|
Ad intellectum librorum beati Dionysii considerandum est quod ea quae
de Deo in sacris Scripturis continentur, artificialiter quadrifariam
divisit: nam in libro quodam, qui apud nos non habetur, qui
intitulatur de divinis hypotyposibus idest characteribus, ea de Deo
tradidit quae ad unitatem divinae essentiae et distinctionem personarum
pertinent. Cuius unitatis et distinctionis sufficiens similitudo in
rebus creatis non invenitur, sed hoc mysterium omnem naturalis rationis
facultatem excedit. Quae vero dicuntur de Deo in Scripturis, quarum
aliqua similitudo in creaturis invenitur, dupliciter se habent. Nam
huiusmodi similitudo in quibusdam quidem attenditur secundum aliquid
quod a Deo in creaturas derivatur. Sicut a primo bono sunt omnia bona
et a primo vivo sunt omnia viventia et sic de aliis similibus. Et
talia pertractat Dionysius in libro de divinis nominibus, quem prae
manibus habemus. In quibusdam vero similitudo attenditur secundum
aliquid a creaturis in Deum translatum. Sicut Deus dicitur leo,
petra, sol vel aliquid huiusmodi; sic enim Deus symbolice vel
metaphorice nominatur. Et de huiusmodi tractavit Dionysius in quodam
suo libro quem de symbolica theologia intitulavit. Sed quia omnis
similitudo creaturae ad Deum deficiens est et hoc ipsum quod Deus est
omne id quod in creaturis invenitur excedit, quicquid in creaturis a
nobis cognoscitur a Deo removetur, secundum quod in creaturis est; ut
sic, post omne illud quod intellectus noster ex creaturis manuductus de
Deo concipere potest, hoc ipsum quod Deus est remaneat occultum et
ignotum. Non solum enim Deus non est lapis aut sol, qualia sensu
apprehenduntur, sed nec est talis vita aut essentia qualis ab
intellectu nostro concipi potest et sic hoc ipsum quod Deus est, cum
excedat omne illud quod a nobis apprehenditur, nobis remanet ignotum.
De huiusmodi autem remotionibus quibus Deus remanet nobis ignotus et
occultus fecit alium librum quem intitulavit de mystica idest occulta
theologia. Est autem considerandum quod beatus Dionysius in omnibus
libris suis obscuro utitur stilo. Quod quidem non ex imperitia fecit,
sed ex industria ut sacra et divina dogmata ab irrisione infidelium
occultaret. Accidit etiam difficultas in praedictis libris, ex
multis: primo, quidem, quia plerumque utitur stilo et modo loquendi
quo utebantur Platonici, qui apud modernos est inconsuetus.
Platonici enim omnia composita vel materialia, volentes reducere in
principia simplicia et abstracta, posuerunt species rerum separatas,
dicentes quod est homo extra materiam, et similiter equus, et sic de
aliis speciebus naturalium rerum. Dicebant, ergo, quod hic homo
singularis sensibilis non est hoc ipsum quod est homo, sed dicitur homo
participatione illius hominis separati. Unde in hoc homine sensibili
invenitur aliquid quod non pertinet ad speciem humanitatis, sicut
materia individualis et alia huiusmodi. Sed in homine separato nihil
est nisi quod ad speciem humanitatis pertinet. Unde hominem separatum
appellavit per se hominem, propter hoc quod nihil habet nisi quod est
humanitatis; et principaliter hominem, inquantum humanitas ad homines
sensibiles derivatur ab homine separato, per modum participationis.
Sic etiam dici potest quod homo separatus sit super homines et quod
homo separatus sit humanitas omnium hominum sensibilium, inquantum
natura humana pure competit homini separato, et ab eo in homines
sensibiles derivatur. Nec solum huiusmodi abstractione Platonici
considerabant circa ultimas species rerum naturalium, sed etiam circa
maxime communia, quae sunt bonum, unum et ens. Ponebant, enim,
unum primum quod est ipsa essentia bonitatis et unitatis et esse, quod
dicimus Deum et quod omnia alia dicuntur bona vel una vel entia per
derivationem ab illo primo. Unde illud primum nominabant ipsum bonum
vel per se bonum vel principale bonum vel superbonum vel etiam bonitatem
omnium bonorum seu etiam bonitatem aut essentiam et substantiam, eo
modo quo de homine separato expositum est. Haec igitur Platonicorum
ratio fidei non consonat nec veritati, quantum ad hoc quod continet de
speciebus naturalibus separatis, sed quantum ad id quod dicebant de
primo rerum principio, verissima est eorum opinio et fidei Christianae
consona. Unde Dionysius Deum nominat quandoque ipsum quidem bonum
aut superbonum aut principale bonum aut bonitatem omnis boni. Et
similiter nominat ipsum supervitam, supersubstantiam et ipsam deitatem
thearchicam, idest principalem deitatem, quia etiam in quibusdam
creaturis recipitur nomen deitatis secundum quamdam participationem.
Secunda autem difficultas accidit in dictis eius, quia plerumque
rationibus efficacibus utitur ad propositum ostendendum et multoties
paucis verbis vel etiam uno verbo eas implicat. Tertia, quia
multoties utitur quadam multiplicatione verborum quae, licet superflua
videantur, tamen diligenter considerantibus magnam sententiae
profunditatem continere inveniuntur.
|
|