit praeferenda,
ibi: quoniam autem est omnis et cetera. Dicit ergo primo quod de
elementis corporalibus contrarie locuti sunt Anaxagoras et
Empedocles. Empedocles enim posuit quod ignis et terra et alia
media, quae sunt simul elementa cum istis, sunt corpora elementaria
corporum, ex quibus omnia alia corpora componuntur. Sed Anaxagoras
dicit contrarium, scilicet quod alia corpora homoeomera, idest
similium partium, puta caro et os et alia huiusmodi, sunt elementa
corporum: aerem vero et ignem et terram et aquam dicebat esse commixta
ex praemissis, scilicet carne et osse, et ex omnibus aliis seminibus
corporum naturalium. Ponebat enim Anaxagoras quod partes corporum
similium infinitae et indivisibiles erant semina omnium quae apparent in
natura; ita scilicet quod per extractionem eorum ab aliquo mixto,
generantur omnia corpora naturalia sensibilia. Quia igitur ex igne et
terra et aliis huiusmodi videntur omnia alia corpora generari,
aestimavit quod tam ignis quam terra et alia intermedia essent
constituta ex omnibus indivisibilibus partibus similibus simul
congregatis. Et secundum hoc partes consimiles ponebat esse elementa
horum quatuor corporum; ex quibus tamen dicebat omnia fieri propter
semina inexistentia. Et quia de igne mentionem non faciebat, ne ex
hoc aliquod dubium oriretur, subdit quod ipse appellabat ignem
aetherem.
9. Deinde cum dicit: quoniam autem est omnis etc., ostendit quod
opinio Empedoclis est praeferenda. Sicut enim patet ex his quae in
primo habita sunt, omnis corporis naturalis est aliquis proprius
motus; et cum sint quidam motus simplices, quidam mixti, manifestum
quod mixti motus sunt mixtorum corporum, simplices autem sunt
simplicium corporum. Et ex hoc manifestum est quod sunt quaedam
corpora simplicia, cum sint quidam motus simplices. Et quia motus
simplices, qui sunt a medio et ad medium, magis appropriantur
elementis quae ponit Empedocles, manifestum est eius opinionem esse
praeferendam. Quamvis posset dici hanc esse secundam rationem ad
principalem conclusionem, quam epilogando infert, dicens manifestum
esse quod sint elementa, et propter quid sint.
|
|