|
Postquam philosophus ostendit quod elementa non sunt infinita, nec
etiam unum tantum, intendit hic determinare qualia sunt, quoniam non
sempiterna, sed generabilia, et quomodo. Et circa hoc primo
praemittit intentionem suam. Secundo cum dicit sempiterna quidem,
prosequitur. In prima parte dicit, quod quoniam ex his quae dicta
sunt, manifestum est quod elementa non possibile est esse infinita,
nec unum tantum, sed necesse est esse plura et finita; considerandum
restat primo, utrum sint sempiterna, aut generabilia. Hoc enim
declarato, manifestum erit qualia sunt, quoniam calida, frigida,
humida, et sicca: per hoc enim moventur ad generationem: et etiam
quot sunt secundum numerum conjugationum possibilium qualitatem
dictarum. Deinde cum dicit sempiterna quidem prosequitur: et primo
ostendit quod non sunt sempiterna, sed generabilia. Secundo cum dicit
quoniam autem generabilia, inquirit quomodo sunt generabilia. Circa
primum primo praemittit quamdam divisionem ex qua apparet intentum.
Secundo cum dicit si quidem igitur infinita prosequitur membra. Primo
modo igitur dicit quod elementa prima corporea impossibile est esse
sempiterna. Ad sensum enim videmus ignem et aquam et unumquodque de
numero simplicium corporum inter quae sunt elementa prima, resolvi et
corrumpi. Necessarium igitur est hujusmodi resolutionem aut infinitam
esse et nunquam terminari, aut stare et terminari quandoque. Deinde
cum dicit siquidem igitur prosequitur: et primo primum membrum,
ostendens quod dissolutio ipsorum non est infinita primo. Secundo cum
dicit si autem stabit secundo. Tertio cum dicit itaque necesse
concludit ipsa non esse aeterna simpliciter. In prima parte dicit quod
si resolutio quae apparet in simplicibus corporibus est infinita, cum
tempus resolutionis coextendatur ipsi, tempus resolutionis erit
infinitum: et si tempus resolutionis infinitum est, manifestum est
quod et tempus compositionis: si tempus corruptionis est aequale
tempori generationis, sicut dicitur secundo de generatione. Tempus
autem compositionis est majus, quia laboriosior est compositio. Quare
cum extra dissolutionem sit compositio, et prior; sequitur quod extra
infinitum tempus dissolutionis erit aliud tempus infinitum, quod est
compositionis, et adhuc prius illo compositio prior est dissolutione:
quare extra infinitum erit aliud infinitum. Hoc autem est
impossibile, cum unum totum comprehendat: ergo et primum est
impossibile. Et est intelligendum, quod non est impossibile duo
infinita esse, quorum utrumque sit infinitum in altera extremitate,
finitum autem in altera. Sic enim se habent tempus praeteritum et
futurum copulata ad instans nunc, quorum praeteritum est infinitum ad
ante, et finitum ad posterius, puta ad nunc futurum, aut e converso,
secundum Aristotelem: duo autem infinita esse secundum utramque
extremitatem est impossibile. Et sic procedit ratio Aristotelis.
Deinde cum dicit si autem prosequitur secundum membrum; dicens, quod
si solutio apparens in corporibus primis non est infinita, sed cum stat
necesse est stare eam; aut erit aliquod corpus indivisibile omnino et
incorruptibile, aut aliquod divisibile et incorruptibile, quod tamen
nunquam dividetur aut corrumpetur, sicut Empedocles ponit, qui posuit
elementa divisibilia, non tamen corrumpi, quia nec habere materiam.
Non autem potest stare ad aliquod corpus indivisibile, quia non potest
esse aliquid tale: sicut probant rationes adductae prius contra
Democritum et Platonem. Nec etiam potest stare ad divisibile quod
nunquam dissolvatur aut corrumpatur. In omnibus enim quae sunt unius
naturae, videmus quod minus facilius corrumpitur a majori, quia
minoris virtutis est et magis passibile. Si igitur quod multum est,
corruptibile est, ut ita corrumpatur in aliquo tempore: magis
rationale est minus divisibile et corruptibile corrumpi in minori: et
quamvis non corrumpatur a contrario secundum formam, tamen ab
excellenti corrumpetur: his enim duobus modis videmus ignem et alia
corpora corrumpi. Quandoque quidem a contrario majoris virtutis
existente extrinseco: alio modo marcescendo in seipsis, propter
defectum materiae vel alimenti. Et hoc modo minus corrumpitur a majori
ut minor flamma a magna: et tanto velocius quanto minus fuerit. Majus
enim minus et alimentum ejus in pauco tempore consumit. Deinde cum
dicit itaque necesse concludit ipsa non esse aeterna, sed generabilia:
dicens sic; igitur lex qua dissolvuntur, et non stat dissolutio ad
aliquod divisibile vel indivisibile aeternum existens, relinquitur ipsa
esse generabilia et corruptibilia. Deinde cum dicit quoniam autem
inquiritur quomodo generabilia sunt. Et circa hoc primo ostendit quod
sunt generabilia ex invicem. Secundo cum dicit: item igitur
considerandum, inquirit quomodo ex invicem. Circa primum primo ponit
quamdam divisionem. Quoniam corpora simplicia sunt generabilia,
necesse est ea generari, aut ex non corpore omnino, aut ex corpore.
Si ex corpore; cum ex se non possint: essent enim prius se ipsis: de
necessitate generabuntur, vel ex alio corpore diverso ab ipsis, vel ex
se invicem. Deinde cum dicit ex non corpore prosequitur membra: et
primo excludit alterum membrum primae divisionis: secundo cum dicit sed
adhuc neque ex corpore; alterum secundae; tertio cum dicit quoniam
autem concludit alterum membrum secundae sicut verum. In prima parte
dicit quod sermo, simplicia corpora generari ex non corpore, de
necessitate facit vacuum separatum; cujus probatio est, quoniam omne
quod fit, de necessitate est in aliquo loco; omnes enim motus in loco
sunt, sicut dicitur in quinto physicorum. Necesse est igitur, quod
locus in quo est illud corpus quod generatur, nunc sit prius sine
corpore, aut contineat aliquod corpus. Si autem contineat aliquod
corpus, sequitur, quod duo corpora erunt simul, scilicet quod
generatur, et quod praeexistebat quod est impossibile. Non enim
potest dici quod corpus praeexistens cedat; si enim cederet, in illo
eodem in quo istud generatur oporteret ipsum cedere: hoc autem
generatur in instanti; ergo in instanti cederet: quod est
impossibile, quia cessio non fit nisi per motum localem, qui non est
in instanti. Si autem sit sine corpore, cum posterius recipiat
corpus, necesse est esse vacuum separatum: vacuum enim dicimus quod
est privatum corpore sensibili, et natum est recipere illud. Hoc
autem est impossibile, sicut dicitur in quarto physicorum: ergo et
primum. Et est intelligendum quod litera illa quae dicit omne enim
quod fit aut sine corpore erit, in quo fit generatio, aut habebit
corpus: obscura est propter defectum alicujus, sicut videtur
Alexandro. Suppletur autem sic: omne enim quod fit, in aliquo fit,
aut sine corpore erit in quo generatio est, aut habebit corpus: et
tunc est plana secundum expositionem dictam. Deinde cum dicit sed
adhuc excludit secundum membrum secundae divisionis: dicens, quod
adhuc si corpora simplicia generentur ex alio corpore; cum illud sit
prius, erit aliquid prius elementis: quod quidem inconveniens est in
quo posset stare. Sed deducit ad aliud manifestius, dicens, quod
hujusmodi corpus ex quo generantur elementa aut habebit gravitatem aut
levitatem, aut non; si habeat gravitatem aut levitatem, erit ergo
aliquod elementorum primorum; non ergo aliud, quod est contra
hypothesim. Si autem non habeat gravitatem aut levitatem, immobile
erit, sicut probatum est prius, et quia abstractum a motu erit, sicut
mathematicum: tale autem existens non erit in loco naturali. Si enim
quiesceret in aliquo loco, moveretur ad ipsum. Si quidem per
violentiam, moveretur per violentiam ad ipsum. Si autem per naturam
quiesceret, moveretur ad ipsum per naturam. Si autem dicatur
proterviendo, quod in aliquo loco determinato est, tunc aliquod
elementorum determinatorum erit; non ergo aliud. Si autem dicatur
quod omnino in loco non est, nihil fieret ex ipso; quia quod generatur
et illud ex quo generatur, necesse est simul esse: quia causa in actu
et effectus in actu sunt simul. Sic igitur non generantur elementa ex
aliquo corpore priori. Deinde cum dicit quoniam autem concludit
alterum; dicens, quod, si corpora simplicia non generantur ex non
corpore, nec etiam ex alio corpore priori, sicut probatum est, nec
aliquod ex seipso generari potest, ut ex se manifestum est;
relinquitur quod generantur ex se invicem mutuo.
|
|