|
Cum intentio philosophi esset in libro praecedenti et isto considerare
de corporibus simplicibus mobilibus motu recto, secundum quod
hujusmodi, in quibus solum est generatio et corruptio: postquam
determinavit quod sunt aliqua talia corpora, et quod non infinita,
neque unum, sed plura, et finita, adhuc autem, quod sunt
generabilia, et ex seinvicem non per segregationem, nec
transfigurationem, nec resolutionem ad figuras sicut antiqui
posuerunt, redit nunc ad considerandum de his secundum quod mobilia
sunt motu recto, in libro de generatione determinaturus quae et quot
sunt determinate, et qualiter ex invicem generentur. Mobilia autem
sunt motu per gravitatem et levitatem, quae sunt passiones et virtutes
ipsorum per se: et ideo intendit nunc considerationem facere de gravi
et levi, et differentiis et accidentibus ipsorum, secundum quod
hujusmodi. Et primo circa hoc praemittit intentionem suam et ordinem
considerandi. Secundo cum dicit dicitur autem hoc, prosequitur.
Circa primum primo praemittit intentionem suam: secundo cum dicit
videntes igitur, ordinem considerandi. In prima parte facit quod
dictum est. Secundo cum dicit est enim quae de ipso, rationem
assignat. Circa primum dicit, quoniam intendimus considerare de
corporibus simplicibus mobilibus motu recto secundum quod hujusmodi:
quia mobilia sunt hujusmodi motu gravitate et levitate, considerandum
est de gravi et levi, scilicet quid sit utriusque ipsorum quantum ad
rationem quae signatur per nomen: et quae natura ipsorum quam signat
definitio indicans quid est esse secundum veritatem, et propter quam
causam elementa habent hujusmodi virtutes: et intendit causam finalem,
quae est ipsorum operatio vel motus: cujuscumque enim est aliquod
opus, ipsum est gratia operis, sicut dicebatur in secundo hujus.
Deinde cum dicit est enim assignat rationem intenti; dicens, quod
bene considerandum est de gravi et levi hic, quoniam consideratio de
ipsis pertinet proprie ad considerationem de motu: definiuntur enim per
posse moveri naturaliter aliquo motu secundum quod diximus. Dico autem
impossibile moveri aliqualiter, quoniam propriis operationibus ipsorum
non sunt propria nomina imposita; sicut operatio calidi calefactio
nominatur, et frigidi infrigidatio; nisi forte aliquis operationem
eorum communem dicat esse inclinationem ad motum rectum et determinate,
opus gravis inclinationem ad motum gravis deorsum, levis autem ad motum
rectum sursum. Consideratio autem de principiis pertinet ad
considerationem de principiato secundum quod hujusmodi; consideratio
vero de motu naturalis est propter hoc, quia negocium de motu physicum
est. Physicus enim considerat naturam motus per se; grave autem et
leve habent in se principia motus naturalis; ideo omnes naturales
utuntur ipsis in reddendo causas apparentium; pauca tamen determinant
de ipsis. Rationabiliter igitur in naturalibus considerandum est de
his, sicut propositum est. Deinde cum dicit videntes igitur dat
ordinem considerandi; dicens, quod considerantes de ipsis, primo
considerabimus dicta ab aliis, disquirentes ratiocinando de omnibus
quae necessarium est distinguere ad hanc considerationem; consequenter
autem determinabimus de eis secundum quod rationabiliter videbitur
nobis. Deinde cum dicit dicitur autem prosequitur. Et circa hoc
primo praemittit quid dicimus grave et leve: quod oportet praesupponere
in omni ratiocinatione; secundo cum dicit eorum itaque, determinat de
ipsis. Circa primum primo distinguit grave et leve; secundo cum dicit
magis autem, praemittit quasdam suppositiones. Tertio cum dicit
simpliciter quidem, concludit definitiones ipsorum. In prima parte
dicit, quod grave et leve dicuntur dupliciter; uno enim modo dicitur
grave simpliciter, nihil habens levitatis: et leve simpliciter, quod
nihil habet gravitatis: alio autem modo in respectu ad alterum,
secundum quod habentium gravitatem hoc dicimus levius alio, sicut
lignum aere: hoc autem gravius e contrario, sicut aes ligno. De
gravi igitur et levi simpliciter nihil determinatum est ab antiquis,
sed tantum de his quae dicuntur in respectu ad alterum; et de his non
determinaverunt quid sit grave et leve, et a quibus comparative
dicuntur, sed quid gravius et levius in habentibus gravitatem;
consequenter supponentes omnia corpora simplicia gravitatem habere,
tamen secundum magis et minus. Deinde cum dicit magis autem proponit
quasdam suppositiones; quia enim grave et leve definiuntur per moveri
sursum et deorsum; proponit quid appellat ista primo; secundo cum
dicit inconveniens autem, removet errorem quorumdam. In prima parte,
quod distinctio gravis et levis simpliciter et in respectu magis erit
manifesta supponendo ea quae dicentur: quae sunt manifesta ad sensum
primo quidem, quia eorum quae moventur, quaedam moventur semper a
medio, alia autem semper ad medium; hoc enim sensus docet; secundo,
quod ea quae feruntur a medio, dicimus sursum ferri: illa autem quae
ad medium, deorsum; et haec sunt nobis visa, et a pluribus confessa.
Deinde cum dicit inconveniens autem removet errorem circa hoc. Quidam
enim dixerunt quod nihil est sursum vel deorsum simpliciter, per quod
removet quaedam dicta. Primo igitur proponit errorem istum. Secundo
cum dicit nos autem totius, removet ipsum. Dicit ergo primo, quod
contra rationem est credere quod non sit in caelo, idest mundo,
aliquid simpliciter sursum, aliquid autem deorsum; sicut aliqui
accipiunt ut dignitatem quamdam; primo quidem Anaximander et
Democritus qui universum infinitum ponebant. In infinito autem nihil
est sursum aut deorsum; in ipso enim nihil est ultimum; sursum autem
et deorsum determinantur per ultima. Post hoc autem et Plato in
Timaeo, qui dixit, cum universum sit sphaericum, locum quemdam
deorsum, hunc autem sursum dicere, non sapientis est. Ratio autem
ejus fuit, quoniam in eo quod simile est per totum, non est assignare
sursum et deorsum: quia sursum et deorsum sunt contraria, et contraria
non sunt similia. Universum autem ad omnem partem simile est, cujus
signum dicebat, quoniam quilibet ambulans per circuitum terrae potest
sibi fieri antipos, similiter se habens ad totum universum nunc et
prius; quare non est aliquid sursum et deorsum. Non est enim ratio
propter quam magis illud quod est sub pedibus nostris totum usque ad
caelum sit deorsum, et quod supra caput usque ad ipsum, sursum.
Dicitur autem antipos ab anti, quod est contra, et pes, quasi pedes
habens contra pedes. Deinde cum dicit nos autem removet errorem istum
dicens, quod nos supponimus e contrario extremum caeli ad nos sursum
esse, quia secundum positionem istud sursum est et secundum naturam et
causalitatem primam. Ab illo enim est principium esse et motus his
quae sunt post; sursum autem est prius natura respectu deorsum, sicut
et dextrum respectu sinistri. Deorsum autem dicimus extremum a nobis,
quod ultimum est secundum positionem et natura postremum. Quia igitur
manifestum est quod est in natura aliquid extremum caeli ad nos, et
aliquid medium ipsius omne enim sphaericum medium habet; manifestum est
quod erit aliquid sursum et deorsum in mundo, sicut quidam dixerunt,
quamvis non sufficienter; quoniam non putaverunt esse caelum sphaericum
undique, sed solum unum hemisphaerium, quod supra capita nostra est,
quod continue nobis apparet; tamquam existimarent tale hemisphaerium
circulare, et medium, in quo sumus, similiter se habere, dicentes
caelum sursum esse, medium autem deorsum. Manifestum est autem, quod
non intelligunt perfecte quid est extremum, nec quid est medium; nihil
enim prohibet aliquid esse sursum, aliquid deorsum secundum naturam;
et hoc quidem accipit Aristoteles ex consuetudine multorum, quam
voluit alienare Plato aut neglexit. Ratio autem, quae movit
Platonem, non concludit; verum enim est, quod in his, quae sunt
similia, secundum quod hujusmodi, non est assignare sursum et
deorsum; sed quod assumit partes universi similitudinem habere,
veritatem non habet. Quod enim extremum caeli ad nos, et medium mundi
sint contraria, ostendit contrarietas motuum naturalium factorum ad
ipsa, et diversitas corporum naturaliter locatorum in eis. Ipse autem
imaginabatur, et male, quod deorsum diceretur quicquid est sub pedibus
nostris usque ad concavum caeli: sursum autem, quidquid supra capita
nostra est; nos autem non sic dicimus, sed dicimus sursum ultimum
caeli undique deorsum. Deinde cum dicit simpliciter quidem infert ex
dictis definitionem gravis et levis simpliciter, et in respectu,
dicens, quod sic igitur, cum illud quod fertur a medio sursum
feratur, leve autem a deorsum videamus sursum ferri, si non
prohibeatur; leve simpliciter dicimus, quod sursum fertur et ad
extremum secundum naturam, grave autem simpliciter quod fertur ad
medium et deorsum; leve autem et levius, quod de duobus habentibus
levitatem differentem secundum plus et minus et eamdem quantitatem,
velocius fertur sursum natura. Grave autem ad alterum seu gravius,
quod de duobus habentibus gravitatem consimiliter differentem secundum
plus et minus et eamdem molem, natura velocius fertur deorsum. Deinde
cum dicit eorum itaque prosequitur de gravi et levi. Primo tangens
opiniones aliorum et disquirens de eis; secundo cum dicit nos autem
dicamus, secundum opinionem suam sicut praedixerat. Circa primum
primo tangit communem defectum antiquorum de gravi et levi; secundo cum
dicit dicunt enim gravius, ponens eorum opiniones inquirit de eis. In
prima parte dicit, quod antiqui omnes, qui primi venerunt ad
considerandum de gravi et levi, fere nihil dixerunt de gravi et levi
simpliciter, sed de gravibus et levibus sic, id est in respectu
solum, quandoque ita se habent, quod pluribus habentibus gravitatem
alterum est gravius vel levius altero: supposuerunt enim omnia elementa
gravitatem aliquam habere: et determinantes transeundo de gravibus et
levibus sic, crediderunt se determinasse de gravi et levi simpliciter.
Sed sermo vel ratiocinatio de istis non congruit illis omnino. Et hoc
magis manifestum erit ponentibus opiniones ipsorum. Deinde cum dicit
dicunt enim. Inquirit de opinionibus magis determinate. Et primo de
opinione Platonis. Secundo cum dicit his autem non sufficiens, de
opinione Democriti, et Leucippi. Tertio cum dicit similiter autem,
de opinione quorumdam, qui determinaverunt elementa magnitudine et
parvitate. Circa primum primo ponit opinionem Platonis in Timaeo;
secundo cum dicit sic autem determinatis, increpat eam. In prima
parte dicit quod quidam antiquorum determinaverunt gravius et levius,
sicut scriptum est a Platone in Timaeo: tribus enim existentibus
elementis, aqua scilicet, aere et igne, ex invicem generatis et
determinatis per figuras: aqua quidem icocedron, idest figura viginti
basium: aerem octocedron, quae est figura octo basium: ignem vero
pyramide, quae solvitur in figuras superficiales primas, puta in
triangulos, quos dicimus scalenon: dixerunt quod corpus, quod constat
ex pluribus eisdem triangulis, gravius est, quod autem ex
paucioribus, levius; determinantes ea multitudine et paucitate
triangulorum: quemadmodum nos dicimus, quod plumbum, quod constat ex
pluribus superficiebus, gravius est, quam quod ex paucioribus
constat: et similiter aes aere: et consimiliter se habent in omnibus
quae sunt unius speciei. In superabundantia enim partium aequalium,
puta triangulorum, unum est gravius alio: similiter autem et in his
quae sunt alterius speciei: plumbum enim est gravius ligno, quia ex
pluribus trigonis componitur: omnia enim corpora hujusmodi aliqua eadem
communia habent ex quibus sunt, habent enim aliquam unam materiam
alteram et priorem ipsis. Sic igitur gravius et levius determinaverunt
multitudine et paucitate triangulorum. Deinde cum dicit sic autem
increpat eas duas rationes: quarum secundam ponit cum dicit adhuc autem
quoniam pauciora. Circa primum dicit, quod cum sit determinatum de
ipsis, puta gravibus et levibus in respectu, non est determinatum de
gravi et levi simpliciter, quae sunt priora secundum rationem illius:
videmus enim quod ignis major et minor existens levis est simpliciter,
et sursum movetur non prohibitus: similiter et terra, et ea quae sunt
terrea omnino, gravia sunt simpliciter, et deorsum moventur, et ad
medium, nisi fuerit prohibens: quare manifestum est quod ignis non est
natus moveri sursum propter paucitatem triangulorum, ex quibus dicunt
ipsum componi. Si enim corpus aliquod sit gravius et levius
multitudine et paucitate superficierum, tunc illud quod est majus, cum
ex pluribus componatur, gravius erit, et minus feretur sursum,
deorsum autem velocius: mistus autem cum ex paucioribus sit, levius
erit et velocius feretur sursum. Nunc autem contrarium apparet nobis
ad sensum: quanto enim ignis et ignea corpora majora fuerint, tanto
leviora sunt, et feruntur sursum velocius; et quanto ignis minor
fuerit, tanto citius fertur deorsum, et quanto major tardius: terra
autem et terrea corpora e contrario: quanto enim majora fuerint, tanto
velocius deorsum moventur, et quanto minora, tanto facilius pelluntur
sursum: ergo terra et ignis et alia hujusmodi non sunt gravia et levia
propter multitudinem et paucitatem superficierum solum. Deinde cum
dicit adhuc autem ponit secundam, dicens, quod adhuc, quoniam
secundum opinionem istorum corpus quod componitur ex paucioribus
superficiebus homogeneis, levius est, quod autem ex pluribus,
gravius: et aqua et aer et ignis sunt ex eisdem triangulis primis
homogeneis, in quos resolvuntur secundum plus et minus (et ideo
aliquod ipsorum est levius, aliquod autem gravius ut dicunt,)
sequitur quod erit aliqua multitudo aeris, quae erit gravior aliqua
aqua: aliqua enim magnitudo aeris ex pluribus triangulis primis
componitur, quam aqua in minori quantitate: nunc autem contrarium
apparet nobis ad sensum: semper enim aer major velocius sursum fertur,
et universaliter quaelibet pars aeris ex loco aquae movetur sursum, et
aqua et quaelibet pars aquae ex loco aeris deorsum: ergo manifestum
est, quod gravius et levius non determinatur multitudine et paucitate
triangulorum: sic quidem igitur quidam determinaverunt de gravi et
levi. Deinde cum dicit his autem transit ad opinionem Leucippi et
Democriti: quam primo ponit comparando ad eam quam Plato ponit;
secundo, cum dicit necessarium autem apponere improbat eam. Circa
primum, primo ponit opinionem ipsorum de gravitate comparando ad eam
quae Platonis; secundo cum dicit compositorum autem, ponit opinionem
eorum de levitate. Circa primum dicit, quod quibusdam aliis non
videtur sufficiens esse sic determinasse de gravi et levi, puta
Democrito et Leucippo, qui antiquiores existentes et prius venientes
ad considerandum de eis, magis noviter, idest certius et
circumspectius dixerunt de ipsis quam praecedentes. Ponentes enim
prima principia corporea quaedam indivisibilia et solida, hujusmodi
solida venientia in compositione aliorum induxerunt esse causam
gravitatis et levitatis in eis. Et quod certius dixerunt quam
praecedentes, apparet ex hoc. Videmus enim quaedam corpora minoris
quantitatis existentia, graviora esse quibusdam majoris molis, sicut
plumbum ligno et terram quam aqua. Et ideo manifestum est quod non est
sufficiens dicere quod aeque gravia sunt, quae ex aequalibus primis
componuntur secundum quantitatem: tunc enim aequalia secundum
quantitatem essent aeque gravia. Dicentibus autem superficies
indivisibiles primas esse principia ex quibus componuntur habentia
gravitatem secundum quod hujusmodi, contingit hoc inconveniens dicere,
quod est contra sensum. Illi autem qui dicunt quod corpora
indivisibilia solida sunt causa ipsius, magis possunt evitare
praedictum inconveniens et magis assignare causam, propter quam quod
est minus in quantitate contingit esse gravius aliquando. Isti enim
ponunt causam corpora indivisibilia gravitatem habentia: illi autem
superficies nullam penitus habentes gravitatem. Et magis possunt
reddere causam quare minora secundum quantitatem aliquando graviora
sunt, sicut apparebit, et ponetur causa quam assignaverunt de
levitate. Deinde cum dicit compositorum autem ponit opinionem de causa
levitatis; dicens, quoniam nos videmus in corporibus compositis, quod
majora universaliter non sunt graviora, nec aequalia secundum
quantitatem: sed videmus multo minora secundum quantitatem graviora,
quemadmodum aes quam lana, et plumbum quam lignum: ideo praeter causam
praedictam reddiderunt et dixerunt esse aliam causam levitatis, puta
vacuum interceptum. Cum enim ponerent duo principia corporum
compositorum, plenum scilicet et vacuum, plenum dixerunt esse causam
gravitatis, vacuum autem levitatis. Et propter hoc continget
quandoque quod majora secundum quantitatem leviora sunt: plus enim
habent vacuum interceptum: propter hoc enim leviora sunt. Et etiam,
quia majora multotiens sunt ex aequalibus solidis, vel etiam
minoribus, et universaliter causam levitatis majoris dicunt esse vacuum
inexistens. Sic igitur isti annunciaverunt de hoc, quod est gravius
et levius. Deinde cum dicit necesse autem improbat praedictam
opinionem: et primo ostendit quod insufficiens est et indiget
appositione; secundo cum dicit quibusdam quidem igitur, reprobat eam,
quia falsa. In prima parte dicit, quod non est sufficiens dicere
solidum in corporibus plus esse causam gravitatis majoris, et vacuum
plus majoris levitatis: sed necesse est apponere determinate dicendo,
quod non solum plus de solido habere est causa gravioris, sed habere
plus de solido, et minus de vacuo. Et etiam levius non est
simpliciter quod plus habet de vacuo, sed cum hoc, quod minus habet de
solido. Si enim excedatur a tali analogia, ita scilicet quod non
habet minus de solido, sed etiam plus habet de vacuo, non erit tale
levius. Manifestum est enim quod dicunt ignem esse leviorem, quia
plus habet de vacuo intercepto. Si igitur non apponatur plus,
scilicet minus habere de solido, sequitur quod multum aurum, cum plus
habeat de vacuo intercepto, levius erit igni modico, si non dicamus
quod ignis modicus plus habeat de solido, quod non videtur. Hoc autem
inconveniens est: ergo apponendum est quod dictum est, et causa
levioris est non solum plus habere de vacuo, sed minus de solido.
Deinde cum dicit quidam quidem reprobat eam, quia falsa est. Et
primo resumit quaedam dicta contra Platonem cum accusatione et
distinctione ipsorum. Secundo cum dicit necessarium autem et de ignis
levitate, ponit reprobationem. Circa primum dicit, quod quidam eorum
qui non posuerunt vacuum, sicut Empedocles et Anaxagoras, nihil
omnino determinaverunt de gravi et levi. Quidam autem non ponentes
vacuum, sicut Plato, et sequentes ipsum, determinaverunt de eis;
non quidem propter quid quaedam sunt simpliciter gravia, quaedam sunt
simpliciter levia; et propter quid quaedam simpliciter feruntur
deorsum, et quaedam simpliciter sursum; nec iterum recordati sunt,
propter quam causam quaedam majora secundum quantitatem sint leviora
quibusdam minoribus; nec etiam manifestum est ex dictis eorum, quomodo
salvarentur apparentia ad sensum. Deinde cum dicit necessarium autem
ponit reprobationem. Et primo ostendit quod eadem inconvenientia
accidunt istis quae et Platoni. Secundo cum dicit inconveniens autem
et si propter vacuum, declarat quaedam propria consequi ipsis. Circa
primum primo tangit inconvenientia quae accidunt istis, si ponant
solidum solum esse causam gravis et levis. Secundo cum dicit si autem
dicant, quae accidunt, si apponatur vacuum. Tertio cum dicit sed
adhuc ea quae accidunt, si apponatur secundum analogiam aliquam. In
prima parte dicit, quod dicentibus causam levitatis ignis esse multum
vacuum interceptum, accidunt eaedem difficultates fere, quae et
Platoni; si enim causa levitatis ignis sit multum vacuum, oportebat
ipsum minus habere de solido et plus de vacuo quam alia corpora, sicut
tactum fuit; et contingit esse quamdam magnitudinem ignis, ex qua
plenum excedit solida contenta. Non enim potest dici quod solidum
solum sit causa levitatis, aut etiam gravitatis, sed tamen, quia
contingit esse quamdam magnitudinem ignis, in qua plenum excedit solida
contenta in parva quantitate terrae; quare, si solum solidum sit causa
gravitatis et motus deorsum, magnus ignis gravior esset et velocius
movebitur deorsum quam modica terra. Hoc autem est inconveniens; ergo
et primum. Deinde cum dicit si autem tangit inconvenientia quae
accidunt si apponatur vacuum cum solido; dicens, quod si dicant, quod
non solum plenum est causa levis et gravis, sed etiam vacuum,
quaerendum est ab ipsis, propter quid determinabitur simpliciter grave
et leve; utrum per solidum plus, aut per minus vacuum, grave scilicet
et leve, aut per oppositum. Siquidem igitur leve determinaretur per
minus habere de solido, continget esse multitudinem quamdam terrae adeo
paucam, quod in ipsa erit minus de solido, quam in magna quantitate
ignis. Similiter, si determinetur per vacuum, continget esse aliquam
quantitatem terrae magnitudine magnam, in qua est plus de vacuo quam in
parva quantitate ignis. Quare sequeretur quod parva terra esset levior
magno igne; siquidem leve determinetur per minus habere de solido: et
quod magna terra sit levior magno igne, si determinetur leve per plus
de vacuo. Cum igitur ignis major et minor sit levis simpliciter, et
terra gravis; erit aliquid grave simpliciter, et quod fertur deorsum
semper; et erit aliud leve simpliciter, et quod semper movetur
sursum; simpliciter enim levius est omnibus habentibus gravitatem et
motum deorsum. Quod autem est levius aliquo, non est semper
simpliciter leve; quia levius dicitur aliquid altero in habentibus
gravitatem, sicut in terra; ergo impossibile est leve definiri per
minus habere de solido, aut plus de vacuo. Eodem modo potest
probari, quod grave non determinetur per plus de solido, aut minus de
vacuo habere. Deinde cum dicit sed adhuc tangit difficultatem, quae
accidit, si dicatur plenum et vacuum secundum aliquam proportionem esse
causam praedictarum passionum; dicens, quod adhuc dicere quod plenum
et vacuum inexistentia secundum aliquam proportionem sunt causa
praedictarum passionum, gravitatis quidem plus habere de solido et
minus de vacuo, levitatis plus de vacuo, et minus de solido; non
sufficit ad removendam dictam difficultatem inducentem dubitationem.
Si enim ista secundum rationem dicta sunt causa praedictarum
passionum, sequitur impossibile similiter sicut prius; quod apparet
accipiendo quod in majori igne et minori vacuum eamdem proportionem
habet; in effectibus enim unius rationis oportet manere principia
ejusdem rationis et secundum rationem unam; nunc autem videmus quod
major ignis velocius movetur sursum quam minor, et similiter majus
aurum velocius deorsum quam minus; similiter apparet de plumbo et de
unoquoque aliorum habentium gravitatem aut levitatem: nunc autem non
esset necesse accidere, si plenum et vacuum secundum determinatam
rationem essent causa gravitatis et levitatis; in majore enim et minori
igne sunt secundum determinatam rationem; quare aequaliter levia etiam
moverentur sursum aequaliter. Similiter in majori et minori auro:
quare aequalia essent in gravitate et moverentur sursum aequaliter.
Hoc autem falsum est, et contra sensum: ergo et primum. Deinde cum
dicit inconveniens autem tangit inconvenientia accidentia proprie
Democrito, quae non accidunt Platoni; concludens ex dicto ejus unum
inconveniens, ex quo deducit ad quinque alia. Dicit igitur primo,
quod praeter rationem etiam inconveniens est, si corpora moveantur
localiter sursum propter vacuum interceptum, et ipsum vacuum secundum
se illud non moveatur; quia propter quod unumquodque tale et illud
magis; quare oportet, ut videtur, quod si feratur sursum propter
vacuum, ipsum similiter vacuum secundum se sursum natum est ferri, et
plenum deorsum: et propter hoc sunt causa motus sursum et deorsum: in
aliis non oportet multum intendere circa composita, quare quaedam sunt
gravia, quaedam autem levia. Illud enim causa est motus in ipsis
sursum et deorsum, et gravitatis et levitatis; sed magis oportebat
intendere propter quid hoc, idest vacuum leve sit, hoc autem,
scilicet solidum, grave; ista enim non sunt manifesta ex se. Et hoc
est primum inconveniens, quod sequitur ex primo. Secundum autem est;
si vacuum et plenum actu existentia sint causa passionum hujusmodi,
quae causa est quod non separantur ab ipsis, sed manent, non videtur
posse assignari. Ex quo enim non est aliqua alia forma continens ea,
respectu cujus sint in potentia, sed manent in actu, nihil prohibet
eas separari ad regiones proprias. Sic autem non est secundum
Aristotelem de indivisibilibus in misto; non enim insunt actu, sed in
potentia respectu formae misti continentis ea et prohibentis ea
separari. Tertium autem inconveniens tangit dicens, quod etiam
irrationabile est vacuo assignare locum, in quo moveatur. Si enim
assignetur ei locus, sicut necesse habent ex dictis suis quarto
physicorum, cum vacuum sit locus quidam sine corpore, sequitur loci
esse locum; quod est inconveniens. Quartum tangit dicens, quod
adhuc, si vacuum moveatur secundum locum, oportebit esse locum
aliquem, in quem transmutetur et a quo, et ipsa esse contraria, quod
est impossibile; cum vacuum infinitum sit, et totum comprehendat.
Quintum tangit dicens, quod adhuc quaerendum est, quae sit causa
motus simpliciter: oportet enim aliquam dare; sicut nos dicimus
naturam, quae sit causa motus per hoc, quod movetur, sicut ipsi
ponunt. Hoc autem non potest esse vacuum solum, quia ipsum solum non
mutetur, sed etiam planum: et aliam aliquam non ponunt: ergo
inconveniens ponunt. Deinde cum dicit similiter autem reprobat tertiam
opinionem, quae per alia quaedam dedit causam gravis et levis, puta
magnitudinem et parvitatem, et materiam unam aut contrarias. Et primo
proponit. Secundo cum dicit una quidem enim, prosequitur improbando.
Dicit igitur, quod eodem modo accidunt difficultates, siquis aliter
determinet graviora et leviora altera alteris quam dictum sit; puta
magnitudine et parvitate, absolute, vel alio quocumque principio,
puta raritate et densitate, dum tamen eamdem materiam aut plures
contrarias dicant esse omnium gravium et levium: unam quidem sicut
ponentes aerem aut aquam, aut aliquid inter haec: plures autem sicut
ponentes terram et ignem, aut rarum et densum. Deinde cum dicit una
quidem prosequitur improbando. Et primo tangit inconvenientia
accidentia ponentibus causam gravis et levis materiam unam vel plures.
Secundo cum dicit magnitudine autem, ea quae accidunt ponentibus
magnitudinem et parvitatem. In prima parte dicit quod, si principium
materiale unum existens fuerit causa gravis et levis, puta aer vel aqua
vel intermedium, sicut etiam dicunt causam assignantes ex trigonis, ut
Platoni videtur, non erit simpliciter grave vel leve. Si enim una
natura est, et ipsa sit gravis, tolletur leve simpliciter. Si autem
levis, grave simpliciter: unum enim non est causa nisi unius primo.
Si autem plura principia materialia contraria sint, vacuum et plenum
aut rarum et densum, quae sunt gravis et levis, non erit assignare
causam, propter quam corpora intermedia, simpliciter gravium et
levium, quaedam sint leviora quaedam graviora adinvicem; quia nec
possunt assignare causam simpliciter gravis et levis. Non enim dant
causam propter quam vacuum aut rarum sint levia simpliciter, contraria
autem gravia: nec possunt uti ratione: iterum non erit assignare
causam, propter quam eorum quae sunt simpliciter gravia, unum est
gravius altero; puta major pars terrae, quam minor. Minus enim grave
oportet habere aliquid de causa levitatis. Nec propter quam causam
eorum quae sunt simpliciter levia, unum est levius alio simpliciter.
Deinde cum dicit magnitudine autem improbat opiniones determinantium
grave et leve magnitudine et parvitate. Et primo ipsas proponit;
secundo cum dicit unam autem, prosequitur. In prima parte dicit,
quod dicere grave et leve determinari magnitudine et parvitate, puta
grossa vel subtili partialitate, unam materiam supponendo, fictio
magis videtur quam aliquid praedictorum. Quod enim secundum
unamquamque opinionem contingit facere quatuor differentias
elementorum, scilicet grave simpliciter, et leve simpliciter, et
grave in respectu, et leve in respectu, certius et circumspectius
habet ad eas, idest in eis, quae ante dubitationes: possunt enim
aliqualiter assignare quatuor differentias elementorum. Deinde cum
dicit unam autem prosequitur improbando. Exponit rationes duas
secundam cum dicit: et multa parva. In prima parte dicit, quod
dicentibus unam magnitudinem esse causam gravis et levis differentium
invicem, necesse est accidere eadem inconvenientia facientibus materiam
unam, quae facta sunt prius, scilicet nihil esse leve simpliciter,
nec motum sursum, aut nihil grave simpliciter, et latum deorsum.
Omnia enim habebunt inclinationem ad motum unum: siquidem habent
principium unum, et sunt natura una secundum eos: et, si omnia habent
inclinationem ad motum deorsum, nihil feretur sursum natura: sed omnia
quae videntur ferri sursum, movebuntur tardando et desinendo, sicut
projecta, quaedam autem sicut extrusa a gravioribus. Similiter, si
omnia habent inclinationem ad motum sursum natura, nihil feretur
deorsum nisi deficiens aut extrusum, et simpliciter per violentiam:
hoc autem inconveniens est; ergo quod primum. De deinde cum dicit et
multa ponit secundam rationem, dicens, quod adhuc multa pauca, hoc
est paucarum partium, paucis magnis, idest grossarum partium,
graviora erunt. Ex quo enim ex eadem natura sunt multa parvarum
partium, cum his quae magnarum, eamdem inclinationem habebunt ad motum
multa pauca, sicut pauca magna. Si autem hoc est verum, sequitur
quod multus aer et multus ignis graviora sunt terra in parva
quantitate. Hoc autem est falsum et contra sensum: ergo et primum.
Quae igitur dicta sunt ab aliis de gravi et levi, haec sunt.
|
|