|
Postquam philosophus prosecutus est opiniones aliorum de gravi et levi
disquirendo de eis, intendit nunc determinare de eis secundum
intentionem suam. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, et
ordinem considerandi. Secundo cum dicit deferri quidem igitur,
prosequitur. In prima parte dicit, quoniam nos intendimus considerare
de gravi et levi secundum intentionem propriam: cum leve et grave
determinentur per motum sursum et deorsum: primo quidem determinabimus
de quodam de quo quidam maxime dubitant, propter quid scilicet quaedam
corporum moventur sursum semper, quaedam autem deorsum secundum
naturam, alia autem et sursum et deorsum non simpliciter, sed in
respectu, sicut aqua et aer: deinde autem considerabimus et de gravi
simpliciter et in respectu, ut sunt secundum naturas suas, et de
accidentibus et passionibus circa hoc contingentibus, scilicet propter
quam causam unumquodque eorum accidat. Cum enim determinatum fuerit
propter quam causam quaedam moventur sursum, et quaedam deorsum,
apparebit via et causa ad cognoscendum causas istorum motuum. Et quia
manifestum est quod grave et leve sunt causae ipsorum, manifestum
erit, quod cum determinatum fuerit de causa istorum motuum, apparebit
aliqualiter natura gravitatis et levitatis. Deinde cum dicit deferri
quidem prosequitur: et primo inquirit propter quam causam quaedam
corporum moveantur sursum, et quaedam deorsum simpliciter, vel in
respectu. Secundo cum dicit differentias autem et accidentia, ex
dictis inquirit de natura gravis et levis, et accidentibus circa ipsa.
Circa primum primo facit quod dictum est; secundo cum dicit cum quidem
igitur fiat ex aqua aer, declarat secundum quem modum moventur sursum
vel deorsum. Circa primum primo manifestat causam, propter quam
moventur praedictis motibus; secundo cum dicit quaerere autem propter
quid, comparat hujusmodi motus ad alios motus. Intendit autem
manifestare principaliter causam finalem, propter quam moventur
hujusmodi corpora, quia finis est prima causarum, et ex ipsa apparent
aliae causae aliqualiter. Et dividitur in duas partes, secundum quod
duas principales rationes adducit: quarum secundam ponit cum dicit:
quoniam autem locus. Circa primum primo ponit rationem; secundo cum
dicit et sic magis utique, corrigit ex dictis opinionem quorumdam.
Circa primum, primo ostendit, quod illud quod movetur secundum
locum, non movetur a contingenti in contingens, sed ab existenti in
potentia secundum quod hujusmodi, in existens actu secundum se, et a
motore determinato; secundo cum dicit si igitur ad sursum, ex hoc
arguit intentum. In prima parte dicit, quod de motu hujusmodi
corporum in sua loca naturalia consimiliter existimandum est, sicut
circa alias generationes et transmutationes universaliter: oportet enim
omnium assignare causam proportionalem, quia omnes motus et
transmutationes unum sunt secundum proportionem: et eorum quae unum
sunt, secundum quod unum, oportet quaerere causam unam. Tribus enim
motibus existentibus scilicet eo qui secundum augmentum, quem dicimus
secundum magnitudinem, et eo qui secundum qualitatem, quem dixit
Aristoteles, secundum speciem, idest secundum formam, sub quo
comprehendit generationem, quia terminus ejus est forma, et illo qui
secundum locum: in omnibus videmus transmutationem fieri ex contrariis
vel ex mediis in parte contraria, sicut ex albo in nigrum, vel a parvo
in magnum vel a sursum in deorsum, et non a quocumque contingenti in
quodcumque contingens, puta ab albo in grammaticum, vel a sursum in
leve. Cujus ratio est: quia omne quod transmutatur, exit ab illo a
quo transmutatur. Moveri enim est aliter se habere nunc quam prius.
Exiens autem ab illo, a quo transmutatur, oportet ire in aliud, quia
non potest ire in privationem omnis speciei, quae per se non
invenitur, nec etiam in aliud, quod potest existere cum illo cum quo
transmutatur, quoniam non tunc de necessitate transmutatum esset ex
illo: quare necessario transmutabitur in formam non potentem existere
cum eo. Tale autem est contrarium vel medium: ergo omne quod
transmutatur, transmutatur ex contrario, vel medio, ad contrarium,
vel ad medium; non ex contingenti in contingens, sed sicut id, quod
movetur aliquid motu alterationis, ut alterabile, secundum quod
hujusmodi, diversum est ab augmentabili secundum quod augmentabile;
ita terminus ad quem est alteratio per se, puta quale: aliud est a
termino augmentationis, puta a quanto, et alterativum, scilicet
factivum alterationis, et augmentativum, secundum quod hujusmodi,
aliud sunt. Cum enim potentia dicatur ad actum sicut ad finem,
diversitas ejus potentiae ostendit diversitatem actus et finis. Et,
quia finis est per se effectus agentis, diversitas finis per se
ostendit diversitatem illius. Consimiliter existimandum est de motu
secundum locum, quoniam non est a quocumque contingenti in quodcumque
contingens, sed a contrario vel medio, in quo est propria potentia
medium vel contrarium per se, et non a quocumque movente, sed a
determinato: non enim quodcumque natum est moveri a quocumque, sed a
determinato respectu cujus secundum quod hujusmodi est possibile.
Deinde cum dicit si igitur probat propositum suum dicens, quoniam, si
omne quod movetur secundum locum ex determinato existente in potentia,
et ad determinatum actum, et a determinato motore movetur: manifestum
est, quod si aliquid movetur sursum aut deorsum, per se movebitur ex
determinato ad determinatum actum et a determinato motore. Mobile
autem secundum hunc modum est grave vel leve secundum quod in potentia
sunt sursum vel deorsum; motivum autem illud, quod facit per se esse
sursum vel deorsum: quare est terminus perfectio aliqua gravis vel
levis. Propter quod manifestum est, quod ferri sursum vel deorsum,
sicut in locum proprium, est moveri ad suam perfectionem.
Quandocumque enim aliquid est in potentia ad aliquid, perfectio ejus
est sibi in illo esse: sicut potentia grammatici vel musici perfectio
est grammaticum vel musicum esse. Sic igitur apparet quod grave et
leve moventur ad loca sua, sicut in finem. Opposuit autem Themistius
hic contra Aristotelem, dicens, quod non videtur esse causa motus
gravis et levis, quod assignatum est, quia scilicet grave et leve sic
nata sunt moveri ad loca sua, sicut ad perfectiones suas. Si enim
quaeratur propter quid sanabile sanatur, et respondeatur, quia aptum
natum est moveri ad sanitatem, sicut ad perfectionem, non videtur
proprie et determinate reddi causa. Respondet Commentator Averrois
quod id quod dicit Themistius, veritatem habet in corporibus
compositis, in quibus motus est a pluribus motoribus: puta sic sanatio
a pluribus causis sanitatis: sed in simplicibus est solutio
sufficiens, quia in illis non est nisi unus motor tantum, et unus
finis, qui possunt reddi per aptitudinem per se mobilis. Et ideo,
cum quaeritur quare grave movetur deorsum, convenienter respondetur,
quia sic natum est moveri. Sed manifestum est quod dictum
Commentatoris de motu compositorum non consonat dictis Aristotelis nec
etiam rationi. Dictis quidem Aristotelis, quia ipse vult hoc esse
verum in omnibus motibus; immo ex motu alterationis et augmentationis,
concludit hoc in motu locali, et ex hoc in motu gravium et levium.
Rationi autem non consonat, quoniam causa per se et effectus ad se
invicem dicuntur: in relativis autem alterum refertur ad alterum, et
determinatum ad determinatum, sicut dicitur in tertio metaphysicae.
Quare, si in compositis effectus ad quem motus per se, est aliquid
unum et determinatum, oportet causam proximam in unoquoque genere
causae esse unam et determinatam. Unde, si sanitas est aliquod unum
et determinatum, causa sanitatis in unoquoque genere erit una et
determinata, sicut in simplicibus: et, ideo si in simplicibus valet
solutio Aristotelis, valebit in compositis. Propter quod dicendum
est, quod in omnibus motibus veritatem habet et sufficienter dividitur
causa, cum dicitur: propter quid aliquod movetur? Quia natum est sic
moveri. Si aliquis enim consideret, mobile ad motum dicitur, et
passivum ad activum, sicut dicitur in quinto metaphysicae. Et ideo
unum ad unum, et determinatum ad determinatum. Et iterum mobile
determinatur per activum, sicut potentia passiva per activam. Ex quo
manifestum est, quod mobile secundum quod mobile, manifestat motivum
secundum quod motivum; tum quia ad ipsum dicitur determinate, tum quia
per ipsum determinatur, sicut dictum est. Iterum motivum se habet ad
finem motus, sicut agens ad finem: agens enim et finis sunt sibi
invicem causae, sicut dicitur in quinto metaphysicae; et ideo unum
ostendit alterum sicut effectus causam, et e contrario. Quare
manifestum est, quod mobile ostendit motum, et motivum terminum
motus: etiam mobile secundum quod hujusmodi, terminum motus ostendit,
quia dicitur ad ipsum sicut potentia ad actum proprium. Propter quod
manifestum est, quod ex natura mobilis, secundum quod nata est
moveri, potest apparere et finis motus, et etiam motivum, et per
consequens causae universaliter motus. Et secundum hoc procedit
causa, Aristoteles vult quod grave et leve moveantur ad loca sua quia
sic nata sunt. Ex natura enim apta nata, secundum quam possunt
moveri, apparet finis actionis motus ipsorum. Deinde cum dicit et sic
magis corrigit quoddam dictum antiquorum dicentium, simile moveri ad
locum proprium, sic moveri ad suum simile secundum quod hujusmodi. Et
dicit quod, cum moveri ad suam perfectionem: et id quod est in
potentia, secundum quod hujusmodi, sit simile ei quod est actu illud,
et id quod est in fieri ei quod est in actu tale: manifestum est quod
sic magis verificabitur illud quod dixerunt antiqui, quod simile fertur
ad suum simile, scilicet illud quod est in potentia ad illud quod est
in actu, quae similia sunt imperfecte; et non si intelligatur simile
moveri ad suum simile perfecte; quod enim movetur ad aliquid,
imperfectum est et in potentia respectu illius secundum quod hujusmodi:
quia motus est actus entis in potentia, et unum similium perfecte non
est imperfectum respectu alterius, nec in potentia. Et ideo unum
similium perfecte non movetur ad alterum secundum quod hujusmodi. Et
adhuc, si aliquis transponat terram a loco ubi nunc est, ad concavum
orbis lunae, unaquaeque partium ejus omnino non ad ipsam sursum, sed
ubi nunc moveretur, puta ad medium mundi; nunc enim moventur partes
terrae deorsum. Sed quia universaliter mobilibus similibus in natura
et differentibus secundum materiam ab uno motivo, necesse est uno motu
moveri ad unum locum. Itaque quia unaquaeque pars terrae et tota terra
similes sunt in natura, differentes secundum materiam tantum, et ab
eodem motivo moveretur ubi una particula nata natura est ferri, et
totum secundum naturam. Quapropter manifestum est, quod simile
perfecte non movetur ad suum simile. Deinde cum dicit quoniam autem
ponit secundam rationem, dicens, quoniam locus est ultimus terminus
corporis continentis, terminus autem habet rationem actus et
perfectionis quodammodo: et locus medius, et locus extremus est
continens quodammodo omnia quae moventur sursum et deorsum: manifestum
est quod locus medius et locus extremus quodammodo rationem speciei et
perfectionis habent. Ergo moveri sursum et deorsum per se moveri ad
speciem et perfectionem, et ideo ferri ad locum proprium est moveri ad
sibi simile in natura. Corpora enim quae consequuntur se secundum
ordinem naturalem, similia sunt invicem, sicut aqua aeri, et aer
igni; aqua enim in hoc quod locatur in ultimo aeris, similitudinem
habet cum illo. Similiter, quia aer locatur in concavo ignis, habet
similitudinem cum illo, et e converso in mediis. Ignis enim secundum
ultimum similitudinem habet cum aere, et aer cum aqua, et aqua cum
terra: semper enim in ultimo corporis continentis est virtus generativa
et conservativa contenti naturaliter, et ita assimilantur sibi invicem
secundum naturam. In extremis autem non est hoc verum dicere: quia
concavum ignis non assimilatur aquae vel terrae, nec concavum aeris
terrae secundum hunc modum, quia in concavo ignis non est virtus
generativa et conservativa terrae vel aquae primo: sed se habent, ea
quae distant per aliquod corpus intermedium, sicut materia ad formam
adinvicem. Semper enim superius se habet ad inferius, sicut species
ad materiam, et inferius ad superius, sicut materia ad formam. Sic
igitur corpora simplicia moventur ad loca sua naturalia, sicut ad
perfectiones et fines ipsorum. Dubitabit autem aliquis, utrum moveri
ad speciem et perfectionem suam, sicut philosophus videtur dicere.
Videtur enim rationabiliter quod non: quia perfectio et actus rei est
aliquid intrinsecum informans; ejusdem enim est actus, cujus est
potentia ad actum illum, per philosophum libro de somno et vigilia.
Locus autem est aliquid extrinsecum, puta ultimus terminus corporis
continentis: ergo locus non est species vel perfectio rei.
Praeterea, illud ad quod aliquid per se movetur, posterius est eo
quod movetur per se secundum naturam. Illud autem quod movetur in motu
locali est ens perfectum, sicut philosophus consequenter dicit, quod
latio est absolutorum, idest perfectorum. Sed ens perfectum
perfectione propria perfectum est; quare perfectio eorum quae
feruntur, prior est secundum naturam eo in quod feruntur per se. Si
igitur aliquid non est prius et posterius seipso, manifestum est, quod
id in quod feruntur hujusmodi corpora, non est species et perfectio
eorum, nec moveri ad locum est moveri ad speciem, cujus contrarium
philosophus dicit. Ad hoc est intelligendum, quod perfectio dicitur
de forma, quae est actus primus et etiam de fine qui est actus
secundus, sicut apparet ex secundo de anima: ubi dicit quod
endelechia, idest actus, dicitur hic quidem sicut scientia, hic
quidem sicut considerare. Finis autem dupliciter dicitur: uno modo
perfectio rei informans ipsam rem, quae posterior est ipsa secundum
generationem: sicut finem hominis dicimus aliquam operationem ejus
perfectissimam intellectualem. Alio modo dicitur finis aliquid
praeexistens in habitudine ad quod existit finis primo modo dictus;
sicut perfectissimum objectum hominis secundum intellectum dicitur finis
ipsius. Et ideo perfectio secundo dicitur et de operatione
intrinseca, et de objecto primo et per se illius operationis aliquo
modo. Secundum hunc quidem igitur triplicem modum possumus considerare
perfectionem corporum simplicium mobilium motu recto secundum quod
hujusmodi: perfectio enim prima ipsorum est forma, puta gravitas aut
levitas: perfectio autem secundo modo, quae est finis primo modo
dictus, est operatio ipsorum prima, scilicet sursum aut deorsum:
gravi enim aut levi esse est sursum aut deorsum esse, secundum
philosophum in octavo physicorum. Perfectio autem tertio modo, quae
est finis ultimo modo dictus, est locus eorum naturalis. Si igitur
loquamur de perfectione hoc modo dicta, ferri ad locum naturalem est
ferri ad perfectionem formaliter; locus enim qui continet, et habet
vim generativam et conservativam; quodammodo rationem perfectionis
habet, ut dictum est; et sic moveri ad locum est moveri ad simile
secundum naturam: et secundum hunc modum procedit ratio secunda
philosophi. Si autem loquamur de perfectione secundo modo dicta, quae
est operatio, sic ferri ad locum, non est ferri ad perfectionem
formaliter et simpliciter, sed ad aliquid a quo sumitur ratio
perfectionis secundum hunc modum dictae; perfectio enim hujusmodi
corporum secundum hunc modum est deorsum vel sursum esse: quorum ratio
sumitur ex ipsis sursum et deorsum. Et de perfectione hoc modo dicta
procedit prima ratio philosophi, ut videtur. Si autem loquamur de
perfectione primo modo dicta, sic moveri ad locum non est formaliter
moveri ad perfectionem, sicut probant rationes adductae prius ad hoc,
quae de hac perfectione bene concludunt. Tum moveri ad locum
aliqualiter est moveri ad perfectionem hanc secundum commutationem
quamdam, saltem cum moventur a generante; simul enim cum a generante
moventur ad locum, moventur ad formam, sicut dicit Commentator.
Deinde cum dicit quaerere autem comparat motus locales simplicium
corporum ad omnes alios motus simpliciter quantum ad hujusmodi causam.
Et primo secundum convenientiam. Secundo cum dicit nisi quia haec
quidem, secundum differentiam. In prima parte dicit, quod quaerere
propter quid ignis sursum fertur, terra autem deorsum, nihil differt
quaerere, propter quid sanabile si moveatur secundum quod sanabile,
transmutatur in sanitatem; sanabile enim si mutetur secundum quod
sanabile est, mutatur in sanitatem et non in albedinem sicut in
perfectionem suam secundum quod hujusmodi; sanabile enim dicimus, quod
secundum hujusmodi est in potentia ad sanitatem. Et similiter se habet
de omnibus aliis alterabilibus. Eodem modo, si augmentabile
transmutetur secundum quod augmentabile, non transmutatur in
sanitatem, sed in magnitudinem perfectam, sicut in perfectionem suam.
Similiter autem se habet de unoquoque alio mobili, quorum alterum
transmutatur in qualitatem, alterum autem in quantitatem per se; ergo
similiter et in his quae mobilia sunt secundum locum. Quae quidem
levia si moventur secundum quod levia sursum moventur sicut ad suam
perfectionem: quae autem gravia deorsum sicut ad suam. Deinde cum
dicit nisi quia comparat secundum differentiam, dicens, quod eadem
ratio est de motu simplicium corporum, et de aliis motibus; nisi quia
haec, puta gravia et levia, secundum quod hujusmodi, videntur in
seipsis habere principium motus. Quando enim sunt actu gravia et levia
detenta extra loca sua naturalia, moventur a removente prohibens, et
totum principium movens per se non videtur aliud quam forma gravis et
levis. Quando autem sunt in potentia ad locum, sicut ad formam,
moventur a generante dante formam; quod quantum largitur de forma,
tantum largitur de ubi. Et sic adhuc proximum movens est forma gravis
et levis. Illa autem quae moventur aliis motibus, puta secundum
qualitatem et quantitatem, moventur ab extrinseco, puta ab
alterantibus et augmentantibus. Quamvis enim quidam in se videantur
habere principium motus, sicut qui sanatur ex se sine medicina, et qui
augmentatur a nutritiva, tamen in talibus proximum movens aliud est a
proximo moto, membrum sanans, puta cor, aliud est a membro sanato,
et membrum augmentatum ab aliquo augmentante. Et sic permutantur
sumentia ab extrinseco principium motus; hoc quidem in sanitatem, hoc
quidem in quantum. Cujus ratio est, quoniam idem est quod sanabile
est, et quod est susceptivum infirmitatis. Similiter idem est quod
natum est moveri ad majorem quantitatem, et ad minorem. Sed, si
sanabile moveatur secundum quod sanabile, venit in actum sanitatis; si
autem secundum quod in potentia ad infirmitatem, venit in
infirmitatem. Forma autem intrinseca, cum una sit, non potest esse
principium istorum duorum motorum, quia unum per se non movet nisi ad
unum; et ideo oportet quod ab extrinseco moveatur, nunc quidem ad
sanitatem, nunc quidem ad infirmitatem. Gravia autem et levia in
seipsis videntur habere magis principium sui motus; quia materia,
idest id quo possunt moveri motu isto primo, propinquissima est
substantiae eorum, per quam determinantur. Formam enim gravis et
levis, per quam inclinantur ad hujusmodi motus, immediate sequuntur
formae substantiales; et ideo sicut unius est forma, una ita unius
inclinatio ad unum. Et propter hoc, unum corpus simplex secundum se
non est in potentia nisi ad unum motum tantum, vel sursum vel deorsum,
quod ideo potest ab extrinseco moveri. Vel potest exponi, quod
materia eorum, idest id quo possunt moveri primo hujusmodi motibus,
propinquissima est substantiae, quia per formam substantialem
unumquodque perfectum est et determinatum ad speciem. Similiter motus
localis istorum motus perfectus est: cujus signum est, quia est
absolutorum, quia est integrorum et perfectorum. Est enim generatione
ultimus; et quod est ultimum secundum generationem, perfectius est
secundum substantiam: quare motus ille prior erit secundum substantiam
et perfectior. Et sic, quia perfectus est et perfectior, propinquius
substantiae est, per quam aliquid perfectum est. Sic autem non est in
aliis motibus: magis enim sunt imperfectorum, et illud quod
transmutatur secundum ipsos est magis secundum aliquid intrinsecum
transmutatum quam in motu locali: propter quod motus localis immediate
potest sequi substantiam perfectam. Deinde cum dicit cujus quidem
declarat modum, secundum quem fiet hujusmodi motus primo. Secundo cum
dicit movet autem, tangit principium motuum. In prima parte dicit,
quod, cum ex aqua generatur aer aut universaliter leve ex gravi, per
alterationem movetur sursum, et simul tempore fit leve fit etiam
sursum: et cum factum est simpliciter leve, non amplius movetur
sursum, sed est ibi: ita quod quantum acquirit de forma levis, tantum
acquirit de loco sursum; et sicut se habet ad ipsam, et ita et ad
locum sursum. Si enim in potentia est ad levitatem simpliciter, et ad
locum sursum. Et si in fieri est leve, est in moveri sursum. Et si
in actu est leve simpliciter, et simpliciter est sursum. Et ideo
manifestum est, quod in potentia existens de se ad sursum in actu, per
motum vadit illuc: similiter in potentia existens secundum quod
hujusmodi ad quantum vel quale, per motum vadit ubi est endelechia,
idest actus, quanti et qualis. Unumquodque enim mobile per se a
movente proprio movetur ad perfectionem propriam, ad quam est in
potentia. Eadem enim causa est quod terra et ignis jam habentia formam
gravis vel levis in actu detenta extra loca sua naturalia per violentiam
moveantur ad ipsa: remoto enim prohibente ab aliquo non dante ei
impetum aliquem ad motum, per seipsa moventur ad loca sua; sicut
habens habitum scientiae, non considerans autem, remoto prohibente per
se considerat. Nutrimentum etiam in motu augmenti, et sanabile in
motu alterationis impeditum a motu naturali, soluto impedimento
confestim moventur ubi nata sunt moveri, hoc quidem ad membrum
augendum, hoc quidem ad sanitatem. Deinde cum dicit movet autem
tangit principium motuum; dicens, quod grave et leve moventur, cum
sunt in potentia essentiali, ad locum et formam, ab eo quod fecit ipsa
a principio, idest a generante: cum autem sunt in potentia
accidentali, cum scilicet habent formam in actu, et sunt in potentia
ad locum per detinens ipsa extra, moventur, aut a removente
prohibens, aut ab illo a quo repulsa resiliunt: sicut pila a pariete
in motu projectionis, sicut dictum est in primis sermonibus, scilicet
octavo physicorum, in quibus dictum est, quod nihil istorum seipsum
movet, sed indiget ab extrinseco motore aliquo. Sic igitur apparet
propter quam causam unumquodque simplicium corporum movetur in locum
suum naturalem, et quid est moveri in ipsum. Dubitabit autem aliquis
utrum gravia et levia ab intrinseco moveantur principio, sicut
philosophus videtur dicere prius, aut ab extrinseco, sicut modo
dicit. Si enim dicatur quod ab intrinseco principio moventur, puta a
se: cum ipsa sint quae secundum se moventur isto motu: sequitur quod
idem erit movens et motum, cum non sit in eis distinguere partem
moventem et motam. Materia enim non potest habere rationem moti, cum
sit ens in potentia tantum: nec forma rationem moventis, quia non est
ens actu, sed est actus in alio: nec etiam una pars quantitativa
rationem moventis habet respectu alterius, cum sit unius rationis
omnino. Idem autem esse movens et motum respectu ejusdem est
impossibile, ut declaratum est octavo physicorum; ergo non possunt ex
seipsis moveri. Adhuc, si ex ipsis moverentur, distinguerentur in
duo, quorum unum esset per se movens, alterum autem per se motum: hoc
autem est impossibile, ut apparet ex dictis. Ad quod est
intelligendum, quod omne quod movetur, secundum quod movetur, est in
potentia, quia motus est actus entis potentia. Aliquid autem existit
in potentia dupliciter: uno modo in essentiali ad formam et ad
operationem formae: sicut grave est in potentia leve et ad locum
sursum: alio modo in potentia accidentali, puta cum habens formam in
actu, in potentia est ad operationem: sicut cum grave in actu, in
potentia est ad locum deorsum. Grave igitur et leve in potentia primo
modo dicta a generante et dante formam moventur; generans enim formam,
simul generat omnia accidentia formam consequentia per se, sicut
generans hominem generat susceptibile disciplinae, et generans ignem
generat calidum in summo. Esse autem sursum et deorsum sunt per se
consequentia grave et leve. Gravi enim et levi esse est deorsum vel
sursum esse, sicut dicitur octavo physicorum. Et ideo generans grave
et leve simul cum generatur alterando dat motum sursum vel deorsum, ita
quod primo et per se unum generans est forma generati. Et, quia ad
formam consequitur esse sursum vel deorsum: et propter hoc, cum
aliquid est in potentia ad formam gravis simpliciter, est in potentia
simpliciter ad locum deorsum per se: cum autem est in fieri grave est
in moveri deorsum: cum autem simpliciter grave et in actu, est
simpliciter deorsum, sicut se habet in aliis per se accidentibus
formarum. Et sicut illud quod movetur ad formam contrariam in toto
motu usque ad ultimum instans aliquo modo est sub forma abiicienda; ita
quod movetur motu gravis et levis, in toto motu est sub forma
contraria. Grave autem et leve in potentia accidentali, puta cum
habet formam gravis et levis actu, et tamen sunt extra loca sua
naturalia per detinens, per se quidem sunt deorsum vel sursum, per
accidens tamen in potentia: et illud quod removet detinens extra loca
sua, quia removet illud quod erat in potentia ad ea, movet ipsa:
statim enim soluto prohibente, quae in potentia erant, moventur. Et
in hoc sistunt quidam. Sed hoc non videtur sufficiens; quia removens
prohibens est movens per accidens: movens autem per accidens non movet
nisi inquantum simul est cum aliquo movente per se, quia omne per
accidens ad per se reducitur: ergo praeter removens prohibens, oportet
dare aliquod movens per se, cum moventur habentia formas in actu.
Adhuc etiam motum in actu et movens proximum in actu sunt simul in
actu, quia causa et effectus in actu sunt simul et non sunt, sicut
dicitur quinto metaphysicae. Sed remoto prohibente est motus gravium
et levium in actu: ergo oportet simul esse proximum movens in actu:
hoc autem non est removens prohibens, jam enim quievit et remotum est:
ergo praeter removens prohibens, oportet dare aliud movens in actu.
Et ideo videtur dicere Commentator super tertio hujus, quod remoto
prohibente gravia et levia moventur a medio, ita quod medium motum
movet per reinclinationem partium ipsarum. Sed hoc est impossibile,
quia medium non movet, nisi quia movetur, ita quod moveri suum
praecedit movere ipsius: moveri autem suum causatur per movere gravis
et levis, non enim ab alio videtur moveri medium: grave autem et leve
non movent medium nisi quia moventur: si ergo remoto prohibente, grave
et leve moventur a medio, sequitur quod prius movebuntur quam
moveantur: hoc autem impossibile: ergo et primum. Si vero dicatur
quod removens prohibens in removendo ipsum movet ipsum medium
impellendo, et tunc medium motum movet grave vel leve, hoc non
sufficit: primo, quia removens prohibens secundum intentionem
philosophi tantum movet ea secundum accidens: si autem moveret medium
impellendo ipsum, et medium motum moveret grave et leve, sequeretur,
quod esset movens per se, quamvis non immediate: hoc autem videtur
esse inconveniens, et contra intentionem philosophi: ergo et primum.
Praeterea contingit prohibens removeri nullum faciendo impulsum, vel
per tactum subtilem, vel saltem per corruptionem: ergo non est verum
dicere quod gravia soluto prohibente moveantur a medio moto. Propter
quod dixerunt alii quod moventur soluto prohibente ab ipso generante.
Sed quia statim videtur esse hoc contra ipsos, quod motum in actu et
removens proximum in actu oportet esse simul in actu: dicunt quod
moventur ab ipso non immediate, sed mediante aliqua virtute quam in
generatione eis contulit, ita quod grave et leve moventur a generante
soluto prohibente, mediante aliqua virtute inexistente eis a generante
prius. Sed hoc contra rationem videtur: primo quidem quia omne motum
in actu oportet habere movens in actu, sicut causa et effectus sunt
simul in actu. Movens autem in actu est existens in actu, quia nihil
agit nisi secundum quod existit in actu: unde et formam inhaerentem,
puta caliditatem, non dicimus agere, quamvis sit principium agendi,
quia non est existens in actu: ergo gravia et levia soluto prohibente
cum moventur in actu oportet habere movens in actu existens et simul:
hoc autem non est generans, quia non de necessitate coexistit ei, nec
etiam virtus inexistens eis ab ipso, quia non existens in actu, sed
inhaerens; ergo non potest dici quod moveantur a generante mediante
hujusmodi virtute. Praeterea hujusmodi virtus collata eis a
generante, aut est illud quod gravitas et levitas secundum rationem,
aut aliud. Si dicatur quod est idem quod gravitas et levitas sunt
principia per se activa hujusmodi motus, quod ipsi non videntur
concedere. Si autem dicatur quod sit aliud: hoc non videtur propter
duo: primum quidem quia generans grave et leve, secundum hoc quod
generat grave et leve, dicit philosophus movere gravia et levia cum
sunt in potentia essentiali; et eamdem causam dixit esse cum sunt in
potentia accidentali. Sed generans grave et leve secundum quod
hujusmodi non generat nisi grave et leve per se: ergo illud per quod
movet grave et leve per se non est aliud quam gravitas et levitas.
Secundo, quia superfluum est facere per plura quod potest fieri per
pauciora in his quae sunt secundum naturam, et in his quae sunt
secundum artem, si eodem modo possunt salvari. Sed ponendo quod illud
per quod generans grave et leve movet ipsa, sit gravitas et levitas
eadem, eodem modo salvari possunt sicut si ponatur aliud, et eaedem
difficultates accidunt ponendo id, sicut ponendo ista: ergo superfluum
est ponere quod illud per quod moventur ea sit aliud a gravitate et
levitate. Et propter hoc videtur esse dicendum aliter, quod cum
generans moveat grave et leve non primo, sed inquantum dat formam, cui
competit per se esse sursum vel deorsum, manifestum est quod immediatum
principium activum motus ipsorum est gravitas et levitas: ita quod
generans est illud quod movet ea, illud autem quo immediate movet est
gravitas et levitas. Ipsum autem grave et leve non sunt quae movent,
quia non sunt existentia in actu, sed in potentia cum sic moventur, ut
dictum est. Cum autem jam habet formam gravis vel levis in actu, sunt
extra loca sua, remoto prohibente, illud oporteret existimare
principium activum motus immediate quod et prius, si effectus univoci
sit una causa proxima et univoca. Et ideo gravitas et levitas in actu
sunt principium hujus motus nunc sicut et prius, quae movens movet ea:
movens autem proximum non est ipsum generans, de necessitate, quia
contingit ipsum aut non esse simpliciter, aut non esse praesens cum sic
movetur: movens autem proximum et motum in actu oportet esse simul.
Cum oporteat esse aliquod movens ea in actu existens, non videtur esse
aliud quam ipsum grave vel leve: et ideo grave et leve sunt moventia
per formam gravitatis. Moventur autem non secundum quod gravia et
levia in actu, quia omne quod movetur secundum quod hujusmodi est in
potentia ad illud quod movetur: motus enim est actus entis in potentia
secundum quod hujusmodi: sed grave et leve secundum quod hujusmodi non
sunt in potentia sursum et deorsum, sed sunt essentialiter sursum et
deorsum: hoc enim est eis esse, sicut dicitur octavo physicorum: ergo
non moventur primo secundum quod gravia et levia in actu sunt et per
se, sunt autem in potentia ad loca sua per detinens ea vel prohibens,
quod accidit eis secundum quod hujusmodi. Si igitur quod movetur ad
aliquid movetur secundum quod in potentia est ad illud, manifestum est
quod gravia et levia per accidens moventur remoto prohibente. Sic
igitur apparet quod principium motus activum gravium et levium in actu,
soluto prohibente, quod est movens per se, est ipsum grave et leve
existens in actu; principium autem quo agunt hujusmodi motum sunt
gravitas et levitas, quae in ipsis sunt a generante prius. Ita quod
grave et leve moventur secundum quod gravia sunt et levia per formam
gravitatis et levitatis: moventur autem, non inquantum habent istas
formas primo, sed inquantum sunt in potentia ad loca sua primo, quod
contingit eis per accidens, et ideo per se movent se, per accidens
autem moventur. Non movent autem similiter se habentia nisi soluto
prohibente prius a quo est principium motus, et nisi per formas quas
habent a generante movente prius. Et ideo dicit philosophus in octavo
physicorum, quod nullum istorum habet principium movendi vel faciendi,
sed patiendi tantum. Quamvis autem sit inconveniens et impossibile
idem a seipso moveri primo et per se, tamen idem moveri a se per
accidens non est inconveniens. Sic autem dictum est gravia et levia a
seipsis moveri; et ideo non concludit ratio prima contra dicta. Quod
autem accipitur in secunda quod omne motum a se dividitur in duo,
quorum unum est per se movens, alterum autem per se motum, verum est
de eo quod movetur a se per se, quod habet in se utrumque principium
motus per se, sicut sunt animata. De eo autem quod movetur a se per
accidens, quod habet principium activum per se, et passivum per
accidens, non habet veritatem: sic autem positum est gravia et levia
per se moveri.
|
|