|
Postquam Dionysius ostendit modum huius doctrinae quantum ad ea quae
traduntur in ipsa et ex quibus procedit, hic incipit prosequi de
ratione divinorum nominum, de quibus in hoc libro intendit: et primo,
ostendit quam cognitionem de Deo per divina nomina possumus accipere;
secundo, qualiter Deus nominari possit; ibi: omnium quidem et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quam cognitionem de
Deo per divina nomina accipiamus; secundo, ostendit quomodo, post
huiusmodi cognitionem, hoc ipsum quod Deus est remanet nobis
occultum; et hoc, ibi: nunc autem et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit qualis cognitio de Deo per divina nomina accipi
possit; secundo, assignat differentiam huius cognitionis ad
cognitionem quae erit in patria; ibi: haec et nos et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, ostendit quam cognitionem de Deo per
divina nomina accipere possumus; secundo, ostendit hoc quasi
exemplariter, per quaedam Dei nomina; ibi: haec autem et cetera.
Dicit ergo primo quod nos sequentes has, scilicet praedictas
thearchicas, idest divinas leges, ut scilicet commensurate secundum
nostram mensuram et firmiter et cum amore, divinis illuminationibus nos
immittamus; quae quidem leges non solum homines sanctos, sed etiam
gubernant supercoelestium ordinum et substantiarum sanctos ornatus,
idest, ornant pulchras et ordinatas dispositiones Angelorum;
venerantes per hoc et occultum deitatis, quod quidem est super mentem
et substantiam, reverentiis mentis inscrutabilibus, idest habitis ad
Deum in hoc quod non scrutamur occulta Dei; et sanctis, quia talis
reverentia ad sanctitatem pertinet; et venerantes indicibilia deitatis
casto silentio, quod quidem dicit, quia occulta per hoc veneramur quod
ea non scrutamur et ineffabilia per hoc quod ea silemus; et hoc quidem
ex sanctitate et castitate animi provenit, non se extra suas metas
extendentis; sic, inquam, venerantes divina, secundum sequelam
divinarum legum, extendimur ad splendores nobis illucentes in sanctis
eloquiis, idest ad veritates sacrae Scripturae hominibus revelatas et
ab ipsis sacrae Scripturae splendoribus, illuminamur ad thearchicos
hymnos, idest ad divina nomina, quibus Deus laudatur, cognoscenda.
Per haec enim scimus laudare Deum viventem, bonum et alia huiusmodi,
quae hic nobis de Deo in Scripturis sacris traduntur; nos, inquam,
illuminati ab ipsis hymnis, supermundane, idest super virtute
naturalis rationis et quodammodo configurati ad sanctas enuntiationes
hymnorum, idest divinarum laudum quae traduntur in Scripturis per
divina nomina, in quantum scilicet eorum fide informamur.
Illuminati, inquam, et figurati ad hoc, scilicet, quod per
huiusmodi hymnos videamus, secundum nostram mensuram, thearchica,
idest divina lumina nobis data et ad hoc quod laudemus principium totius
sanctae apparitionis luminis spiritualis; quod quidem principium non
solum spirituale lumen tradit mentibus, sed universaliter bonum, sicut
ipsum principium de seipso tradit in sacris eloquiis; in Psalmo
103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et
Lucae II dicitur: pater vester de coelis, dabit spiritum bonum
petentibus se. Est igitur sensus praemissorum, quod desistamus a
perscrutatione divinorum secundum rationem nostram, sed inhaereamus
sacrae Scripturae, in qua traduntur nobis nomina divina, per quae
manifestantur nobis dona Dei et donorum principium. Per divina igitur
nomina, quae nobis in sacris Scripturis traduntur, duo cognovimus,
scilicet: diffusionem sancti luminis et cuiuscumque bonitatis seu
perfectionis, et ipsum principium huius diffusionis, utpote cum
dicimus Deum viventem, cognoscimus diffusionem vitae in creaturis et
principium huius diffusionis esse Deum. Et hoc quidem principium non
cognoscimus per divina nomina sicuti est, hoc enim est indicibile et
inscrutabile, sed cognoscimus eum ut principium et ut causam. Et ad
manifestandum huius principii rationem, primo ponit quaedam quae
pertinent ad universalem rationem principii, cum dicit: sicut quod est
omnium causa et principium, ut causa referatur ad finem, quae est
prima causarum et principium ad causam agentem, a qua incipit operatio
et motus. Consequenter autem ponit quae pertinent ad rationem
principii respectu determinatorum effectuum: et primo, quantum ad
institutionem rerum, cum dicitur: et substantia et vita, quia
scilicet, per hoc principium existunt omnia existentia et vivunt omnia
viventia; deinde, quantum ad meliorationem rerum in spiritualibus quae
quidem secundum tria attenditur, idest, secundum purgationem,
illuminationem et perfectionem. Haec autem tria ab Angelis quidem
complentur secundum intellectum tantum: qui quidem purgant,
nescientiam removendo; illuminant intellectum, auxilium praebendo ad
cognoscendum veritatem; perficiunt autem dum ad cognitionem veritatis
perducunt. Perfectio enim rei consistit in hoc quod pertingat ad
finem. Unde in VII cap. angelicae hierarchiae dicitur quod
purgatio, illuminatio, perfectio est divinae scientiae assumptio.
Sed ad Deum pertinet non solum intellectum, sed etiam voluntatem
mutare in melius et quantum ad hoc loquitur hic de purgatione,
illuminatione, et perfectione. Ponit autem quinque ad purgationem
pertinentia. Cum enim peccatum quo inquinatur voluntas, contingat ex
hoc quod homo, propter bonum temporale, ab incommutabili bono
avertitur, primum in purgatione voluntatis est quod voluntas ad bonum
incommutabile reducatur; et quantum ad hoc dicit quod divinitas est
revocatio et resurrectio decidentium ab ipsa, scilicet per peccatum.
Et ponit revocationem et resurrectionem, quia non solum attrahit nos,
quod est revocare, sed etiam dat vires ut revocati surgamus. Secundum
autem est, quod ex hoc quod placet voluntati humanae Deus,
derelinquat illud commutabile bonum propter quod a Deo recessit; et
quantum ad hoc dicit quod Deus est renovatio et reformatio eorum quae
sunt prolapsa ad corruptivum deiformis, idest, divinae similitudinis
in nobis; hoc autem est peccatum. Contingit autem, dum alicui
incipit Deus placere et peccata displicere, quod a principio quamdam
titubationem mentis patiatur, nunc huc nunc illuc tractus, unde
indiget ut in uno collocetur; et quantum ad hoc, tertio, dicit quod
Deus est collocatio sancta eorum quae moventur secundum quamdam
immundam commotionem. Ulterius autem indiget homo, postquam est
collocatus in uno, ut in illo firmetur, ne per tentationes facile ab
illo statu removeatur; et quantum ad hoc dicit, quarto, quod est
firmatio stantium. Ulterius autem necesse est quod homo ad meliora
proficiat; et quantum ad hoc, quinto, dicit quod est suscitativa
manuductio sursum actorum, idest eorum quae sursum aguntur, idest
proficiunt, ad ipsam, scilicet deitatem. Dicitur autem suscitativa
manuductio, quia non solum porrigit manum auxilii volentibus
proficere, sed etiam ad proficiendum excitat. Post haec igitur
quinque, quae ad purgationem pertinent, subdit de illuminatione, cum
dicit: et eorum quae illuminantur, illuminatio, quae quidem
illuminatio intelligitur quantum ad hoc quod lumen suae gratiae tradit
sive ad perfectionem intellectus sive ad perfectionem affectus. Et
ulterius subdit de perfectione, quam quidem tangit dupliciter: primo,
quidem, secundum quod aliquid perfici dicitur per hoc quod attingit
finem proximum, puta iustitiam vel qualemcumque virtutem; et hoc cum
dicit: et eorum quae perficiuntur perfectionis principatus, respectu
propriae perfectionis, quia quaecumque est propria rei perfectio,
principaliter praeexistit in Deo, sicut regimen civitatis
principaliter praeexistit in principe. Quantum vero ad consecutionem
ultimi finis, dicit: et eorum quae deificantur thearchia, idest
principalis deitas. Dicitur enim creatura rationalis deificari per hoc
quod, suo modo, Deo unitur; ut sic, ipsa deitas principaliter ipsi
Deo conveniat, secundario vero et participative his qui deificantur.
Ulterius autem, ponit ea quae pertinent ad meliorationem communiter
omnium. Est autem considerandum quod duplex processus invenitur in
rebus, scilicet: resolutionis et compositionis; et secundum
utrumque, tendunt res in divinam similitudinem. Nam secundum viam
resolutionis, tendunt res a compositione in simplicitatem quae summe
est in Deo; et quantum ad hoc dicit quod est eorum quae simplificantur
simplicitas. Secundum autem viam compositionis, tendunt res a
multitudine in unitatem, dum ex multis fit unum. Unitas autem primo
est in Deo; et quantum ad hoc dicit, et eorum quae uniuntur unitas.
Non solum autem a Deo communicatur rebus quod in se subsistant et
meliorentur, sed etiam quod aliis sint principium seu causa existentiae
et meliorationis; et quantum ad hoc, subdit quod est
supersubstantialiter superprincipale principium universi principii.
Non enim eodem modo est principium quo alia, sed eminentius; sic enim
eminentius habet esse. Et ut universos Dei effectus simul
comprehendat, subdit quod est bona traditio occulti. Manifestum est
enim quod quaecumque in creaturis sunt, in Deo praeexistunt
eminentius. Sed creaturae quidem manifestae sunt nobis, Deus autem
occultus. Sic igitur, secundum quod rerum perfectiones a Deo per
quamdam participationem derivantur in creaturas, fit traditio in
manifestum eius quod erat occultum; et hoc fit secundum quod est
conveniens, scilicet, secundum proportionem determinatam
uniuscuiusque. Et quia dixerat quod Deus est substantia et vita
omnium, ne aliquis intelligeret quod Deus esset essentia aut vita
formalis veniens in compositionem rerum, hunc perversum intellectum
excludit, cum subdit: et, ut simpliciter dicatur, idest
universaliter dicatur, vita viventium et substantia, idest essentia
existentium, qui est principium agens et causa fontalis omnis vitae et
substantiae, non quidem propter suam necessitatem, sed propter
bonitatem ipsius, quae existentia et deducit ad esse et continet,
idest conservat ea in esse. Et sicut exponit de substantia et vita,
ita intelligendum est et de omnibus consequentibus, ut scilicet Deus
intelligatur esse revocatio et reformatio rerum et simplicitas et unitas
et alia quae supra dixit, inquantum horum est principium et causa.
Deinde, cum dicit: haec autem a divinis eloquiis memoramus et
cetera, manifestat per quaedam divina nomina in Scripturis posita,
quod ex divinis nominibus praedictam cognitionem de Deo capiamus; et
dicit quod haec quae supra dicta sunt scilicet quod per divina nomina
Deus cognoscatur ut principium et causa, non ex nobis ipsis dicimus,
sed a divinis eloquiis accipiendo commemoramus et, ut sic dicatur,
omnem sanctum hymnum, idest laudem Dei, theologorum, invenies, si
diligenter in Scripturis scruteris, dividentem, idest distinguentem,
nominationes Dei ad bonos thearchiae processus, idest secundum
processus perfectionum, quae ex divina bonitate in creaturas
proveniunt. Quod enim Deus dicatur bonus, vivus, sapiens et multis
aliis nominibus nominetur, non est ex aliqua multitudine seu
diversitate in eius natura existente (quia omnia haec in eo unum
sunt), sed ex diversis perfectionibus creaturarum accipimus diversa
nomina, quae attribuimus Deo sicut primo principio omnium horum
processuum; et hoc manifestative et laudative: manifestative,
quidem, inquantum Deus nobis per suos effectus innotescit et inquantum
per huiusmodi nomina, Deo attributa, nobis manifestantur huiusmodi
perfectiones esse in rebus a Deo; laudative, vero, inquantum hoc
totum ad Dei pertinet bonitatem, quod rebus perfectiones
communicantur. Et hoc, primo exponit in nomine unitatis, subdens
quod fere in omni theologico negotio, idest in omni libro theologiae,
videmus thearchiam, idest deitatem, laudatam sicut monadem et
unitatem; quae duo idem significare videntur, cum unum sit Graecum et
aliud Latinum. Quod quidem nomen unitatis Deo videtur maxime
attribui propter duo: primo quidem, propter quod in seipso est; et
hoc tangit cum dicit, propter simplicitatem et unitatem supernaturalis
impartibilitatis. Ratio enim unitatis in impartibilitate consistit;
unum enim est ens quod non dividitur. Contingit autem aliqua non
dividi in actu, quae dividuntur in potentia, sicut linea aut domus,
quorum utrumque potest dici unum, sed non simpliciter. Aliquid vero
est indivisum non solum actu, sed etiam potentia, ut unitas et
punctus; et haec possunt dici non solum unum, sed etiam simplicia.
In Deo autem utraque indivisibilitas consistit, quia non dividitur
actu nec potentia; et ideo signanter dixit: propter simplicitatem et
unitatem et addit: supernaturalis impartibilitatis, quia nulla
simplicitas aut unitas naturalium rerum, divinae simplicitati et
unitati comparari potest. Secundo, vero, nomen unitatis attribuitur
Deo propter hoc quod rebus unitatem communicat; et hoc est quod
subdit: ex qua, scilicet unitate divina, ut unifica virtute
mirifica, duo nobis proveniunt: quorum primum est quod nos unimur,
idest quamdam unitatem habemus, secundum quod dicitur unus homo aut
unum animal; secundum est quod, cum unitas nostra non sit ita perfecta
quod omnem diversitatem excludat, ipsa etiam quae sunt diversa in
nobis, ad quamdam unitionem reducuntur, secundum quod etiam ea quae
sunt simpliciter diversa in creaturis, unum quodam ordine sunt, ut sic
saltem, Dei unitatem imitentur; et hoc est quod dicit, quod nos
congregamur ad quamdam monadem, idest unitatem, deiformem, idest,
Deo similem, quantum ad ea quae iam facta sunt unum; et ad quamdam
unitionem Dei imitativam, quantum ad ea quae fiunt unum; et hoc,
conclusis alteritatibus idest diversitatibus, nostris divisibilibus,
idest quae ex aliqua divisione contingunt, supermundane, idest,
supermundana virtute. Vel hoc quod dicit, unimur, potest referri ad
hoc quod unumquodque in se est unum; quod autem sequitur: et
divisibilibus nostris alteritatibus, potest referri ad hoc quod multa,
licet sint diversa et altera, tamen ad aliquam unitatem reducuntur vel
perfecte vel imperfecte. Monas enim, idest unitas, perfectionem
unitatis designat; unitio vero, viam ad unitatem, in quo imperfectio
unitatis ostenditur. Deinde, ostendit idem in nomine Trinitatis; et
dicit quod invenimus Deum laudari sicut Trinitatem ad manifestandum
supersubstantialem fecunditatem trium personarum, quae non
distinguuntur nisi secundum originem; ex qua quidem fecunditate divina
derivatur omnis paternitas idest fecunditas quae nomine paternitatis
intelligitur, ut apostolus dicit, ad Eph. 3, quod ex Deo patre,
omnis paternitas in coelo et in terra nominatur; nec solum nominatur,
sed etiam existit sive causatur. Tertio autem, manifestat idem in
nomine causae; et dicit quod Deus laudatur sicut causa existentium,
propter hoc quod omnia sunt deducta ad esse ex bonitate eius,
substantificante res, non autem ex necessitate naturae. Quarto,
autem, manifestat idem per nomen sapientis et pulchri; et dicit quod
laudant deitatem theologi sicut sapientem et pulchram, quia omnia
existentia, in quibus invenitur propria natura salvata absque
corruptione, sunt plena omni harmonia divina, idest perfecta
consonantia seu ordine a Deo et sunt, iterum, plena sancto decore;
ut quod dicit: harmonia, referatur ad sapientiam cuius est ordinare et
commensurare res; quod autem dicit: decore, maxime ad pulchritudinem
referatur. Per hoc, autem, quod diminuitur aliquid de harmonia vel
decore, accidit corruptio in rebus, secundum excessum a propria
natura, sicut aegritudo in corporibus et peccatum in anima. Quinto
manifestat idem de nomine benignitatis; et dicit quod divina Scriptura
laudat deitatem sicut benignam, differenter tamen a praedictis
nominibus. Nam secundum praedicta nomina, laudatur Deus, inquantum
non communicabat sua; benignus autem laudatur, inquantum in opere
incarnationis, in una personarum ipsius deitatis, scilicet in persona
filii, communicavit nostris, idest his quae ad naturam nostram
pertinent, non afferens corpus coeleste, ut Valentinus dixit; ad
veritatem, idest secundum veritatem, non phantastice, ut dixit
Manichaeus; totaliter, idest quantum ad omnes partes nostrae
naturae, non assumens corpus absque anima aut animam absque corpore aut
animam et corpus absque intellectu, ut Arius et Apollinaris
dixerunt. Et ut finem incarnationis ostendat, subdit: revocans a
statu peccati humanam extremitatem, idest humanam naturam, quae est
ultima creaturarum, secundum ordinem creationis, ad seipsam, scilicet
deitatem, et non solum revocans amovendo, sed etiam reponens,
operando. Et ne aliquis crederet quod ita communicaverit nostris,
secundum inhabitationem solam, ut Nestorius dixit, sed secundum veram
unionem in persona et hypostasi ut, scilicet, ipse, qui est Deus,
vere sit homo, subiungit: ex qua, scilicet deitate operante vel ex
qua, idest secundum quam humanitatem, Iesus, qui est ineffabiliter
simplex, secundum deitatem, ipse idem hypostasi est compositus
secundum humanitatem; et qui est aeternus, secundum deitatem, accepit
praesentationem temporalem, idest ut sit temporalis in hoc praesenti
tempore, secundum humanam naturam; et qui, secundum deitatem,
supersubstantialiter excellit omnem ordinem secundum omnem naturam,
factus est intra nostram naturam, vere homo sub specie humana contentus
sicut et coeteri homines; per quae omnia dat intelligere quod idem est
suppositum Deus et homo. Et ne aliquis perverse intelligeret quod
Deus factus sit homo secundum aliquam conversionem deitatis in carnem
vel in animam vel etiam secundum aliquam commassationem ut sic esset una
natura Dei et hominis, ut Eutyches confinxit, subiungit: cum
intransmutabili et inconfusa collocatione, idest firma salvatione
propriorum, idest proprietatum utriusque naturae, quia neque divinitas
conversa est in humanitatem neque humanitas in divinitatem. Et quia de
mysterio incarnationis plura dici possent, quae ad praesens omittit,
quia non est de hoc principalis intentio, subdit quod non solum
praedicta intelliguntur per divinam benignitatem, sed et quaecumque
alia deifica lumina, idest quascumque alias divinas illuminationes et
veritates, occulta traditio nostrorum ducum, scilicet apostolorum et
aliorum doctorum post eos, nobis donavit manifestative iuxta
consequentiam eloquiorum divinorum, idest secundum quod in sacra
Scriptura traditur. Deinde, cum subdit: haec et nos docti sumus,
ostendit differentiam cognitionis, quam in praesenti vita de Deo per
nomina divina accepimus, ad cognitionem quam sancti habent in vita
futura, cum dicit quod haec quae dicta sunt in expositione divinorum
nominum de Deo, nos sumus edocti nunc, idest in praesenti vita,
iuxta proportionem nostram per sancta velamina eloquiorum, idest sacrae
Scripturae, et hierarchicarum traditionum, idest aliorum dogmatum
quae apostoli et eorum discipuli tradiderunt quae non continentur in
sacra Scriptura, ut puta quae pertinent ad sacrorum mysteriorum
cognitionem. Hierarchia enim idem est quod sacer principatus, unde
apostoli et alii Ecclesiae praelati, hierarchae dicuntur quasi sacri
principes. Dicit autem: per sancta velamina, quia in praesenti
vita, non possumus per ea quae nobis tradita sunt, ipsam Dei
essentiam, prout in se est, videre, sed instruimur de Deo in
Scripturis, per similitudinem effectus ipsius, quasi per quaedam
velamina, secundum illud, I Corinth. 13: videmus nunc per
speculum in aenigmate. Qualia vero sunt ista velamina exponit subdens
quod ex bonitate Dei intelligibilia circumvelantur per sensibilia,
sicut cum Scripturae de Deo et Angelis sub similitudine quorumdam
sensibilium loquuntur ut patet Esa. 6: vidi dominum sedentem super
solium excelsum et infra: Seraphim stabant super illud, sex alae uni
et sex alae alteri; et similiter velantur supersubstantialia scilicet
divina, cum existentibus, sicut cum Deo attribuuntur non solum
sensibilia, sed etiam intelligibiles perfectiones creaturarum, ut cum
attribuimus Deo vitam, intellectum et huiusmodi perfectiones in rebus
creatis inventas; similiter ex eadem bonitate, circumponuntur formae
corporeae et figurae, rebus incorporeis non sic formabilibus vel
figurabilibus; et, similiter, res simpliciter supernaturalis et
infigurabilis multipliciter componitur per varietatem divisibilium
signorum, inquantum scilicet ipse Deus, qui est supernaturalis et
simplex per diversa nobis manifestatur in Scripturis sive sint diversae
processiones sive diversae similitudines. Signanter autem dixit
benignitate; quod enim in Scripturis exprimuntur nobis intelligibilia
per sensibilia et supersubstantialia per existentia et incorporalia per
corporalia, et simplicia per composita et diversa, non est propter
invidiam, ut subtrahatur nobis cognitio divinorum, sed propter nostram
utilitatem, quia Scriptura nobis condescendens tradidit nobis quae
supra nos sunt, secundum modum nostrum. Et hic quidem modus
cognitionis est quo Deum in praesenti vita cognoscere possumus. Tunc
autem, scilicet post resurrectionem beatam, quando incorruptibiles et
immortales erimus, corruptibili hoc accipiente incorruptionem, et
mortali hoc accipiente immortalitatem, ut dicitur I Corinth. 15 et
quando consequemur finem Christiformem, idest assimilationem ad
Christum secundum illud Philipp. 3: reformabit corpus humilitatis
nostrae, configuratum corpori claritatis suae, et beatissimum quia non
solum beatificabitur anima sed etiam, suo modo, glorificabitur
corpus, tunc semper cum domino erimus, secundum eloquium, ut dicitur
I Thessal. 4. Nos, inquam, adimpleti visibili apparitione,
idest sensibili et corporali ipsius Dei, quantum ad humanitatem
Christi et hoc in castissimis contemplationibus, quia ad carnem
Christi non afficiemur carnaliter, sed spiritualiter, secundum illud
apostoli II Corinth. 5: et si cognovimus secundum carnem
Christum, sed nunc non novimus; ipso, inquam, Christo refulgente
circa nos per sui corporis claritatem, manifestissimis splendoribus
sicut factum est circa discipulos in illa divinissima transformatione,
idest transfiguratione, ut habetur Matth. 17: facies eius
resplenduit sicut sol; et non solum erimus adimpleti sensibili
apparitione ipsius, sed etiam erimus participantes intelligibili
datione luminis ipsius Christi, quod effundet in nos, secundum
virtutem suae divinitatis. Et hoc lumen participabimus in impassibili
et immateriali mente. Mens enim nostra nunc quidem passibilis est per
accidens, ex unione ad corpus et materialis efficitur secundum
affectionem ad res materiales; et ideo, nunc, non est idonea ad tanti
luminis participationem, sicut tunc erit, quando in nullo impedietur
per corporales passiones neque subdetur materialibus affectionibus. Et
per hanc participationem luminis erimus et participantes unitionem quae
est super mentem, quia scilicet mens nostra, ut intelligibili, ipsi
Deo qui est super mentem, unietur; et hoc fiet per ignotas et beatas
immissiones superclarorum radiorum, idest divinarum illuminationum
quae, nunc, sunt nobis occultae sicut inexpertae; quibus, tunc,
eaedem mentes beatificabuntur. Et hoc quidem consequentur homines,
secundum imitationem supercoelestium mentium, idest Angelorum,
diviniore modo quam nunc; nunc, enim, licet in qualibet
contemplatione veritatis, mentes humanae ad Angelorum unitionem
illustrentur, tamen multum deficimus ab eorum aequalitate, sed tunc
aequales erimus Angelis ut dicit veritas eloquiorum, et erunt filii
Dei, existentes filii resurrectionis, ut habetur Luc. 20.
Deinde, cum dicit. Nunc autem, ostendit quod post omnem cognitionem
quam in praesenti vita de Deo habemus, id quod est Deus remanet nobis
occultum; et circa hoc, duo facit: primo, proponit quod intendit;
secundo, probat propositum; ibi: in quo et cetera. Dicit ergo,
primo, quod nunc, idest in praesenti vita, sicut supra expositum
est, utimur, sicut nobis est possibile, propriis signis ad divina
cognoscenda; quae quidem signa sunt tam perfectiones quae procedunt a
Deo in creaturas, quam et metaphorae quae a creaturis per
similitudinem transferuntur in Deum. Et huiusmodi quidem signa
dicuntur propria cognitioni rerum divinarum ex parte nostra, quia non
est possibile nobis aliter innotescere res divinas nisi hoc modo. Non
tamen sic utimur huiusmodi signis in cognitione divinorum, quod in eis
mens nostra remaneat, nihil ultra huiusmodi Deum existimans, sed ex
istis signis, rursus extendimur, secundum nostram proportionem ad
simplicem et unitam veritatem intelligibilium miraculorum, idest
admirabilium contemplationum, quas de rebus divinis per huiusmodi signa
accipimus. Dicit autem, ad simplicem et unitam veritatem, ut
simplicitas correspondeat compositioni signorum; unitas, vero, eorum
multitudini et diversitati. Et ne aliquis credat quod per signa
praedicta, veritatem et intelligentiam divinorum perfecte comprehendere
possimus, subiungit quod immittimus nos ad supersubstantialem radium,
idest ad veritatem de Deo cognoscendam, sed non perfecte; sed
secundum quod est fas nobis, scilicet sedantes, idest quietantes
nostras intellectuales operationes, ne ultra ferantur quam nobis sit
datum; et hoc dico, post omnem secundum nos unitionem deiformium,
quasi dicat: postquam secundum deiformitatem uniti fuerimus per
cognitionem rebus divinis, quantumcumque nobis est possibile, adhuc
remanet aliquid de rebus divinis nobis occultum, a cuius inquisitione
oportet nos sedare intellectum nostrum. Deinde, cum dicit: in quo et
cetera, probat quod dixerat; et circa hoc, tria facit: primo enim
inducit probationem; secundo, exponit eam; ibi: et omnium et
cetera; tertio, probat quoddam quod in probatione supposuerat; ibi:
si enim et cetera. Ad evidentiam autem primae partis, considerandum
est quod nulla virtus finita extendit se in infinitum, sed ad aliquem
certum terminum concluditur; unde, cum omnis virtus cognoscitiva
creaturae sit finita, cuiuslibet cognitionis creaturae est certus
terminus ultra quem non tendit. Et huius exemplum accipi potest ex
diversis scientiis. Habet enim geometria aliquem terminum, ultra quem
non tendit; et, similiter, naturalis scientia. Et hoc quidem
intelligendum est de re qualibet conditione creata. Manifestum est
autem quod illud quod excedit terminum alicuius cognitionis non
attingitur ab illa cognitione. Supersubstantialis autem radius,
idest, ipsa divina veritas, excedit omnes terminos et fines
quarumcumque cognitionum, quia omnes fines quarumcumque cognitionum
eminentius praeexistunt in ipso radio, sicut in causa primordiali,
modo ineffabili nobis, propter suam eminentiam. Unde relinquitur quod
praedictum radium non possumus cogitare inquirendo neque exprimere
loquendo neque perfecte contemplari quocumque modo; non propter sui
defectum, sed propter hoc quod est ab omnibus distinctus et, per
consequens, ignotus omnibus, quasi super omnia existens. Deinde,
cum dicit: et omnium et cetera, exponit quod dixerat: scilicet, quod
fines cognitionum praeexistunt in supersubstantiali radio; et dicit
quod cum ille radius sit supersubstantialis, virtutes autem
cognoscitivae et cognitiones ipsae sint substantiales, idest
substantiis creatis proportionatae et per consequens finitae,
manifestum est quod praedictus radius praeaccepit in seipso, tamquam
causa suprema, terminationes omnium praedictarum cognitionum et
virtutum, non quidem successive, ut nunc habeat hanc, nunc illam sed
simul et unite; neque iterum particulariter, ut habeat hanc
terminationem et non illam, sed universaliter omnes; neque, iterum,
habet in se huiusmodi terminationes eo modo quo sunt in substantiis
creatis, sed supersubstantialiter. Et quia quod dixerat: quem neque
cogitare possibile est, posset aliquis referre solum ad cognitionem
praesentis vitae, ulterius extendit hoc etiam ad Angelos; et dicit
quod ille supersubstantialis radius est collocatus non solum super
mentes humanas, sed etiam super mentes coelestes, idest angelicas,
non ut nullo modo attingatur ab eis, sed ita quod comprehendi non
possit; et hoc est quod dicit: incomprehensibili virtute. Deinde,
cum dicit: si enim et cetera, probat quod supposuerat, scilicet quod
in Deo praeexistant terminationes omnium cognitionum et ratio sua talis
est: omnes cognitiones sunt de rebus existentibus; obiectum enim
cognitionis est ens. Existentia autem sunt finita. Ens igitur
finitum est obiectum cognitionis finitae. Deus ergo, cum sit
infinitus, excedit omnem substantiam finitam, praehabens in se fines
omnium; et, per consequens, est separatus ab omni cognitione,
inquantum omnem cognitionem creaturae excedit, ut a nulla comprehendi
possit.
|
|