|
In hoc igitur libro, qui de divinis nominibus inscribitur, more eorum
qui artificiose scientias tradiderunt, primo, praemittit quaedam
necessaria ad sequentem considerationem; secundo, incipit prosequi
principale intentum in 3 cap. quod incipit ibi: et primam et cetera.
Circa primum, duo facit: primo, ostendit rationem divinorum
nominum; secundo, ostendit quod nomina, de quibus in hoc libro
tractatur, sunt communia toti Trinitati; et hoc 2 cap. quod incipit
ibi: thearchicam totam essentiam et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, continuat se ad praecedentem librum, ubi alloquens
beatum Timotheum, dicit quod post theologicas hypotyposes, idest
divinas distinctiones quibus personae in Trinitate ad invicem
distinguntur, transibit ad reserationem, idest manifestationem
divinorum nominum, secundum suam possibilitatem. Perfecte enim ea
exponere supra hominem esse videtur. Secundo, ibi: esto et cetera,
incipit praemittere quaedam necessaria ad sequens opus. Praemittit
autem duo: primo quidem, modum procedendi in hoc opere, hoc enim
necessarium est praescire in qualibet doctrina. Secundo, ostendit
rationem divinorum nominum de quibus in hoc libro intendit; ibi: has
sequentes et cetera. Et haec duo satis exprimuntur in titulo huius
capitis qui sic se habet: quae sermonis intentio, quantum ad primum;
et quae de divinis nominibus traditio, quantum ad secundum. Circa
primum, duo facit: primo, ostendit ex quibus procedendum sit in hoc
opere; secundo quae sint tradenda; ibi: igitur universaliter et
cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit ex quibus sit
procedendum in hoc opere, quia non est innitendum rationi humanae, sed
revelationi divinae, accipiens hoc ab apostolo qui dicit I Corinth.
2: non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis (...) : sed
in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Et hoc
est quod dicit: esto autem, idest sit, et, idest etiam, nunc lex
eloquiorum, idest quae in sanctis Scripturis traditur, praedefinita,
idest praedeterminata, a nobis, sicut olim fuit ab apostolo; quae
quidem lex est: nos asseverare, idest astruere vel manifestare
veritatem dictorum de Deo, non in persuasibilibus humanae sapientiae
verbis, idest non innitentes, sicut principalibus mediis ad probandum
propositum, principiis humanae sapientiae, quae secundum naturalem
rationem procedit, sed in demonstratione virtutis theologorum, idest
eorum qui Scripturam canonicam tradiderunt, scilicet apostolorum et
prophetarum, virtutis, dico, motae a spiritu, scilicet sancto.
Innititur enim, in sua doctrina, Dionysius auctoritate sacrae
Scripturae, quae robur habet et virtutem secundum quod apostoli et
prophetae moti sunt ad loquendum a spiritu sancto eis revelante et in
eis loquente. Secundo, inducit praedictae legis rationem; ibi:
secundum quam et cetera. Et virtus suae rationis talis est: in illis
doctrinis, principiis humanae sapientiae inniti possumus in quibus ea
traduntur quae hominibus cognoscibilia sunt et dicibilia et ab his qui
habent doctrinam illam et cognosci et dici possunt. Sed in doctrina
fidei proponuntur quaedam homini ignota et indicibilia quibus habentes
fidem inhaerent, non cognoscendo aut perfecte verbo explicando, licet
certius eis inhaereant et altior sit huiusmodi inhaesio quam aliqua
cognitio naturalis. In doctrina igitur fidei non possumus inniti
principiis humanae sapientiae. Et hoc est quod dicit: secundum quam,
scilicet virtutem revelationis procedentis a spiritu sancto in apostolos
et prophetas, nos per fidem coniungimur ineffabilibus et ignotis,
idest veritati divinae quae excedit omnem humanam locutionem et
cognitionem. Nec fides sic coniungit eis ut faciat ea ab homine
credente cognosci et loqui sicut sunt, hoc enim esset apertae
visionis, sed coniungit ineffabiliter et ignote: videmus enim nunc per
speculum ut dicitur I Corinth. 13. Et ne aliquis hanc
coniunctionem despiceret propter sui imperfectionem, subiungit:
secundum meliorem unionem nostrae rationalis et intellectualis virtutis
et operationis, idest supra virtutem et operationem nostrae rationis et
intellectus, ut ponatur genitivus pro ablativo, more Graecorum.
Altioribus enim per fidem coniungimur quam sint ea ad quae ratio
naturalis pertingit et certius adhaeremus, quanto certior est divina
revelatio quam humana cognitio. Dicit autem: rationalis et
intellectualis, quia eorum quae naturaliter cognoscimus, quaedam per
se a nobis conspiciuntur absque aliqua investigatione et eorum proprie
est intellectus; quaedam vero cognoscuntur per inquisitionem et horum
est ratio. Dicit autem: operationis et virtutis, quia multa
cognoscimus virtute, quae actu non speculamur. Deinde, cum dicit:
igitur universaliter et cetera, ostendit quae sunt tradenda in hac
doctrina; et primo, ponit propositum; secundo, manifestat ipsum;
ibi: nam supersubstantialem scientiam et cetera. Propositum autem
concludit ex praemissis. Hoc enim et in scientiis humanis observatur,
quod principia et conclusiones sunt ex eodem genere. Sic igitur
principia ex quibus procedit haec doctrina sunt ea quae per revelationem
spiritus sancti sunt accepta et in sacris Scripturis habentur: hoc est
ergo quod concludit, quod nullo modo aliquis debet audere dicere,
ore, nec etiam cogitare aliquid de occulta deitate supersubstantiali,
quae est super omnem substantiam, et per hoc est occulta nobis quibus
creatae substantiae sunt proportionatae ad cognoscendum et per
consequens ad loquendum, praeter ea quae nobis divinitus ex sanctis
eloquiis sunt expressa, idest, exprimuntur per sancta eloquia.
Signanter autem non dicit: in sanctis eloquiis, sed ex sanctis
eloquiis, quia quaecumque ex his quae continentur in sacra Scriptura
elici possunt, non sunt aliena ab hac doctrina, licet ipsa etiam in
sacra non contineantur Scriptura. Deinde, cum dicit: nam
supersubstantialem scientiam et cetera, inducit rationem ad
manifestandum propositum; et primo, ponit rationem; secundo, probat
quaedam quae in ratione supponit; ibi: etenim et cetera. Virtus ergo
suae rationis talis est: de eo quod ab aliquo solo scitur, nullus
potest cogitare vel loqui, nisi quantum ab illo manifestatur. Soli
autem Deo convenit perfecte cognoscere seipsum secundum id quod est.
Nullus igitur potest vere loqui de Deo vel cogitare nisi inquantum a
Deo revelatur. Quae quidem divina revelatio in Scripturis sacris
continetur. Et hoc est quod dicit quod convenit ipsi, scilicet Deo
soli, attribuere supersubstantialem scientiam ignorantiae
supersubstantialitatis, idest supersubstantialitatis divinae
ignoratae; quae quidem supersubstantialitas non ignorata est propter
aliquem suum defectum, sed propter suum excessum, quia scilicet est
super rationem et intellectum creatum et super ipsam substantiam creatam
quae est obiectum commensuratum intellectui creato, sicut essentia
increata est proportionata scientiae increatae. Et ideo sicut essentia
divina est supersubstantialis, ita et eius scientiam supersubstantialem
dixit. Semper enim oportet obiectum cognitivae virtutis, virtuti
cognoscenti proportionatum esse. Ne tamen omnino simus in Dei
ignorantia constituti, subiungit: nos, dico, convenit rationem
respicientes, per spiritualem contemplationem, ad superius, idest ad
id quod supra nos est, scilicet Deum, tendere, quantum radius
thearchicorum eloquiorum seipsum immittit, idest se extendit, ad
superiores splendores, idest ad veritates intelligibiles divinorum.
Veritas enim sacrae Scripturae est quoddam lumen per modum radii
derivatum a prima veritate, quod quidem lumen non se extendit ad hoc
quod per ipsum possimus videre Dei essentiam aut cognoscere omnia quae
Deus in seipso cognoscit aut Angeli aut beati eius essentiam
videntes, sed usque ad aliquem certum terminum vel mensuram,
intelligibilia divinorum, lumine sacrae Scripturae manifestantur. Et
sic, dum nos non plus extendimus ad agnoscendum divina, quam lumen
sacrae Scripturae se extendit, simus per hoc constricti, quasi certis
limitibus coarctati, circa divina, quadam temperantia et sanctitate:
sanctitate quidem dum sacrae Scripturae veritatem mundam ab omni errore
conservamus; temperantia vero, dum ad eas non magis nos ingerimus,
quam nobis est datum. Deinde, cum dicit: etenim et cetera,
manifestat quae supposuerat in hac ratione: et primo quidem, quod
Deus soli sibi sit notus, nobis autem occultus; secundo, manifestat
modum quo divina cognitio nobis communicatur; ibi: non tamen
incommunicabile est et cetera. Primum ostendit dupliciter: primo
quidem, rationibus: secundo, auctoritatibus; ibi: etenim sicut ipsa
de seipsa. Ponit autem, primo, duas rationes; quarum prima talis
est: divina revelantur a Deo secundum proportionem eorum quibus
revelantur; sed cognoscere infinitum est supra proportionem intellectus
finiti; non ergo hoc ipsum quod Deus est, ex divina revelatione a
quocumque cognoscitur. Et hoc est quod dicit: quaedam divina
revelantur a Deo et inspiciuntur a nobis, secundum proportionem
mentium uniuscuiusque. Et hoc dico: si convenit aliquid credere
theologiae, idest sacrae Scripturae omni-sapienti et verissimae.
Dicit enim Matth. 25: dedit (...) unicuique secundum propriam
virtutem. Et notandum quod ponit duo ex quibus habetur quod sacrae
Scripturae sit maxime credendum. Quod enim alicui non credatur ex
duobus contingit: aut quia est vel reputatur ignorans aut quia est vel
reputatur mendax. Unde, cum sacra Scriptura sit omni-sapiens et
verissima quia revelata et tradita a Deo qui est veritas et omnia
sciens, maxime sacrae Scripturae est credendum. Et hoc dico,
thearchica, idest divina, bonitate segregata a mensuratis, idest a
finitis, immensuratione, idest infinitate divinae essentiae, non
quidem ut nullo modo cognoscatur sed ut non comprehendatur. Et propter
hoc addit: sicut incomprehensibilem. Nam a beatis quidem mente
attingitur divina essentia non autem comprehenditur. Et hoc quidem
facit Deus in iustitia salutari. In hoc enim ratio distributivae
iustitiae consistit quod detur unicuique secundum suam conditionem. Et
sicut per ordinem distributivae iustitiae constitutae a principe
civitatis, salvatur totus ordo politicus, ita per hunc ordinem
iustitiae salvatur a Deo totus ordo universi; hoc enim subtracto omnia
confusa remanerent. Et hoc quidem facit ut decet Deum; eum enim
decet sua bonitate salvare quos condidit. Secundam rationem ponit
ibi: sicut enim incomprehensibilia et cetera, quae talis est:
superior gradus entium comprehendi non potest per inferiorem, sicut
intelligibilia comprehendi non possunt perfecte per sensibilia, nec
simplicia per composita, nec incorporea per corporalia; sed Deus est
super omnem ordinem existentium; ergo per nihil existentium comprehendi
potest. Et hoc est quod dicit: sicut enim intelligibilia sunt
incomprehensibilia et incontemplabilia a sensibilibus, idest per
sensibilia; et simplicia et infigurabilia per ea quae sunt in
compositione et figura, idest quae sunt composita et figurata (non
enim est figura nisi compositorum); et sicut carentia seu privatio
formae, scilicet corporalis, rerum incorporalium, quae quidem
carentia seu privatio est intangibilis et infigurabilis, idest ipsa
incorporalia, quae carent forma et sunt intangibilia et infigurabilia
(ut intelligamus poni abstractum pro concreto) sunt incomprehensibilia
et incontemplabilia formatis secundum figuras corporum, idest ipsis
corporibus sic, inquam, hoc est, secundum eamdem rationem veritatis,
superponitur unitas, idest Deus, qui est ipsa unitas quasi existens
unus per suam essentiam, quae est supersubstantialis, superponitur
substantiis et quae est super mentem superponitur mentibus, idest
intellectualibus spiritibus; et ipsum bonum, scilicet Deus, quod est
super deliberationem, idest super omnem rationem, est indeliberabile
omnibus deliberationibus, idest non investigabile aliqua ratione creata
et quod est super verbum, idest super omnem locutionem creaturae, est
ineffabile, idest indicibile, omni verbo creato. Ubi quatuor
tetigit, scilicet: substantias, quae sunt obiecta cognitionis;
mentem, idest intellectum simplicem; deliberationem, idest rationem
inquirentem, quae pertinent ad virtutes cognoscitivas; et verbum,
quod pertinet ad manifestationem cognitionis. Ponit autem haec quatuor
quia non solum intendit ostendere quod Deus non possit per aliquam
virtutem cognoscitivam comprehendi aut locutione perfecte manifestari,
sed quod neque per aliquod obiectum creatum vel per quamcumque
similitudinem creatam. Unde et in exemplis quae ponit, non dicit quod
intelligibilia sint incomprehensibilia sensibus, sed sensibilibus quia
per sensibilia intelligibilia comprehendi non possunt. Et eadem ratio
est de aliis. Et attendendum est quod non solum dixit quod
intelligibilia sint incomprehensibilia sensibilibus, sed etiam
incontemplabilia, quia per ea quae sunt inferioris ordinis, non solum
comprehendi non possunt ea quae sunt superioris, sed neque
contemplari. Tunc enim per aliud contemplamur, cum per unum possumus
essentiam illius videre ut sciamus de eo quid est. Comprehenditur
autem illius essentia cum ita perfecte cognoscitur, sicut cognoscibilis
est. Qui enim conclusionem demonstrabilem medio probabili cognoscit,
etsi eam aliqualiter contempletur, non tamen eam comprehendit quia non
pertingit ad perfectum modum suae cognitionis. Sic, igitur, Deus
incomprehensibilis quidem est omni intellectui creato, quia est super
omnem mentem et rationem, utpote plus habens de claritate veritatis in
sua essentia, quod ad eius cognoscibilitatem pertinet, quam aliquod
creatum de virtute ad cognoscendum. Unde nulla creatura potest
pertingere ad perfectum modum cognitionis ipsius, quem nominavit
supersubstantialem scientiam, et hoc esset eum comprehendere. Potest
tamen intellectus creatus eius essentiam contemplari aliquo modo
attingendo, non tamen per aliqua obiecta vel species vel quascumque
similitudines creatas, quia nullum horum potest manuducere in divinam
essentiam, multo minus quam corpus in incorpoream essentiam. Sic
igitur, secundum rationem Dionysii oportet dicere quod Deus et
incomprehensibilis est omni intellectui et incontemplabilis nobis in sua
essentia, quamdiu nostra cognitio alligata est rebus creatis, utpote
nobis connaturalibus; et hoc est in statu viae. Et quia Deum
unitatem vocaverat, ne aliquis credat quod sit unitas formaliter rebus
inhaerens, quasi in ipsis rebus participata, ad hoc excludendum
subiungit: unitas, scilicet per se subsistens, unificans omnem
unitatem, idest diffundens unitatem in omnibus, quae quocumque modo
unitatem participant. Deinde, quia Deum nominaverat unitatem
supersubstantialem et bonum super mentem, posset aliquis credere quod
Deus nullo modo posset dici substantia aut mens aut aliquid huiusmodi
et ideo, ad hoc excludendum subdit quod Deus est quidem substantia sed
supersubstantialis. Ad cuius evidentiam considerandum est quod
nomina, cum sint a nobis imposita, sic significant secundum quod res
in cognitionem nostram cadunt. Cum igitur hoc ipsum quod Deus est,
sit supra cognitionem nostram, ut ostensum est, cognitio autem nostra
commensuretur rebus creatis, nomina a nobis imposita non sic
significant secundum quod congruit divinae excellentiae, sed secundum
quod convenit existentiae rerum creatarum. Esse autem rerum creatarum
deductum est ab esse divino secundum quamdam deficientem
assimilationem. Sic igitur, secundum quod qualitercumque similitudo
est rerum creatarum ad Deum, nomina a nobis imposita de Deo dici
possunt, non quidem sic sicut de creaturis, sed per quemdam excessum,
et hoc significat quod dicit, quod Deus est supersubstantialis
substantia; et similiter quod subdit quod est intellectus
non-intelligibilis, idest non quales sunt intellectus qui
intelliguntur a nobis; et est verbum non-dicibile, idest non qualia
sunt verba quae a nobis dicuntur. Sicut autem nomina a nobis
imposita, de Deo dici possunt secundum quod aliqua similitudo est
creaturarum ad Deum, ita secundum quod creaturae deficiunt a
repraesentatione Dei, nomina a nobis imposita a Deo removeri possunt
et opposita eorum praedicari. Unde subdit quod Deus sic dicitur
ratio, quod potest dici et irrationabilitas; et sic dicitur
intellectus, quod potest dici non-intelligibilitas; et sic dicitur
verbum, quod potest dici innominabilitas; non quidem propter hoc quod
haec ei deficiant, sed quia secundum nihil existentium est existens,
idest non existit secundum modum alicuius rei existentis; et ipse
quidem est causa existendi omnibus, transfundens in omnia aliqualiter
suam similitudinem, ut sic ex nominibus creatorum nominari possit;
ipsum autem est non-existens, non quasi deficiens ab essendo, sed
sicut supra omnem substantiam existens; et est innominabilis, sic ut
ipsum de seipso proprie et scienter enuntiet, idest secundum
proprietatem sui esse et secundum perfectam sui ipsius scientiam, quo
modo nullus eum enuntiare potest. Ex iam dictis, principalem
conclusionem infert cum subdit: de hac igitur, sicut dictum est,
supersubstantiali et occulta deitate, non est audendum dicere neque
cogitare aliquid praeter illa quae divinitus nobis ex sanctis eloquiis
sunt expressa; quod est supra expositum. Deinde, cum subdit: etenim
sicut ipsa et cetera, quod supra rationibus ostendebatur, ostendit
auctoritate, cum dicit quod: ipsa, deitas, de seipsa in sacris
eloquiis tradidit, sicut decet bonam, idest bonitatem eius, ut
veritatem, scilicet, de seipsa tradat; hoc inquam, tradidit, quod
omnibus existentibus scientia et contemplatio ipsius est invia, idest
nullus ad eam accedere potest, non quidem qualicumque scientia vel
contemplatione, sed qua quod quid est scitur vel contemplatur de ea
quod quid est; quae quidem est scientia comprehensiva substantiae
ipsius. Et haec quidem scientia vel contemplatio ea ratione est
invia, quia est ab omnibus segregata supersubstantialiter, idest
secundum supersubstantialem deitatis excessum. Ei enim soli competit
de se cognoscere quod quid est. Et hoc praecipue videtur sumptum ex
hoc quod dicitur Exod. 33: non videbit me homo et vivet et I
Tim. 6: lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit
sed nec videre potest. Et multos theologorum invenies laudavisse ipsum
non solum sicut invisibilem et incomprehensibilem, sed etiam sicut
inscrutabilem et non investigabilem, secundum illud Iob II:
forsitan vestigia Dei comprehendes et Rom. II: quam
incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius. Et
quare dicatur non-investigabilis, consequenter exponit: sicut non
existente ullo vestigio eorum qui transierunt ad occultam infinitatem
ipsius. Superfluit autem ibi una negatio; et loquitur secundum
proprietatem vocabuli: nam investigare proprie est per vestigia
alicuius euntis per viam, ad viae terminum perduci. Sic igitur deitas
investigari posset, si aliqui accedentes ad cognitionem ipsius aliqua
documenta, quasi vestigia quaedam, nobis reliquissent per quae ad
videndum Deum accedere possemus. Sed hoc non est: vel quia nulli
transierunt in ipsum, si referatur ad visionem comprehensivam, vel
quia illi qui transierunt ad videndum Deum per essentiam, sicut beati
omnes, non potuerunt nobis exprimere ipsam divinam essentiam. Unde et
Paulus raptus ad tertium coelum, dicit se audivisse arcana verba,
quae non licet homini loqui, II Corinth. 12. Sic igitur
triplicem modum cognitionis excludit: primum quidem, illum quo aliquid
per seipsum videtur et hoc cum dicit deitatem: invisibilem; secundo,
modum quo aliquid cognoscitur per inquisitionem rationis et hoc cum
dicit eam inscrutabilem: scrutari enim inquisitionem importat;
tertio, modum quo aliquid cognoscitur ab alio addiscendo, per hoc quod
dicit non-investigabilem. Deinde, cum dicit: non tamen et cetera,
manifestat quomodo occultae deitatis cognitio aliis communicatur.
Esset enim contra rationem bonitatis divinae, si cognitionem suam sic
sibi retineret quod nulli alteri penitus communicaret, cum de ratione
boni sit quod se aliis communicet. Et ideo dicit quod licet
supersubstantialis Dei scientia soli Deo attribuenda sit, tamen, cum
Deus sit ipsum bonum, non potest esse quod non communicetur alicui
existentium. Nec tamen ita communicatur eius cognitio aliis sicut ipse
seipsum cognoscit; sed ipse collocans, idest firmiter conservans
singulariter in seipso supersubstantialem radium, idest
supersubstantialem veritatis suae cognitionem sibi soli reservans,
superapparet, quasi dicat, sursum apparet, benigne, quasi non ex
necessitate sed ex gratia, proportionabilibus illuminationibus, idest
secundum proportionales illuminationes, uniuscuiusque existentium,
quasi dicat: suae bonitatis ratio hoc habet ut, reservato sibi quodam
cognitionis modo qui sibi est singularis, communicet inferioribus ex
sua gratia, aliquem modum cognitionis, secundum suas illuminationes,
quae sunt secundum proportionem uniuscuiusque. Et non solum
superapparet et illuminat, sed etiam hoc ipsum quod inferiores mentes
illuminatae, utentes dato lumine ad ipsum cognoscendum accedunt, ab
ipso est. Et hoc est quod subdit quod extendit sanctas mentes ad
contemplationem ipsius possibilem eis, quia, sicut supra dictum est
aliquo modo est omnibus contemplabilis. Et quia qui contemplantur
ipsum quodammodo unum cum ipso efficiuntur (secundum quod intellectus
in actu est quodammodo intellectum esse in actu) et per consequens ei
assimilantur utpote ab ipso informati, subdit: et communionem et
assimilationem. Consequenter autem ostendit conditiones sanctarum
mentium quae in Deum extenduntur: quarum prima est quod, secundum
quod est eis licitum ex concessione divina et secundum quod decet eas ex
conditione propria, se ad ipsum ingerunt. Unde subdit: quae,
scilicet mentes, ipsi, idest Deo, se immittunt sicut fas est et ut
decet sanctos, ita scilicet quod neque ad superius aliquid ex superbia
praesumunt, scilicet super id quod est eis datum convenienter secundum
Dei apparitionem sive revelationem, neque iterum prolabuntur ad
inferius, idest non deiiciunt se infra id quod eis datum est, ex
subiectione ad peius, idest ex quadam pusillanimitate, qua relictis
melioribus, peioribus inhaereant. Secunda conditio sanctarum mentium
est quod firme et indeclinabiliter extenduntur ad radium ipsius
supersplendentem, idest ad veritatem eis desuper manifestatam, ut
firmitas referatur ad certitudinem et indeclinabilitas ad
immobilitatem. Tertia conditio est quod affectum amoris, divinis
manifestatis exhibeant; et hoc est quod subdit: et commensurato amore
convenientium illuminationum, ita scilicet quod affectus eorum circa ea
insistat quae secundum eorum mensuram eis sunt data, per quae elevantur
in divina alis spiritualibus scilicet contemplationibus
intellectualibus, cum reverentia sancta et caste et sancte: reverenter
quidem, inquantum se abstinent ab aliis quae supra eos sunt; caste
autem, inquantum inferioribus non se detinent; sancte vero, inquantum
his quae eis data sunt, secundum Dei ordinationem firmiter inhaerent.
|
|