|
Postquam philosophus ostendit propter quid corpora simplicia moventur
ad loca sua, et quid est ferri in locum naturalem, prosequitur nunc de
differentiis primorum corporum, et de accidentibus et passionibus
ipsorum, secundum quod gravia et levia sunt. Et circa hoc primo
praemittens intentionem suam dicit, quod post ea quae dicta sunt,
considerandum est de differentiis quibus moventur corpora primo motu
recto, et de accidentibus et passionibus per se, quae insunt eis
secundum quod hujusmodi. Deinde cum dicit primum quidem prosequitur:
et primo ponit definitiones gravis et levis, simpliciter et in
respectu; secundo cum dicit quoniam autem, prosequitur de differentiis
gravium et levium et accidentibus. Praemittit autem definitiones
illorum, quia ipsa sunt principium innotescendi omnia alia. Primo
autem praemittit definitiones gravis et levis simpliciter. Secundo cum
dicit aliter autem grave et leve, ponit definitiones gravis et levis
secundum quid. In prima parte ipse dicit, quod primum quidem
determinatum sit de definitione dicente quod erat esse grave et leve,
sicut concedunt omnes vel plures accipiendo eas ex communi opinione
hominum: grave simpliciter esse, quod substat omnibus corporibus quae
moventur deorsum motu recto: leve autem simpliciter, quod supereminet
omnibus quae feruntur sursum secundum rectitudinem. Exponit autem quod
dixit, simpliciter grave et leve, dicens: quod grave et leve dico in
genus respiciens, idest in materiam ipsorum, secundum quod simpliciter
sunt talia nihil habentia de contrariis: ex quibus non insunt ambo,
scilicet gravitas et levitas; sicut ignis videtur esse quaecumque
magnitudo sursum lata, qui si non prohibeatur per aliquod detinens
ipsum, movetur sursum simpliciter; similiter autem et terra, cujus
quilibet pars non prohibita movetur deorsum. Et secundum eumdem modum
major pars terrae movetur deorsum velocius secundum proportionem
magnitudinis ad magnitudinem, sicut major pars ignis sursum secundum
eamdem. Et est intelligendum, quod cum grave et leve definiantur per
moveri ad loca, et per esse in eis, sicut hic definit Aristoteles:
verius definiuntur per esse in locis suis, quam per moveri ad ea: quia
essentialius comparantur ad esse in eis, quam per moveri ad ea: gravi
enim et levi esse est sursum vel deorsum esse, sicut Aristoteles
dicit: moveri autem ad loca sua quodammodo accidit eis, quia gravia et
levia in actu non moventur, nisi secundum quod sunt in potentia ad
locum sursum vel deorsum: quod accidit eis per prohibens. Et iterum
gravia et levia comparantur ad esse sursum vel deorsum sicut ad fines
per se; istis enim habitis non amplius movent: moventur autem per
ista, ita ut motus quaeratur sicut via in finem. Si enim essentialius
comparatur unumquodque ad finem proprium, quam ad viam ad ipsum:
essentialius comparabuntur gravia et levia ad esse sursum vel deorsum
quam ad moveri; hujusmodi autem operationes vel motus, per quas
definiuntur, accipiuntur loco differentiarum et complentium essentiam
ipsorum quae non sunt nobis manifestae nisi ex ipsis. Deinde cum dicit
aliter autem ponit definitiones gravis et levis secundum quid, dicens
quod alio modo dicitur grave et leve, quibus utrumque inexistit,
scilicet et supereminere, et substare aliquibus, si superferuntur
quibusdam, et substant etiam sicut videmus de aere et aqua; nullum
enim ipsorum est simpliciter grave non habens aliquem actum levitatis,
nec simpliciter leve non habens aliquid gravitatis. Utrumque enim
istorum videmus levius esse terra, quia ipsa et quaecumque ipsorum
partes supereminent ipsi. Adhuc et graviora igne, quia quantacumque
particula ipsorum magna vel parva substat igni naturaliter. Si autem
comparemus ipsa adinvicem, aer simpliciter levis est respectu aquae,
quia quaelibet pars ejus supereminet ipsi natura; et aqua simpliciter
gravis respectu ipsius aeris; quia ipsa et quaelibet pars ejus substant
ipsi secundum naturam. Est autem advertendum, quod gravitas et
levitas elementorum mediorum non consistunt in solo respectu ad aliud,
quia, cum elementa media determinentur per eas, dicerentur ad aliquid
secundum se, quod nullus concedit. Iterum, corpora media moventur ad
loca sua naturalia propter gravitatem et levitatem eorum: illud autem,
cujus natura in solo respectu consistit secundum quod hujusmodi, non
potest esse principium motus, sicut nec terminus, ut dicitur in quinto
physicorum. Item nec sunt aliqua qualitas una composita ex gravitate
et levitate simpliciter; tunc enim oportet quod ipsa essent corpora
composita ex duobus extremis, et non essent de numero elementorum
primorum, quod non dicimus. Sed est intelligendum, quod sicut ignis
est aliqua qualitas simplex, per quam movetur ad locum suum simplicem,
similiter autem et terrae, ita et aeris et aquae, quae sunt media.
Ita quod sicut aer habet unam formam simplicem substantialem, et unum
locum simplicem per se consequentem formam, per quam quiescit in loco
suo simplici et naturali, et movetur ad ipsum extra existens ubicumque
non prohibitus; similiter autem et terra; ita quod per illam
qualitatem simplicem aer existens sursum in loco ignis movetur deorsum
ad locum suum; similiter existens deorsum in loco terrae vel aquae
movetur sursum ad eumdem locum: similiter aqua per unam qualitatem
simplicem movetur ex loco ignis vel aeris ad locum proprium, similiter
autem ex loco terrae sursum ascendente. Sicut diceremus ignem, si
esset aliqua pars ejus in convexo orbis lunae ad superius, et
permitteret natura illius corporis motum alterius corporis per ipsum,
per eamdem qualitatem simplicem moveretur ad concavum ejus, quod est
locus ipsius naturalis, per quem ascendit ad eumdem ad deorsum. Et
quia sic per unam qualitatem elementa media moventur quandoque sursum
quandoque deorsum, propter unum tamen principaliter, scilicet propter
esse in loco proprio; dicuntur qualitates eorum qualitates mediae.
Deinde cum dicit quoniam autem de differentiis prosequitur. Et primo
in corporibus compositis. Secundo cum dicit quod autem est simpliciter
leve, in simplicibus. Circa primum primo ostendit quod causa
gravitatis et levitatis in compositis sunt simplicia; secundo cum dicit
accidit utique, ad evidentiam dicti assignat causam cujusdam accidentis
in compositis per naturam simplicium. In prima dicit, quoniam
corporum quaedam sunt simplicia, quaedam autem composita ex illis:
compositorum autem quaedam habent gravitatem, quaedam autem levitatem:
manifestum est quod causa gravitatis et levitatis in istis sunt
simplicia componentia. Primum enim in unoquoque genere est causa
omnium aliorum; et ideo, secundum quod diversimode participant illa
simplicia, secundum hoc plus vel minus habent de gravitate vel
levitate. Et ideo de gravitate et levitate in istis non multum oportet
pertractare, quia palam quod causa in istis est differentia illorum.
Et propter hoc de illis dicendum est propter quid gravia et levia
sunt: alia enim sequuntur ipsa. Et hoc dicebamus prius debere facere
illos, qui ponebant plenum et vacuum causam ipsorum: scilicet non
multum laborare in inquirendo de gravi et levi in aliis, sed magis
propter quid vacuum quidem leve est, plenum autem grave, quae
posuerunt prima. Deinde cum dicit accidit utique ad evidentiam dicti
reddit causam cujusdam accidentis in compositis per dicta. Et primo
ponit accidens illud. Secundo cum dicit causa autem, assignat causam
ipsius. Primo igitur dicit quod, quia gravitas et levitas causantur
ex simplicibus, contingit quaedam ipsorum non videri aequaliter gravia
esse in quocumque loco propter diversitatem simplicium ex quibus sunt;
sicut nos videmus quod lignum habens pondus talenti unius, gravius est
in aere, et velocius descendit plumbo mineo, idest ponderis unius
oboli; mina enim est obolus; inde mineus est habens pondus vel valorem
oboli. In aqua autem e contrario, quod scilicet lignum est levius,
et plumbum est gravius. Deinde cum dicit causa autem assignat causam
hujus, dicens, quod causa praedicti accidentis est, quoniam omnia
corpora simplicia gravitatem habent, et necessarium est quod habeant,
praeter ipsum ignem, sicut declarat motus: aqua autem ubique gravis
est praeterquam in terra, in loco scilicet ignis et aeris, et suo
proprio: aer autem in omnibus praeterquam in terra et aqua, scilicet
in loco ignis et suo: omnia enim corpora in loco suo naturali
gravitatem aliquam habent, praeter quam ignis, qui simpliciter levis
est, et ipse aer, de quo magna dubitatio est, et magis videbitur
consequenter, ubi Aristoteles specialiter nititur hoc ostendere. Ad
praesens tamen potest intelligi de aere propinquo aquae et terrae, qui
propter frigiditatem ipsorum ingrossatus, gravitatem quamdam contrahit
praeter naturam suam. Signum autem adducit Aristoteles ad
declarationem hujus, quia, si accipiatur uter de corio subtili et
infletur aere; majoris ponderis erit inflatus, quam non inflatus, et
velocius movebitur inferius. De quo quidem dicit Simplicius, quod
ipse cum diligentia qua potuit expertus invenit idem pondus inflati et
non inflati. Quemdam etiam ante ipsum scripsisse dixit, et se
invenisse non inflatum aliquantulum majoris ponderis esse quam
inflatum: quod consonat Themistio libro suo de ponderibus, qui ex hoc
probat aerem in loco suo nullam habere gravitatem, quod est contra
intentionem Aristotelis. Sed, ne tanti viri inexpertes videantur,
et sibi contradicere, est intelligendum, quod aer secundum naturam
suam propriam calidus est et humidus, ratione quorum nullam videtur
habere gravitatem, ut videbitur post; quia tamen bene divisibilis
est, facile alterabilis est ad quodcumque, puta e caliditate
subtiliante praeter naturam ejus, a frigiditate ingrossante similiter
praeter naturam suam: et ideo propinquus existens igni superius multum
alteratus est ad qualitates ignis; propinquus autem terrae et aquae
frigiditate illorum multum ad qualitates illorum; et ex hoc contrahit
quamdam gravitatem aliquando secundum differentiam terrae vel aquae,
cui propinquus est. Et secundum hoc aer in terra inclusus in
inferioribus gravior est, et similiter propinquus aquae, elevatus
autem levior, et magis divisibilis; tamen in aliquo prope terram
propter dispositionem substantialem contingit aerem esse dispositum
secundum naturam suam secundum plus et minus secundum diversitatem
loci. Et secundum hoc potuit contingere quod in isto experimento
diversi diversa invenerunt: aliqui enim replentes aere grosso
invenerunt inflatum gravius; aliqui autem implentes subtiliori et magis
secundum naturam suam disposito invenerunt ipsum levius, aliqui autem
aequalis ponderis propter mediam dispositionem. Non est autem
judicandum de dispositione aeris secundum se simpliciter propter
dispositionem ejus, quae circa terram, vel aquam videtur, sed tantum
quantum ad partem illam. Et secundum hoc Aristoteles ex eo quod
invenit, potuit concludere aerem propinquum terrae et aquae gravitatem
habere. Et secundum hoc veritatem habet quod omnia praeter ignem
gravitatem habent in locis suis, etiam aer quantum ad partem inferiorem
ejus. Dicit ergo, hoc supposito, quod si sit aliquod corpus
compositum, quod plus habeat in compositione sua de virtute aeris quam
terrae et aquae, sicut lignum aliquod, in aqua levius erit, et
ascendet velocius eo quod minus habet de aqua et terra, plus autem de
aere, quia aer in loco terrae et aquae levius est, et ascendit; in
aere autem gravius erit, quia in loco aeris aer existens in
comparatione ejus gravitatem habet, aut quia aer simpliciter habet in
loco suo aliquam gravitatem, sicut exponit Commentator, aut quia aer
non simpliciter, sed in parte propinqua terrae vel aquae gravis est
quasi ingrossatus ab ipsis. Et talis videtur esse aer, quia venit in
compositionem corporum mistorum. Et quia gravitatem habet lignum in
loco aeris, movetur ex ipso deorsum velocius quam plumbum minoris
ponderis: propter hoc enim non superfertur aeri, aquae autem
superfertur: aer enim in compositione ipsius existens non tantum
ingrossatus est quod faciat ipsum grave esse in loco terrae vel aquae.
Deinde cum dicit quod autem prosequitur de differentiis gravis vel
levis simplicibus, per quas moventur sursum vel deorsum simpliciter,
vel in respectu. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo
cum dicit figurae autem non causa, ostendit quod figurae non sunt causa
motus deorsum vel sursum ipsorum simpliciter, sed coadjuvantes. Circa
primum primo ostendit quod est aliquid simpliciter grave et leve, et
aliqua gravia et levia secundum quid; secundo cum dicit inquirimus
autem, ostendit quam habitudinem seu rationem habent ad invicem.
Tertio cum dicit quoniam autem est unum solum, concludit numerum
ipsorum, et materiarum suarum. Circa primum primo ostendit quod est
aliquid simpliciter grave et leve. Secundo cum dicit est autem aliquid
intermedium, probat quod est aliquid grave et leve secundum quid.
Primum probat per rationes duas; quarum secundam ponit cum dicit
propter quod et rationabiliter, quasi inferens ex quibusdam dictis.
Adhuc circa primum ponit rationem. Secundo probat quoddam suppositum
cum dicit sed adhuc. In prima parte primo praemittit conclusionem suam
resumendo definitiones gravis et levis. Secundo cum dicit videmus enim
subjungit rationem. In prima parte dicit, quod ex his quae dicentur
manifestum erit, quod aliquid est simpliciter leve et aliquid
simpliciter grave. Et exponit quid vocat utrumque, resumendo
definitiones ipsorum: dicens, quod leve simpliciter dico, quod
movetur sursum semper non prohibitum, et quod simpliciter leve est
nihil habens gravitatis omnino in aliquo loco; grave autem simpliciter
dico per oppositum quod, si non prohibeatur, semper natum est moveri
deorsum simpliciter, et nihil omnino levitatis habet. Talia enim
oportet ea esse secundum veritatem, et non qualia dicunt quidam,
scilicet omnia habere gravitatem, secundum tamen plus et minus, sicut
dictum est prius. Verum est autem quod grave inest quibusdam aliis
aliquam levitatem habentibus; puta mediis elementis: quod etiam semper
fertur ad medium vel simpliciter, vel in respectu; simpliciter quidem
grave ad medium simpliciter, secundum quid autem grave, ad medium
secundum quid vel in respectu. Deinde cum dicit videmus enim subjungit
rationem; dicens, quod bene dictum est, quod est aliquid simpliciter
grave, et aliquid simpliciter leve; quoniam videmus ad sensum, sicut
dictum est prius, quod terra et omnia corpora terrea substant omnibus
corporibus, et feruntur simpliciter ad medium: medium etiam
determinatum est, ut jam ostendetur. Si igitur est aliquod corpus
aliud quod supereminet et superfertur omnibus, sicut videmus ignem
supereminere et superferri omnibus; etiam ipsi aeri: positus enim in
aere sursum fertur ipso quiescente: manifestum est, quod hoc movebitur
ad extremum locum simpliciter; ergo manifestum est quod nullam habet
omnino gravitatem; si enim haberet aliquam, tunc substaret alicui;
hoc enim dicimus grave, quod simpliciter vel alicui substat. Et, si
hoc esset verum, esset aliquod aliud corpus, quod moveretur ad
extremum, quod omnibus superemineret: nunc autem non videmus aliquod
tale. Ignis igitur simpliciter levis est nullam habens gravitatem
omnino; similiter terra nullam habet levitatem; terra enim omnibus
aliis substat: et quod omnibus substat movetur simpliciter ad medium:
at quod movetur simpliciter ad medium, grave est simpliciter: terra
igitur simpliciter gravis est, nihil habens omnino levitatis. Deinde
cum dicit sed adhuc probat quoddam suppositum in praecedenti ratione:
supposuit enim quod medium determinatum est. Primo igitur hoc probat.
Secundo cum dicit quoniam autem omne substans, infert corollarium.
Ad primum adducit rationes duas; quarum secundam ponit cum dicit:
deinde ad similes. In prima parte dicit, quod ex multis poterit esse
manifestum, quia est medium aliquod, ad quod moventur gravia
simpliciter, et a quo feruntur levia sursum. Primum, quia non
contingit aliquid eorum quae moventur in infinitum ferri non reiterando
motum supra idem. Sicut enim nullum impossibile simpliciter est in
natura impossibile enim simpliciter est quod ex se prohibitum est esse,
sic etiam nullum impossibile simpliciter fit; quod enim fit, potest
esse, impossibile autem non potest esse. Motus autem localis factio
quaedam seu generatio est termini ad quem existens unde et quo id est,
existens in termino a quo in terminum ad quem. Quare moveri motu
locali in infinitum est impossibile, nisi per reiterationem. Quod
dico propter motum caeli, quem contingit in infinitum esse per
reiterationem, secundum intentionem philosophi. Deinde cum dicit
deinde ad similes ponit secundam rationem, dicens, quod deinde ad
sensum videmus, quod ignis motus a deorsum in sursum movetur ad angulos
similes sphaerales; motus enim sursum in concavo sphaerae facit similes
angulos. Similiter autem unaquaeque pars terrae, et omne habens
gravitatem fertur deorsum ad similes angulos sphaerales, cum moveatur
secundum rectum, et terram ponamus circularem. Si igitur ponamus duas
partes terrae, quarum altera moveatur ex puncto Zenith, altera autem
ex puncto horizontis secundum lineas rectas deorsum, quaelibet
constituet duos angulos sphaerales rectos in superficie terrae.
Manifestum est autem quod hujusmodi lineae magis distant a seinvicem,
quanto remotiores sunt a terra. Si etiam protrahatur una linea recta
intersecans illas, constituet duos angulos intrinsecos a parte
superiori, majores duobus rectis, et duos interiores a parte inferiori
minores duobus rectis, ut ex se manifestum est; quare necesse est
lineas illas concurrere, ut apparet ex primo geometriae; quare necesse
est partes terrae motas secundum lineas illas naturaliter ferri ad unum
punctum medium. Et eadem ratio est quodcumque et ex quacumque parte
superficiei ponatur moveri. Manifestum est igitur, quod est aliquod
medium et determinatum, ad quod feruntur gravia, quod est medium
mundi, quod est idem subjecto cum medio terrae. Utrum autem ferantur
ad ipsum quia medium mundi, vel quia medium terrae, alia ratio est,
quae non pertinet ad propositum; de qua dictum est in secundo hujus
capite de quiete terrae, quod moventur ad ipsum, quia medium mundi,
quoniam in hoc et corpora gravia moventur ab extremo caeli ad nos.
Ergo terra et gravia ad medium ejus, quod est medium mundi, secundum
quod hujusmodi, moventur. Et adhuc medius locus est generativus
gravis et conservativus, quia medium mundi, non quia medium terrae.
Deinde cum dicit quoniam autem probat secundum; dicens, quia omne
grave et substans simpliciter fertur in medium determinatum existens,
necesse est ignem et omne quod superfertur omnibus simpliciter ferri ad
extremum regionis, quod est ultimum caeli ad nos, ad quod moventur
omnia levia simpliciter non prohibita; quia sicut contrarium in
contrario, et propositum in proposito; medium autem mundi et extremum
caeli contraria sunt: substans autem omnibus, et supereminens omnibus
motis motu recto similiter contraria sunt; si igitur substans omnibus
fertur ad medium determinatum existens, manifestum est, quod
supereminens feretur ad extremum similiter determinatum existens.
Deinde cum dicit propter quod innuit secundam rationem, quae sequitur
ex dictis; dicens, quod propter hoc, quia est aliquod medium et
aliquod extremum determinata adinvicem plurimum distantia localiter,
rationabiliter sunt duo corpora extrema grave et leve; locis enim
naturalibus existentibus, necesse est esse corpora mobilia ad illam;
quia locus naturalis non est sine corpore. Cum igitur sint duo loca,
extremum scilicet et medium in mundo; necesse est esse corpora mobilia
ad illa: hujusmodi autem sunt grave et leve simpliciter. Deinde cum
dicit est autem probat quod est aliquid grave et leve in respectu,
dicens, quod quia est aliquod extremum et medium in mundo, quae sunt
contraria, et contrariorum simpliciter est aliquod medium, quod ad
utrumque extremorum comparatum rationem utriusque habet; manifestum
est, quod erit locus aliquis intermedius, videlicet in mundo
intermedium et extremum simpliciter, quod comparatum ad extremum medium
erit, comparatum vero ad medium erit extremum. Et ita, sicut est
extremum et medium in mundo, ita necesse est esse aliquem locum
intermedium ipsorum. Et, quia locus naturalis non est sine corpore
nato moveri ad ipsum, aut inexistente cui proportionatur: manifestum
est, quod necesse est inter grave et leve simpliciter esse aliquid,
quod sit grave et leve ad aliud et ad aliud comparatum: ad leve quidem
grave, ad grave autem leve. Sic igitur apparet ex dictis, quod est
aliquid simpliciter grave, aliquid simpliciter leve, et aliquid
simpliciter medium inter ipsa, sicut aer et aqua. Deinde cum dicit
inquimus autem declarat quam rationem et habitudinem habent adinvicem.
Et circa hoc primo ostendit, quod continens inter ipsa habet rationem
formae respectu contenti. Secundo cum dicit quare et in ipsa materia,
declarat eamdem habitudinem habere materiam secundum quod subjicitur uni
istorum, ad seipsam, ut est materia alterius. Tertio cum dicit,
habens quidem igitur, concludit ex dictis quamdam differentiam
ipsorum. Circa primam partem dicit, quod nos dicimus, et consonum
est rationi, quod continens, secundum quod continens est, rationem
habet speciei et formae: quod autem continetur, secundum quod
hujusmodi, rationem materiae; speciem enim et formam dicimus, quae
continet et terminat; materiam autem quae continetur et determinatur
per formam. Et haec quidem differentia invenitur in omnibus
generibus: scilicet quod aliquid habet rationem speciei magis, aliquid
autem rationem materiae: scilicet in qualitate in qua album et calidum
speciei proportionantur, nigrum autem et frigidum materiae: et in
quantitate multum et magnum speciei. Et universaliter in oppositis
digniora et perfectiora proportionantur formae, viliora autem materiae
et privationi. Et ideo in oppositis secundum locum, unum accipitur ut
species, puta sursum, quia dignius; aliud autem ut materia, sicut
deorsum, quia vilius et imperfectius est secundum naturam. Et, quia
corpora naturalia eamdem rationem habent adinvicem, quam et loca eorum
naturalia, necesse est similiter se habere in corporibus primis:
scilicet quod illud quod sursum continetur, naturaliter habeat rationem
determinati per formam; quod autem deorsum, rationem materiae et
imperfecti, vel simpliciter, vel in respectu. Deinde cum dicit quare
et in declarat eamdem differentiam esse in materia secundum quod
subjicitur ipsis. Et est intelligendum, quod primo secundum ordinem
naturae est ponere materiam primam in elementis, quae secundum se una
est omnium ipsorum, et de se in potentia solum: deinde autem formas
substantiales distinguentes et determinantes ipsam circa qualitates
primas per se et immediate consequentes formas elementorum: hujusmodi
sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, sicut apparet ex secundo
de generatione, quarum elementa sunt substantia prima secundum se:
deinde est ponere formas, per quas immediate inclinantur ad sua loca
naturalia, quae sunt gravitas vel levitas simpliciter vel in respectu,
quorum subjectum et causa sunt ipsa elementa in actu per qualitates
primas, scilicet per caliditatem et frigiditatem et hujusmodi. Et
quia subjectum rationem entis in potentia habet, quod competit materiae
primae; ideo Aristoteles, ipsa elementa vel secundum se accepta, vel
ut determinata sunt qualitatibus primis, quae sunt caliditas et
frigiditas, et hujusmodi, vocat materiam gravitatis et levitatis
simpliciter, vel in respectu quandoque in sequentibus: puta ut
secundum hoc dicat duplicem materiam esse ipsorum: unam primam, quae
una est omnium: aliam autem proximam, quae alia est in alio et alio.
Dicit igitur Aristoteles, quod quia elementa continentia respectu
contentorum habent rationem speciei, contenta autem rationem materiae:
cum materia prima aliquo alio modo rationem habeat ordinis elementorum
in formis substantialibus ad quas primo est in potentia: necesse est
ipsam habere hanc habitudinem, vel secundum quod subjicitur uni ad
seipsam, vel secundum quod subjicitur aliis, quam habent gravia et
levia ad seinvicem: inquantum enim ipsa est in potentia ad elementum
grave simpliciter, puta ad terram, quod habet rationem materiae, est
quodammodo materia materiae: inquantum autem est in potentia ad illud
quod sursum est, puta ad ignem, est materia simpliciter ejus quod
rationem speciei habet et levis. Similiter proportionabiliter se habet
secundum quod est in potentia ad formas elementorum mediorum, puta
aquae et aeris: et hujusmodi materia prima secundum se accepta est
quidem eadem secundum subjectum et naturam per privationem omnis formae
distinguentis eam: secundum rationem autem alia et alia est: ratio
enim et esse ejus accipitur ex formis, ad quas est in potentia, quas
manifestum est esse multas, et diversas secundum rationem. Et ideo
ipsa eadem secundum subjectum existens alia est secundum rationem et
esse: quemadmodum subjectum sanitatis et infirmitatis unum quidem est
secundum subjectum, differens autem secundum esse et rationem: et
propter hoc infirmabile secundum quod infirmabile et sanabile secundum
hoc quod est sanabile, quamvis sint idem subjecto, differunt tamen
secundum esse et rationem, quia ratio eorum sumitur ex sanitate et
infirmitate, quae differunt secundum rationem. Deinde cum dicit
habens quidem assignat diversitatem quamdam corporum primorum, dicens,
quod cum materia prima subjiciatur corpori continenti secundum rationem
unam et esse, et corpori contento secundum aliam, manifestum est,
quod corpus habens materiam idonee se habentem ad levitatem, puta ut
determinata est ad caliditatem, est leve simpliciter, et sursum fertur
quamdiu habet materiam talem: quod autem habet materiam contrarie se
habentem, puta bene dispositam per frigiditatem ad gravitatem, est
grave simpliciter, et semper movetur deorsum: quod autem habet
materias alteras quidem ab istis, puta determinatas non caliditate et
frigiditate excellentibus et maximis, sed remissis magis, quae quidem
adinvicem sic se habent sicut materia gravis et levis simpliciter, sunt
gravia et levia in respectu, non simpliciter; feruntur sursum et
deorsum non simpliciter, sed in respectu, sicut habentia materias
latas, idest natas ferri sursum et deorsum. Et propter hoc aer et
aqua habentia materias tales habent utrumque, scilicet gravitatem et
levitatem, et aqua subsidet omnibus praeterquam terrae, et aer per
motum suum superfertur omnibus praeterquam igni, qui simpliciter
superfertur omnibus. Deinde cum dicit quoniam autem concludit ex
dictis numerum elementorum et numerum materierum. Et primo facit hoc.
Secundo cum dicit, quod autem necessarium, probat aequalem esse
numerum differentiarum, secundum quas movetur sursum vel deorsum
primo, vel simpliciter vel in respectu. Circa primum primo facit quod
dictum est. Secundo cum dicit in ea quidem, redit ad declarandum quod
elementa intermedia habent gravitatem et levitatem in regionibus
propriis. Circa primum concludit numerum elementorum, et ex hoc
numerum materierum, dicens: quoniam, sicut dictum est prius, unum
solum est elementum, quod omnibus aliis superfertur, puta ignis, et
unum aliud, quod solum omnibus substat, puta terra; necesse est esse
alia duo intermedia, quae superferuntur quibusdam vel alicui, et
substant aliquibus vel alicui: quorum unum substat quidem igni,
superfertur autem duobus aliis, sicut aer: aliud autem superfertur uni
tantum, puta terrae, substat autem aeri et igni, sicut aqua. Ad
evidentiam autem istius consequentiae si sint duo extrema, in
corporibus primis, necesse est esse alia duo media, est
intelligendum, quod oportet hic supponere quaedam declaranda in secundo
de generatione: puta quod quodlibet elementum habet duas qualitates
primas tangibiles, ut ignis caliditatem et siccitatem, aer caliditatem
et humiditatem, et sic de aliis. Iterum, quod elementa consequenter
se habentia conveniunt in una qualitate, et differunt in alia:
distantia autem per elementum intermedium opponuntur secundum utramque.
Terra autem et ignis conveniunt in una, puta in siccitate, differunt
autem in alia, puta caliditate et frigiditate. Iterum oportet
supponere quoddam aliud, quod supponebatur in primo hujus, et
manifestum est ex se: quod si unum contrarium est in natura et
reliquum. Et ex istis apparet ratio consequentiae ratiocinando sicut
ratiocinabatur philosophus in secundo, ubi probavit quod sunt multi
motus in superioribus. Sic, si sunt duo extrema elementa, manifestum
est quod sunt ignis et terra: et si ignis et terra sunt, necesse est
duo alia intermedia esse. Nam si unum contrariorum est in natura,
necesse est et alterum inesse, sicut manifestum est: ignis autem est
in natura, quia est calidus et siccus; ergo necesse est esse
contrarium corpus ei secundum utramque qualitatem: hoc autem est
frigidum et humidum, quod dicimus aquam. Iterum terra est quae est
frigida et sicca: ergo necessarium est esse aliquid quod sit calidum et
humidum: hoc autem dicimus aerem: ergo, si sunt duo extrema solum,
necesse est esse alia duo media: si autem sunt elementa prima quatuor,
manifestum est quod necesse est materias esse tot quot sunt ista
quatuor. Vocat autem materias hic ipsam primam materiam ut determinata
est formis elementorum et primis qualitatibus tangibilibus: ista enim
sunt in potentia, secundum quod hujusmodi, ad gravitatem et
levitatem, et sic materia ipsorum aliquo modo, ut dicebatur prius.
Sic autem necesse est materias esse quatuor, ut materia prima communis
omnium sit secundum se. Quod potest declarari etiam per alia multa:
quia omnia elementa ex seinvicem generantur: quae autem ex seinvicem
generantur materiam unam habent, et e contrario, sicut dicitur primo
de generatione: et ideo quatuor elementa prima habent unam et eamdem
materiam secundum subjectum, sed differentem secundum rationem et
esse. Et adjungit ad declarationem primi, quod duorum contrariorum
nihil prohibet esse unum aut plura media: omnia enim contraria primo et
principaliter dicta medium habent, sicut probatur decimo
metaphysicorum: quaedam quidem unum, quaedam autem plura: quamvis
quaedam contraria simpliciter dicta sint immediata. Est autem
intelligendum, quod Plato supponens duo elementa extrema, puta terram
et ignem, et declaravit duo esse media ex hoc, quod si accipiantur duo
solida, non possunt uniri per unum medium medio loco proportionabile:
sed de necessitate sunt duo. Quod patet in numeris: si enim
accipiantur primi duo solidi numeri, puta octo qui componuntur ex ductu
binarii in seipsum bis, et viginti septem qui componuntur ex ductu
ternarii in seipsum bis, inter istos duos non invenitur unus medio loco
proportionabilis, sed duo de necessitate: quorum minor constituitur ex
ductu radicis majoris, scilicet trium in linearem minoris, scilicet
quatuor, quae faciunt duodecim. Alterum autem ex ductu radicis
minoris, puta duorum, in superficialem majoris, puta novem, quae
faciunt octodecim: et tunc proportio viginti septem ad octodecim est
sicut istius ad duodecim, et illius ad octo: ubique enim est
sesquialtera. Et quia accipiebatur, et rationabiliter, quod elementa
oportet esse continue proportionabilia, ut quae est proportio primi ad
secundum eadem istius ad tertium, et sic ulterius: ideo concludit quod
inter duo extrema corpora oportet esse duo media. Deinde cum dicit in
ea quidem probat quod elementa in regionibus propriis sunt graviora.
Et primo proponit. Secundo cum dicit, propter quod, manifestat per
signum. Primo igitur dicit, quod unumquodque elementorum gravitatem
habentium et levitatem simul, habent gravitatem in regione propria,
levitatem autem non habent nisi in illis quibus superferuntur: sicut
aqua in terra, et aer in terra, et aqua omnino; terra autem in loco
omnium gravitatem habet, quia simpliciter gravis est. Deinde cum
dicit propter quod manifestat quod dictum est per signum primo.
Secundo cum dicit, quemadmodum autem, ex quodam dicto infert
corollarium. In prima parte dicit, quod signum hujusmodi quod inter
media elementa in locis propriis secundum aliquid gravitatem habent,
est quod subtractis elementis substantibus eis, moventur deorsum ad ea
quae consequuntur: sicut aer remota aqua fertur ad regionem aquae, et
aqua submota terra in regionem terrae. Si autem ignis supereminens
aeri moveatur, aer non movetur in regionem ejus nisi per violentiam:
quemadmodum contingit quod aqua trahatur in locum sursum, quando
aliquod corpus planae superficiei applicatur superficiei aquae, ita
quod fiat superficies una, contingit quod quando tunc aliquis trahit
velocius corpus illud sursum quam aqua nata sit moveri deorsum, tunc
aqua violentiam passa sequitur motum illius corporis sursum: si vero
aliquis tardius traheret corpus illud quam aqua nata sit deorsum
moveri, non sequeretur aqua motum ejus. Similiter etiam aqua non
movetur in regione aeris nisi per violentiam, ut dictum est: terra
vero per talem violentiam non movetur sursum in locum aquae vel aeris:
quia non habet cum ipsis superficiem unam, eo quod ipsa propter
siccitatem continuitatem non habet in partibus suis: nec etiam
humiditatem, per quam bene fiat contigua superficiei aquae. Et
propter hoc accidit quod, si accipiatur vas concavum, cujus orificium
sit strictius quam fundus, et ponatur in ipso candela accensa, vel
ipsum igniatur circa fundum, deinde orificium ejus immergatur aqua
subvertendo ipsum, aqua distrahitur a loco suo naturali superius. Si
autem idem vas applicetur terrae secundum eumdem modum, non movebitur
terra sursum. Causa autem primi potest esse, quia caliditate
candelae, vel etiam vasis accensi, aer inexistens rarefit et ignitur,
ignitus autem et motus ad fundum vasis contrahitur in minorem locum
propter duo: primo quidem, quia cum sit rarus et bene passibilis, et
per consequens frigiditate aquae quae substat, vel accidentali vel
essentiali infrigidatus ingrossatur, et ingrossatus contrahitur in
minorem locum. Secundo, quia partes aeris ignitae moventur sursum
continue, sicut igniuntur, quaerentes majorem locum; venientes autem
ad fundum vasis repercutiuntur; repercussae autem involvunt se et
ingrossantur, sicut vapor elevatus ab aqua bulliente in vase
repercussus ab operculo ingrossatur, et fit aqua. Signum autem
hujusmodi ingrossationis aeris potest esse, quod si frangatur vas
dispositum, sicut dictum est prius, invenietur aqua in fundo; sicut
dicit Averrois se invenisse quandoque. Compresso autem aere in
minorem locum, simul tempore movetur aqua sursum sequens superficiem
aeris: quia cum aqua similitudinem habet naturalem, nec intercidat
vacuum secundum tantam quantitatem secundum quantam aer comprimitur.
Si autem ab exteriori calefiat fundus vasis, descendit aqua inferius
ad situm naturalem: quia propter caliditatem aer ingrossatus in fundo
rarefit et redit ad priorem dispositionem. Causa autem quare terra non
similiter movetur sursum vase similiter disposito ad ipsam, est quod
continuitatem non habet in partibus suis, non bene contiguatur
superficiei aeris, nec bene potest prohibere ingressum aeris exterioris
propter porositatem partium. Si autem contingeret quod terra, cui
copulatur vas, bene continua in suis partibus esset, nec permitteret
ingressum aeris exterioris, necessarium esset vel ignem non agere in
aerem rarefaciendo, puta quia extingueretur, aut vas disrumpi, aut
ponere vacuum, aut terram sursum moveri; et rationabile esset accidere
illud, quia minus haberet de inclinatione ad contrarium. Deinde cum
dicit quemadmodum autem infert corollarium ex dictis; dicens, quod
sicut terra non movetur sursum, sequendo superficiem corporis
superlati, ita nec ignis moveatur deorsum a moto aere, nisi per
violentiam. Sicut enim terra non habet aliquam levitatem, qua de loco
suo possit sursum moveri, ita nec ignis aliquam gravitatem, per quam
feratur deorsum; duo autem media moventur deorsum remotis substantibus
corporibus scilicet aer et aqua, quoniam hoc, idest terra,
simpliciter gravis est, et omnibus substat, et ideo sursum non
movetur; hoc, autem, idest elementum intermedium; est grave in
respectu in regione sua secundum aliquid, aut saltem in loco illorum
quibus supponitur propter similitudinem materiae ad simpliciter grave;
non quidem simpliciter primae, sed ejus quae proxima est, scilicet
materiae primae, ut determinata est frigiditate, quae est per se
dispositio subjecti vel causa gravitatis. Et ideo aer, secundum quod
frigidus est secundum aliquid, et aqua, gravitatem quamdam habet
secundum quid sicut terra simpliciter; et ideo distractis inferioribus
moventur deorsum. Dubitabit autem aliquis et rationabiliter, utrum
aer in regione propria gravitatem habet per quam feratur deorsum. Et,
quod sic, videtur Aristoteles probare prius experimento. Si enim
accipiatur uter de corio subtili, et infletur aere in loco aeris
existens, velocius descendet inferius, quam non inflatus; hoc autem
non esset, nisi aer gravitatem haberet in loco suo per quam
descenderet. Nunc probavit illud idem ex alio signo; quoniam aer et
aqua submotis corporibus substantibus eis, moventur deorsum a
regionibus suis. Ignis autem si removeretur aer, non feretur secundum
se deorsum nisi per violentiam, ut dicit; hoc autem non esset, nisi
aer et aqua gravitatem haberent in locis suis per quam moventur
deorsum. Praeterea prius dixit in tertio quod aer et aqua sunt
necessaria in motu projectorum; quia habent naturam gravis et levis,
per quam possunt deorsum et sursum faciliter moveri; cum ergo motus
projectorum fiat in ipso aere ad deorsum, oportet ipsum habere,
gravitatem, per quam deorsum feratur. In oppositum autem est
Ptolomaeus, libro de ponderibus; ubi conatur ostendere, quod in sui
regione aer nec aqua gravitatem habent. Et quod quidam aqua non
habeat, ostendit ex eo, quod immergentes se in aqua, quamvis ad
magnam profunditatem submergantur, non sentiunt gravitatem ipsius;
videtur autem quod deberent sentire si gravis esset; non habet igitur
gravitatem, ut videtur, in loco suo. De aere autem hoc probat,
asserens contra Aristotelem quod uter repletus aere levior est seipso
non repleto: quod non esset, si aer gravitatem haberet in loco suo.
In contrarium similiter est Themistius expositor Aristotelis, sicut
dicit Averrois: si enim haberet levitatem in loco suo, moveretur ex
ipso naturaliter. Sed est intelligendum adhuc quod de aere possumus
loqui duobus modis; uno modo secundum se et secundum naturalem
dispositionem ipsius: alio autem modo secundum accidens, et secundum
dispositionem praeternaturalem ejus, secundum quod hujusmodi. Si
consideremus aerem secundum se et secundum naturalem dispositionem
ejus, non habet aliquam gravitatem, per quam ex loco suo moveatur
deorsum; quoniam aer secundum naturalem dispositionem ejus habet
qualitatem unam simplicem, quae est principium sui motus naturalis;
quod ostendit simplicitas formae substantialis ipsius, quae est per se
causa illius, et etiam unitas loci et simplicitas, ad quam per ipsa
movetur per se. Per istam autem qualitatem simplicem quiescit in loco
suo naturali cum est in eo, et movetur ad ipsum ubicumque fuerit, sive
deorsum in loco terrae vel aquae, sive sursum in loco ignis. Si autem
per ipsam movetur ad locum suum et quiescit in eo, ergo per ipsam non
movebitur ex ipso; impossibile enim est quod aliquod corpus simplex
moveatur per unam formam simplicem ad aliquem locum et ex illo iterum
moveatur; cum per istam quiescat in loco suo, per ipsam non movetur ex
illo. Si igitur non habeat nisi unam formam simplicem, per quam
movetur naturaliter, manifestum est quod aer secundum naturalem suam
dispositionem consistens non habet per quid moveatur a regione sua: et
sic locutus fuit Themistius, ut apparet ex virtute rationis suae,
quae jam tacta est. Sic etiam verum dixit Ptolomaeus quod aer in loco
suo gravitatem non habet. Et si aere existente in dispositione tali
impleatur uter, levior erit seipso non impleto; et sic rationabile est
ipsum expertum fuisse, sicut dicebatur prius. Si autem loquamur de
aere secundum accidens et dispositionem ejus praeternaturalem, sic
nihil prohibet ipsum in regione sua aliquam habere gravitatem;
contingit enim aerem propinquum terrae vel aquae frigiditate ipsorum
ingrossari et infrigidari praeter naturam ejus, sicut aqua calefit ab
igne. Et, quia frigiditas est causa gravedinis, contingit ipsum
fieri gravem praeter naturam suam, et per consequens ipsum moveri
deorsum ad locum aquae. Sic igitur aer per accidens, secundum quod
hujusmodi, gravis est in aliqua parte regionis suae, et per accidens
movetur deorsum; ipse autem sic ingrossatus et gravis factus, secundum
quod hujusmodi, habet principium per quod moveatur deorsum: sicut
etiam nihil prohibet aerem in parte superiori subtiliatum caliditate
ignis praeter naturalem dispositionem ejus moveri secundum aliquid ad
regionem ignis, et ignem in inferiori parte ejus ingrossari humiditate
aeris, vel aliqua alia causa moveri deorsum ad regionem aeris secundum
aliquid. Et secundum hunc modum loquitur hic Aristoteles de aere,
quando dicit, ipsum habere gravitatem in regione sua, et moveri
deorsum distractis inferioribus; et secundum hoc potest esse verum,
quod, si uter repleatur aere sic disposito, gravior sit seipso non
repleto. Quod autem dicitur, quod motus projectionis non posset fieri
in aere nisi gravitatem haberet in loco suo, dicendum est, quod non
est de necessitate motus projectorum medium esse grave vel leve; sed
ista sunt coadjuvantia ipsum secundum quod hujusmodi, secundum quod
expositum fuit prius, ubi Aristoteles de hoc fecit mentionem. Eodem
modo est intelligendum de aqua, quod qualitatem unam habet secundum
se, secundum quam quiescit in loco suo simplici, et movetur ad ipsum
ubicumque fuerit, aut in loco aeris sursum vel deorsum: et per istam
impossibile est quod moveatur loco suo naturali ad locum terrae,
secundum quod Averrois dixit super primum hujus, quod aqua non potest
moveri naturaliter ad locum terrae, si moveretur terra. Et ideo, si
habeat tantum unam qualitatem, quae est in ea principium motus, non
habet virtutem, per quam moveatur ad locum terrae, secundum naturalem
dispositionem ejus accepta, vel ad locum aeris sursum secundum
accidens; tamen nihil prohibet partem ejus propinquam terrae ingrossari
et gravem fieri propter frigiditatem terrae, et secundum aliquid moveri
ad locum terrae. Similiter partem ejus superiorem caliditate aeris
subtiliari et levificari, et secundum aliquid moveri ad regionem
aeris, sicut apparet in vapore, si quidem vapor substantialiter sit
aqua. Sic igitur aqua, secundum naturalem dispositionem ejus
accepta, qualitatem habet aliquam, per quam movetur ad locum suum, et
quiescit in eo naturaliter, quam dicimus gravitatem quamdam, per quam
tamen non movetur ex loco suo ad locum terrae secundum quod hujusmodi.
Et secundum hoc verum dixit quoquomodo Ptolomaeus quod aqua non habet
gravitatem in loco suo, per quam in ipso vel ex ipso moveatur: nihil
tamen prohibet eam habere qualitatem naturalem, per quam moveatur ad
ipsum, et ab ipso quiescat, et praeternaturalem, per quam ex ipso
moveatur, sicut Aristoteles loquitur hic. Deinde cum dicit quod
autem probat quod differentiae, quibus elementa moventur ad loca sua
naturalia, sunt aequales ipsis elementis, et differentes adinvicem,
sicut formae elementorum. Et primo praemittit conclusionem suam;
dicens, quod manifestum est ex dicendis, quod differentiae
elementorum, quibus determinantur in ordine ad motum, sunt aequales
numero formis essentialibus ipsorum. Deinde cum dicit si quidem probat
eam: et videtur innuere rationem istam. Si esset una differentia,
per quam determinantur omnia, sequerentur impossibilia: si etiam
essent duae, sequerentur etiam impossibilia; similiter si essent
tres; ergo esse unam, vel duas, vel tres differentias, est
impossibile; ergo relinquitur quod necesse est esse quatuor, unam
ignis, aliam aeris, et sic in aliis. Circa rationem istam procedit
sic. Quoniam primo probat quod posita una vel duabus, sequentur
impossibilia. Secundo cum dicit, necesse quidem igitur quemadmodum,
ponit conclusionem. Circa primum primo ponit duo inconvenientia, quae
sequuntur posita una tantum. Secundo cum dicit, si autem duo, ea,
quae sequuntur positis duabus. Circa primum primo ponit duo
inconvenientia in genere, cum dicit: et intermediorum. In prima
parte dicit, quod, si est una materia, idest una differentia
materialis, per quam inclinantur ad motum omnia elementa, differens in
illis secundum plus et minus, sicut ponunt dicentes vacuum, aut
plenum, aut magnitudinem, aut triangulos, sicut dictum est prius;
sequitur aut quod omnia movebuntur sursum, aut omnia deorsum; ita quod
alter motus non erit alio solo existente. Et, si omnia moventur
deorsum, quamvis quaedam velocius aliis, aut quia sunt ex majoribus
magnitudinibus ejusdem, sicut quidam posuerunt: aut ex pluribus
triangulis, sicut alii: aut quia plus de pleno, sicut Democritus:
sequetur quod nihil erit leve simpliciter, quod simpliciter sursum
natum est moveri. Si autem illa una differentia sit vacuum, aut
aliquid aliud tale; quod moveatur sursum semper, quamvis magis et
minus; non erit simpliciter grave: quia semper natum est moveri
deorsum: nunc autem videmus, et ostensum est prius, quod quoddam
semper fertur deorsum ubicumque fuerit, et quoddam semper sursum
undecumque: ergo manifestum est, quod non est tantum una differentia
omnium. Deinde cum dicit et intermediorum ponit secundum
inconveniens, dicens: si sit una differentia omnium, sequetur quod
aliquae partes intermediorum corporum erunt graviores terra.
Manifestum est enim quod in multa aqua vel magno aere erit plus de illa
una differentia, puta de triangulis, aut solidis, aut etiam de
corporibus parvis, quam in parva quantitate terrae. Sequetur igitur,
quod magna pars aeris vel aquae velocius movebitur quam parva pars
terrae; nunc autem non videmus aliquam particulam aeris velocius
deorsum latam, quam aliquam partem terrae; ergo non erit una
differentia omnium. Similiter autem potest argui et de levi, si
aliquis dicat quod vacuum vel aliquid hujusmodi superabundans sit causa
levitatis; contingit enim invenire aerem magnum, vel aquam magnam, in
qua plus erit de vacuo vel de materia illa, quam in parvo igne: quare
magnus aer vel aqua velocius movebitur sursum, quam parvus ignis: quod
est impossibile; ergo impossibile est omnium esse differentiam unam.
Deinde cum dicit si autem tangit inconvenientia, quae sequuntur
ponentibus duo elementa prima, vel duas differentias omnium
elementorum, sicut dixerunt ponentes vacuum et plenum, vel rarum et
densum; dicentes vacuum vel rarum causam levis, plenum vero et densum
causam vacui: dicens, quod si aliquis ponit duas differentias esse
proxima elementa omnium corporum, puta, si aliquis dicat esse vacuum
et plenum, vacuum quidem dicens esse causam levis simpliciter et
ignis, plenum autem causam gravis simpliciter et terrae: aer autem
plus habet de natura vacui vel ignis et minus de natura solidi et
terrae, aqua autem e contrario: tunc quaerendum est, quomodo elementa
intermedia faciunt ea quae apparent nobis in aere et aqua. Ut apparet
enim nobis, aer et quaelibet particula ejus supernatat aquae, aqua
autem et quaelibet particula ejus subsidet ipsi aeri: quod non poterit
contingere, si sint duae differentiae omnium elementorum proximae:
continget enim esse aliquam partem aquae tantam, quae habebit plus de
igne et vacuo, quam modicus aer: quare velocius movebitur sursum
hujusmodi aqua, quam modicus aer, et supernatabit ei. Iterum
continget esse aliquam quantitatem aeris tantam, in qua erit plus de
terra et pleno, quam in modico aere: quare velocius feretur magnus aer
deorsum, quam modica aqua: hoc autem nunquam videmus contingere, imo
magis oppositum: ergo manifestum est quod non erunt duo elementa
proxima omnium. Deinde cum dicit necesse igitur inducit conclusionem
principalem; dicens, quod cum non sit una differentia, quae sit
proximum elementum omnium, nec etiam duae, et eadem ratio est de
tribus; necesse est esse aequales differentias simplicium corporum,
ita ut unumquodque ipsorum subsistat per propriam differentiam: ita
quod sicut ignis subsistit per propriam differentiam, puta per vacuum,
et sursum movetur propter ipsum, et alia non, et sicut terra subsistit
per propriam, puta per plenum, et deorsum fertur propter ipsum, ita
quod aerem necesse est subsistere per propriam differentiam et moveri
sursum et superius aqua, propter propriam: et aquam propter propriam
determinari et ferri deorsum et sub aere propter ipsam. Quoniam, si
esset una differentia amborum intermediorum proxima, aut etiam duae,
ita quod etiam ambae duae inexisterent utrique intermediorum,
sequerentur praedicta inconvenientia: esset enim ponere aliquam magnam
multitudinem utriusque, in qua plus esset de alterutra differentia quam
de altera: ita quod esset aliqua magnitudo aquae, in qua plus esset de
differentia levis, quam in modico aere: quare velocius descenderet
deorsum tanta aqua, quam modicus aer. Iterum contingeret esse aliquam
quantitatem aeris, in qua esset plus de differentia gravis quam in
modica aqua: quare velocius descenderet quam aqua illa: hoc autem
nunquam videmus contingere, sicut dictum est, ergo nec contingit esse
unam aut plures differentias omnium. Deinde cum dicit figurae autem
ostendit quod figurae ipsorum elementorum non sunt causae per se motus
ad loca sua, sed concausae tantum, vel coadjuvantes. Fuerunt enim
aliqui, qui posuerunt hoc. Et circa hoc primo praemittit conclusionem
suam: secundo cum dicit, dubitatur enim, manifestat eam. In prima
parte dicit, quod figurae ipsorum elementorum non sunt causae
principaliter propter quas ferantur sursum vel deorsum: sicut quidam
posuerunt ignem, quia pyramidalis figurae est, aut sphaericae, sursum
moveri: sed magis sunt causa ejus, quod est velocius aut tardius
moveri: nec est difficile videre causas propter quas haec contingant.
Deinde cum dicit dubitatur enim manifestat eam ex dissolutione
quorumdam dubitationum: quas primo praemittit. Secundo cum dicit, de
his autem omnibus, dissolvit eas. In prima parte dicit quod dubitabit
aliquis propter quam causam ferrea et plumbea, quamvis sint graviora
secundum naturam, cum sint latae figurae, supernatant aquae; cum
autem sunt rotunda aut longa, quamvis minora sint, feruntur deorsum,
sicut acus. Secundo propter quid partes quorumdam corporum gravitatem
habentium, et terrea existentia, natant in aerem, sicut auri folia.
Deinde cum dicit de his autem dissolvit dubitationes. Et primo tangit
solutionem Democriti ad ipsas, et instantiam contra ipsum. Secundo
cum dicit, quoniam autem sunt hic, ponit solutionem veram: ex qua
apparet, quod figurae non sunt causae per se motus corporum, sed
coadjuvantes magis. Dicit igitur primo, quod non est rectum credere
causam istorum esse, quam Democritus assignavit. Ille enim dixit,
quod exhalationes seu vapores calidi elevati ex aqua sursum obviantia
corpori gravi habenti latitudinem, contrapellunt ipsum esse sursum: et
ideo faciunt ipsum sistere: corpora autem gravia strictae figurae
statim decidunt, quia exhalationes paucae obviant eis contrapellentes
propter similitudinem ipsorum. Obviabat autem ipsemet sibi quod, si
haec erat causa, quare corpora latae figurae superferuntur in aqua,
oportebat magis ista contingere in aere, quoniam plura calida sunt in
aere quam in aqua, quae magis expellere possunt. Sed ipse ponens
instantiam hanc, debiliter removet eam: dicit enim quod exhalationes
calidae elevatae in aere diffunduntur, et disperguntur. Ipsis autem
dispersis, seyn non facit impetum in unum, ut sursum possit tenere et
repellere suprapositum corpus, quamvis sit latae figurae. Appellat
autem seyn motum corporum, quae feruntur sursum. Facit etiam ad hoc
mobilitas aeris, in qua aere densiori et grossiori existente
inspissantur exhalationes elevatae, et ideo motus ipsorum fortiorem
impetum facit in corpus supra positum. Deinde cum dicit quoniam autem
ponit solutionem veram dubitationum praedictarum, ex qua apparet
proposita conclusio. Quod primo facit: secundo cum dicit, de gravi
igitur, recapitulat. Circa primum primo praemittit quaedam, ex
quibus dissolvuntur dubitationes; secundo cum dicit, habentia quidem,
explicat solutionem. In prima igitur parte volens assignare causas,
propter quas figurae faciunt ad facilitatem motus, et non sint causa
principalis ipsius, et dissolvere dubitationes, praemittit duo:
primo, quod corporum continuorum quaedam sunt bene divisibilia, sicut
aer; quaedam minus talia: sicut terra vel aqua. Secundo, quod
corporum, quaedam sunt bene divisiva, quaedam autem male divisiva;
sunt autem de facili quae sunt humida et bene terminabilia termino
alieno: et illa magis quae magis talia, sicut aer divisibilior est
quam aqua, quia humidior et magis terminabilis quam ipsa: et in eodem
etiam genere minus est magis divisibile, quia magis passibilius quam
majus: bene autem divisiva sunt quae sunt acutae vel angularis
figurae, et ita oportet putare, esse causas dubitatorum magis.
Deinde cum dicit habentia quidem explicat solutionem; dicens, quod
habentia latitudinem figurae, propter latitudinem multum comprehendunt
de corpore supposito eis, et quia non possunt dividere eum de facili,
quia non sunt bene divisa, supernatant eis: e contrario autem habentia
figuram strictam, vel etiam acutam, parum comprehendunt de corpore
supposito eis, et ideo de facili dividunt ipsum, tum quia ipsa bene
divisiva sunt, tum quia paucum bene divisibile est, propter quod
movetur deorsum per ipsum: et hoc magis contingit in aere quam in
aqua, quia facilius divisibilis est, sicut dictum est. Sed est
intelligendum, quod corpora gravitatem habentia, habent quamdam
virtutem, secundum quam nata sunt deorsum moveri determinatam: et
similiter corpora continua habent quamdam virtutem ad non dividi.
Istas igitur virtutes in motu comparare oportet, quae ipsarum
excedat. Si enim virtus corporis gravis ad motum deorsum fortior sit
quam virtus continui ad dividi, dividet ipsum et transibit deorsum
velocius: si autem fuerit debilioris virtutis, non dividet, sed
superferetur ei. Ex quo apparet, quod figura corporum non est causa
essentialis motus ipsorum, sed tantum majoris velocitatis aut
tarditatis ipsius. Deinde cum dicit de gravi recapitulat determinata
in hoc quarto; dicens quod sic quidem determinatum sit a nobis de gravi
et levi simpliciter, et in respectu: et de accidentibus circa ipsa,
quae primo reperiuntur in corporibus primis, quorum conditor primus est
Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
|
|