|
Postquam philosophus declaravit, quod elementa generantur ex
seinvicem; hic inquirit quomodo, et quis modus sit generationis
ipsorum ex invicem. Et primo praemittit intentionem suam. Secundo
cum dicit qui quidem igitur, prosequitur. In prima igitur parte
dicit, quod quia corpora simplicia ex invicem generantur, iterum
restat considerandum, quis sit modus generationis ipsorum ex invicem;
et, quia diversimode sunt opinati diversi, inquirendum est, utrum ex
invicem generentur per segregationem partium inexistentium, sicut
Anaxagoras et Empedocles et Democritus dixerunt, aut per
resolutionem in figuras primas, sicut Plato et quidam alii dixerunt:
aut si est aliquis alius modus transmutationis in invicem eorum.
Deinde cum dicit qui quidem prosequitur. Et primo ostendit quod non
generantur ex invicem per segregationem, sicut primi dixerunt.
Secundo cum dicit relinquitur quod non per transfigurationem, improbat
alteram opinionem. Quis autem sit verus modus generationis eorum ex
invicem, apparebit ex libro de generatione. Circa primum adducit
rationes quatuor. Secundam ponit cum dicit deinde. Tertiam, ibi,
adhuc autem mistorum. Quartam, ibi, necesse autem. Circa primum
est intelligendum, quod Empedocles posuit quatuor corpora prima,
ignem, aerem, aquam et terram, intransmutabilia secundum
substantiam; divisibilia tamen secundum quantitatem, et divisa in
partes parvas per congregationem hujusmodi partium, secundum plus et
minus, constituere illud quod dicimus ignem, aerem, aquam et terram.
Nihil enim vincere posuit talia, et ex illis per segregationem posuit
generari ea quae diximus mista. Democritus autem posuit corpora prima
indivisibilia, et ex ipsis per congregationem quamdam in primo generari
quod dicimus ignem, aerem, aquam et terram, ex istis per
segregationem fieri ea quae dicimus mista. Anaxagoras vero principia
prima entium posuit partes homogeneas infinitas existentes in
unoquoque, et deinde per segregationem alia generari. Istae autem
opiniones hoc habent commune, quod dicunt corpora generari per
segregationem existentium. Et contra hoc Aristoteles sic dicit, quod
illi qui circa Empedoclem, Anaxagoram et Democritum fuerunt,
decipiunt seipsos: dicentes enim corpora ex seinvicem generari per
segregationem, non ponunt generationem fieri secundum veritatem, sed
secundum apparentiam tantum: generatio enim secundum veritatem est per
acquisitionem esse simpliciter in actu, existente in potentia per
transmutationem. Ipsi autem hoc non ponunt, ponentes generationem
fieri per segregationem inexistentium prius, ac si aliquid existens in
vase per segregationem ex illo generaretur et non per transmutationem ex
ente in potentia. Haec autem generatio non est secundum veritatem,
sed secundum apparentiam. Est enim deductio inexistentis de occulto in
manifestum; generatio autem secundum veritatem est acquisitio esse
simpliciter per transmutationem: male ergo posuerunt. Deinde cum
dicit deinde et sic ponit secundam rationem, dicens, quod post haec,
dato quod generatio sit per segregationem, nihilominus accidunt quaedam
inconvenientia: quod declarat primo accipiendo sicut manifestum ex se,
eadem magnitudo vel idem corpus per congregationem vel commassationem
per se non fit gravius; sicut vestimentum compressum non est gravius
seipso expanso. Sed dicentibus aquam generari ex aere per
segregationem accidit contrarium. Videmus enim omnem aquam segregatam
ex ipso, graviorem esse quam esset totus aer, ex quo generatur; ergo
generationem aquae fieri per solam segregationem inexistentium est
impossibile. Si vero dicatur non esse inconveniens, quod generatur ex
alio, esse gravius illo; aer enim ex igne generatus gravior est,
similiter aqua ex aere et terra quam aqua: et iterum quandoque videmus
quod generatum ex alio per commassationem velocius movetur deorsum:
sicut aqua segregata ex vase lato velocius movetur secundum se accepta
quam cum ipso vase: dicendum, quod est aliud generari ex alio per
alterationem, et aliud per segregationem. Quod enim per alterationem
generatur, praeexistit in potentia tantum, et ideo postquam generatum
est in actu est gravius vel levius simpliciter, ut contingit. Quod
autem per segregationem generatur solum, prius existebat in actu in eo
ex quo generabatur. Inexistens autem et separatum non est majoris
virtutis secundum quod hujusmodi: quare nec gravius nec levius: sic
autem dicebant antiqui fieri generationem: et sic procedit Aristoteles
contra eos. Objectio autem prima procedebat primo modo; nec oportet,
quod si ex aliquo segregaretur aqua, quae movetur deorsum velocius quam
id ex quo segregatur, quod sit gravior propter solam segregationem;
contingit enim quandoque quod corpus, ex quo segregatur aqua, propter
latitudinem figurae vel aliquid aliud supernatat; et quod segregatur,
quia in minori quantitate segregatur velocius movetur non habens eamdem
latitudinem; latitudo enim figurae aliquando supernatare facit, ut
consequenter dicetur in quarto; et inde secunda objectio non procedit.
Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam rationem; accipiens primo
sicut manifestum quod corpus admistum alii per congregationem et
inexistens in actu, cum separatur, non obtinet majorem locum. Quorum
enim est eadem forma et eadem virtus, omnino eorum est idem locus.
Nunc autem videmus quod cum ex aqua fiat aer, quod majorem occupat
locum: quia quod est subtilius ampliori indiget loco quam id quod est
grossius. Iterum manifestum est hoc in alteratione quorumdam
corporum. Musto enim rarefacto per caliditatem et spumefacto,
quandoque rumpitur vas continens: sic enim subtiliatum quaerit majorem
locum et non invenit. Similiter se habet in humidis vaporantibus et
intumescentibus. Si autem simpliciter non est vacuum, sicut
Empedocles et Anaxagoras posuerunt: et corpora quae fluunt ex aliis
non extenduntur sicut ipsi ponunt: manifestum quod impossibile est
humida vaporantia intumescere et rumpere vasa. Si autem est vacuum
sicut posuit Democritus, et extenduntur corpora facta ex aliis,
sequitur quod corpus inexistens alii actu per segregationem fiet
amplius: quod est contra suppositionem acceptam, et praeter rationem:
ergo corpora non generantur ex invicem per solam segregationem. Deinde
cum dicit necesse autem ponit quartam rationem; dicens, quod si
corpora generantur ex invicem per segregationem, necesse erit tandem
deficere generationem eorum ex invicem. Quod probat per rationem quam
contra Anaxagoram posuit in primo physicorum ubi inquirebat principia
prima transmutationis corporum, accipiens principium quod et ibi
accepit, quod in magnitudine finita non sunt quanta infinita aequalia
secundum magnitudinem. Infinita enim quanta aequalia magnitudinem
infinitam constituunt, quae non potest esse in magnitudine finita.
Quare infinita aequalia in finita magnitudine non erunt, quamvis in
infinitum una magnitudo sit divisibilis in partes inaequales et ejusdem
proportionis. Si igitur ex terra generetur aqua, necessario
segregabuntur aliquae partes finitae ex ea. Et iterum ex residua terra
si adhuc insint aliquae partes, aqua generabitur, per segregationem
aliquarum partium. Si igitur hoc procedat in infinitum, sequetur quod
in terra existente finita erunt partes aquae infinitae secundum
multitudinem. Hoc autem est impossibile: ergo aquam generari ex terra
per segregationem solam est impossibile. Sic igitur est manifestum
quod elementa ex seinvicem non generantur per solam segregationem.
Deinde cum dicit relinquitur autem improbat secundam opinionem quae
posuit elementa generari ex invicem secundum trasmutationem quamdam.
Et primo praemittit diversitatem ipsius opinionis. Secundo cum dicit
si quidem transfiguratione, prosequitur improbando. Primo dicit,
quod ostenso quod elementa ex invicem non generantur per solam
segregationem, relinquitur inquirendum, utrum generentur per
transmutationem eorum adinvicem. Per transmutationem autem adinvicem
potest intelligi ad praesens duobus modis: uno modo per
transfigurationem; sicut si ex eadem cera nunc generetur sphaera et
circulus, nunc pyramis. Alio modo per resolutionem corporis
corrumpendi ad superficies primas, et generatione alterius ex illis,
sicut quidam dicunt, ut Plato. Si enim sit alius modus generationis
eorum ex invicem per transmutationem, apparebit in libro de
generatione. Deinde cum dicit siquidem igitur improbat opiniones
istas. Et primo primam. Secundo cum dicit si autem superficierum
secundam. In prima dicit secundam: si corpora prima generentur ex
invicem per transfigurationem, sequitur necessario quod erit ponere
corpora indivisibilia. Si enim sint divisibilia, et determinentur per
figuras, sicut ponunt quidam, sequetur quod pars ignis non erit
ignis, neque pars terrae terra, quia pars pyramidis non est pyramis.
Et sicut pars figurae se habet ad figuram, ita pars corporis ad
corpus. Hoc autem est impossibile: ergo et primum. Et est
advertendum, quod haec ratio procedit contra apparentiam verborum
Platonis, non forte contra intentionem ejus: cum enim diceret quod
elementa ex invicem generantur per transmutationem materiae eorum ex uno
in aliud, adducit exemplum de auro quod transmutatur de una figura in
aliam, non quod intelligeret quod transmutatio elementorum adinvicem
esset sicut transmutatio auri a figura in figuram, quod gratia exempli
adduxit. Exempla autem ponimus non ut ita sit, sed ut sentiat qui
dicit. Sed ne aliquis crederet, quod Plato intenderet sicut sonant
verba, arguit Aristoteles contra verba magis quam contra intentionem.
Deinde cum dicit si autem reprobat secundam opinionem, quam posuit ex
invicem corpora generari per resolutionem ad figuras. Et primo facit
hoc; secundo cum dicit totaliter autem tentare ostendit quod corpora
non determinantur figuris. Circa primum primo improbat opinionem
quantum ad ea quae dixit de terra: secundo cum dicit sed adhuc quantum
ad ea quae posuit de aliis tribus. Circa primum ponit rationes duas:
secundam cum dicit: accidit autem ipsis. Circa primum est
intelligendum, quod Plato inquirens in Timaeo principia generationis
corporum dixit quod principium eorum quae generantur ut subjectum, est
materia; ut ratio autem, formae species: propagines autem horum,
scilicet materiae et formae, primo sunt terra et aqua, aer et ignis.
Generationem autem ex materia sic posuit supponens, quod corpora
resolvuntur ad superficies et determinantur per eas, non distinguens
inter corpus simpliciter, et corpus de genere quantitatis de quo
veritatem habet. Omnes autem superficies rectangulae quibus ponit
determinari elementa, et quae ex eis sunt, resolvuntur in triangulos.
Inter triangulos autem primi sunt qui habent unum angulum rectum: quia
angulus rectus est prior quam acutus vel obtusus. Triangulorum autem
habentium rectum angulum, unus est scalenon, qui habet majus latus
duplum ad minus. Alius autem est qui dicitur isocheles, qui angulum
rectum habet, et est quarta pars quadrati: et tales quatuor conjuncti
constituunt tetragonum: et sex conjuncta secundum angulos, habentia
autem angulos octo, constituunt cubum: qui est elementum terrae. Ex
scalenon autem componitur pyramis quod est elementum ignis et
octaedron, quod est elementum aeris, et icosaedron, quod est
elementum aquae: pyramis enim ex quatuor isopleuris componitur,
octaedron autem ex octo: icosaedron vero ex viginti. Et ideo tria
elementa, scilicet aerem, ignem et aquam posuit ex una figura prima,
scilicet ex scaleno, terram autem solam ex quadam alia, scilicet
isochele, quarum altera ad alteram non reducitur; et ideo
transmutatione, quae est per resolutionem ad figuras, non dixit ex
terra alia generari, nec e contrario, quia non communicant in figuris
primis. Sed est intelligendum, quod Plato, secundum quod apparet ex
dictis, posuit omnium elementorum unam materiam primam, sicut
Aristoteles: et per resolutionem ad istam omnia ex invicem fieri;
materias autem propinquas, puta superficies, aliam posuit terrae, et
aliam aliorum trium: sicut Aristoteles, aliam materiam propinquam
dicit esse phlegmatis, et aliam cholerae, et sic per resolutionem ad
istam non dixit terram ex aliis generari, nec e converso. Primam
autem transmutationem ex invicem omittit Aristoteles, et arguit contra
secundam, ne aliquis intelligat Platonem tantum intellexisse de ista.
Dicit igitur, quod si elementa generentur ex invicem per resolutionem
ad figuras primas, primum inconveniens quod sequitur est, quod non
omnia invicem generabuntur, puta terra ex aliis, nec e converso: quod
secundum hypotheses eorum necesse habent dicere. Et dicunt ponentes
terram resolvi in isocheles, et alia tria in gradatos, quae ad se
invicem non reducuntur, nec ad aliam figuram priorem. Hoc autem
irrationabile est, quod scilicet unum solum, puta terra, non
transmutetur in alia, et contra sensum: videmus enim omnia invicem
transmutari. Ex quo accidit eis aliud inconveniens: quod loquentes de
apparentibus et sensibilibus non dicunt convenientia ostensa illis:
cujus causa est, quia non bene sumuntur principia prima, sed
accipientes quasdam opiniones determinatas et praeter rationem, puta
quod numeri sunt substantia entium et corpora determinantur
superficiebus, vel aliquid hujusmodi, reducunt omnia in ista sicut in
causas. Nunc autem oportet principia sensibilium esse sensibilia, et
sempiternorum sempiterna, et corruptibilium corruptibilia: dico autem
propinqua, quia remota oportet esse insensibilia et incorruptibilia.
Et universaliter oportet principia propinqua esse homogenea
principiatis recte supponentibus. Hi vero propter amorem hujusmodi
principiorum corruptorum, tamquam nutriti in eis, assimilantur his qui
in disputationibus positiones falsas servant. Isti enim omnia
consequentia positionibus illis sustinent, sicut principiis positis,
ac si vera essent, inconveniens aliqua dividere ex aliquibus
posterioribus accidentibus, et maxime ex fine ad quem oportet respicere
sicut ad principium primum: est enim prima causarum. Sicut autem
finis scientiae factivae est operatio vel operatum, et textrinae
vestimentum, ex quo alia judicantur: ita finis scientiae naturalis est
veritas et certitudo in apparentibus secundum sensum: sicut finis
speculativae simpliciter est veritas simpliciter. Et ideo oportet in
naturalibus judicare ex his quae apparent ad sensum. Quare cum
praedicta sint contra sensum, scilicet non omnia ex invicem generari,
sed quaedam sic, et quaedam non: manifestum est quod irrationabilia
erunt. Deinde cum dicit accidit autem ponit secundam rationem;
dicens, quod si ex terra alia non generantur, sequitur quod terra
maxime erit elementum, et magis incorruptibilis. Si enim resolvatur
ad superficies aliquas primas, ex quibus non fiant alia corpora,
manifestum est quod incorruptibilis erit, saltem in alia corpora.
Quod autem incorruptibile est, magis habet naturam elementi primi:
quare terra maxime elementum erit et incorruptibilis. Hoc autem est
inconveniens: ergo et primum. Et est intelligendum quod, cum terra
sit unum principium proximum secundum Platonem, et aliud remotum: et
primum, sicut materia prima; et secundum, sicut superficies, in quam
contingit eam resolvi, et ex quibus generari: si loquamur de
resolutione ejus simpliciter in materiam primam, sic ex ipsa generantur
alia, et e converso, ut ad sensum apparet. Et hanc resolutionem
omittit Aristoteles, in istis duabus rationibus. Si autem loquamur
de resolutione quae est in figuras primas: quia prima figura, in quam
terra resolvitur, et prima, in quam resolvuntur alia tria, sunt
diversae, nec reducuntur ad invicem, nec ad aliquam primam: sic
posuit Plato ex terra non fieri alia, nec e converso, sicut phlegma
non fit ex cholera, nisi per reductionem ad materiam priorem.
Aristoteles autem in istis duabus rationibus arguit ac si solum ultimam
posuisset, ne aliqui intelligant non solum ipsum exclusisse. Deinde
cum dicit sed adhuc improbat opinionem praedictam quantum ad ea quae
dixit de aliis tribus, igne et aere et aqua. Et dividitur in partes
tres: secundum quod tres rationes adducit. Secundam, cum dicit adhuc
autem necesse. Tertiam cum dicit adhuc autem necesse non omne. In
prima parte dicit, quod adhuc ponentibus ignem, aerem, et aquam
generari ex invicem per resolutionem ad triangulos, irrationalis est
praetermissio triangulorum quorumdam, quae accidit in eis in
transmutatione hujusmodi elementorum ad invicem, quia hujusmodi corpora
non componuntur ex aequalibus secundum numerum. Si enim aqua est ex
viginti trigonis, aer autem ex octo, ut ipsi ponunt, si ex aliqua
aqua tanta per dissolutionem generetur aer aequalis, ipsa resoluta in
viginti triangulos generabuntur duae partes aeris aequales: quarum
quaelibet erit ex octo triangulis, et remanebunt quatuor trianguli
superflui. Similiter si ex aere aqua fiat, resolutis tribus partibus
aeris in vigintiquatuor triangulos, generabitur una pars aquae ex
viginti, et quatuor erunt superflui. Non potest dici quod simul
generetur ex aere aqua et ignis, vel ex aqua ignis et aer, ita quod ex
quatuor qui videntur residui generetur ignis de necessitate. Non enim
semper ex aere generatur ignis; sed aliquando aqua vel terra pura;
puta cum corrumpitur a frigido ingrossante. Plato autem dicit,
secundum Simplicium, aquam et ignem non simul generari ex aere; sed
ex una parte aeris corrupta generari duas partes ignis, ex aqua autem
unam partem ignis et duas aeris: et hoc veritatem potest habere
quandoque, quando aer vel aqua dissolvuntur per virtutem calidi, sed
nunquam cum corrumpitur a frigido. Deinde cum dicit adhuc autem ponit
secundam rationem, quae communis est ad omnes ponentes corpora generari
ex superficiebus; dicens, quod adhuc dicentibus corpora generari per
resolutionem in figuras, et universaliter corpora componi ex
superficiebus, accidit corpus simpliciter generari ex non corpore
omnino; cum enim superficies, ex quibus dicunt ipsa generari, et in
quae resolvi, non sint corpora: generabuntur simpliciter ex non
corpore: quare erit ponere vacuum separatum, sicut tactum est prius;
hoc ergo est inconveniens. Ergo et primum. Deinde cum dicit adhuc
autem ponit tertiam, quae etiam communis est istis, qui dicunt corpora
determinari per figuras. Dicens, quod adhuc, si corpora
determinantur per figuras, et generantur ex invicem per resolutionem,
necesse habent ponere non omne corpus divisibile, oppugnando
disciplinas mathematicas, negando principia earum: etenim hujusmodi
scientiae vel disciplinae supponunt corpus separatum per intellectum a
sensibilibus divisibile. Isti autem non omne sensibile ponunt esse
divisibile, quia volunt salvare hypothesim propositam, scilicet
corpora determinare per figuras: necesse est autem ponentes simplicia
corpora figurari et determinari substantias eorum per figuras, facere
corpora indivisibilia. Pyramide enim aut sphaera divisis, aliqualiter
non erunt partes, quae relinquuntur post divisionem, sphaera aut
pyramis; quia, si partes ignis, aut caeli, quae determinantur per
istas, similiter se habent ad ignem et caelum, sicut partes pyramidis
aut sphaerae ad sphaeram et pyramidem, sequitur quod pars ignis aut
caeli non erit ignis aut caelum, et erit aliquod corpus, puta pars
ignis, quae non erit elementum, neque ex elementis: quae sunt
inconvenientia; aut erit ponere aliquod corpus non divisibile. Hoc
autem est inconveniens; ergo et primum. Ad hanc autem rationem obviat
Proclus Platonicus dicens quod sic arguentes, dicentes ignem esse
pyramidem, substantialiter non accipiunt hypothesim Platonis. Plato
enim non posuit ignem substantialiter esse pyramidem, sed pyramidem
esse elementum ipsius: componitur enim ex pyramidibus insensibilibus,
et quamdiu ignis est, in pyramides dividitur, sicut in partes; una
autem pyramis ignis non est, sed elementum ignis: et, si dividatur
pars ejus, neque elementum, neque ex elementis erit actu, sed
potentia tantum.
|
|