|
Postquam ostenderat Dionysius quam cognitionem de Deo per divina
nomina accipere possumus, hic ostendit quomodo Deus nominari possit;
et primo movet dubitationem, secundo solvit eam; ibi: sed quod
diximus et cetera. Est ergo dubitatio talis: ostensum est quod Deus
est potior omni nostra locutione et omni cognitione et non solum excedit
nostram locutionem et cognitionem, sed universaliter collocatur super
omnem mentem etiam angelicam et super omnem substantiam. Et ne aliquis
crederet sic Deum esse super omnia remotum ut non solum non
cognosceretur, sed quod nec etiam cognosceret quae infra se sunt,
subiungit quod ipse est omnium circumapprehensivus, inquantum cognoscit
proprietates et circumstantias rerum; et comprehensivus, inquantum
perfecte cognoscit quidditates seu essentias omnium; et
praeapprehensivus, inquantum scilicet cognitionem rerum non accipit a
rebus sicut nos, sed scientia eius praeexistit rebus, utpote causa
earum; et tamen ipse omnibus rebus est incomprehensibilis et neque
potest comprehendi sensu neque phantasia sive imaginatione, neque
opinione, in quibus et bruta comunicant; neque etiam comprehendi
potest per ea quae sunt propria rationalium: quia neque nomen est
eius, ut comprehendens ipsum, neque sermo aliquis complexus, neque
tactus, idest simpliciter intuitus intellectus, neque scientia, quae
provenit ex deductione principiorum in conclusiones. Si ergo ita est,
quomodo de divinis nominibus poterit aliquis sermo tractari a nobis?
Cum demonstratum sit quod supersubstantialis deitas voce significari
non potest, utpote supra omne nomen existens. Ridiculum enim videtur
velle tractare de nominibus rei quae nominari non potest. Deinde, cum
dicit: sed quod diximus et cetera, solvit praedictam dubitationem; et
circa hoc duo facit: primo, ostendit qualiter Deus nominari potest;
secundo, qualiter de divinis nominibus sit agendum; ibi: nunc autem
et cetera. Prima pars dividitur in tres, secundum tres modos Dei
nominationum, quos assignat; secunda pars incipit ibi: quoniam autem
et cetera; tertia pars incipit ibi: et quidem et cetera. Circa
primum, duo facit: primo ponit radicem primi modi nominationum;
secundo, assignat primum modum Dei nominationum; ibi istis deiformes
et cetera. Dicit ergo, primo, quod, sicut dictum est in libro de
theologicis hypotyposibus, ipsum per se unum, quod Deus est, quod
est ignotum et supersubstantiale, idest super omnem substantiam et quod
est ipsum bonum, idest ipsa essentia bonitatis et quod est ipsum quod
est, idest ipsum per se esse, scilicet ipsam trinam unitatem, dico,
in qua non est aliquis gradus, sed omnes tres per se sunt simul et
aequaliter Deus et simul et aequaliter ipsum bonum, non quod filius
sit umbra bonitatis sicut Origenes et Arius dixerunt, istud,
inquam, secundum quod in se est, neque dicere, neque cogitare est
possibile nobis; non enim possumus ipsam essentiam Dei, quae est
unitas in Trinitate, in praesenti vita videre. Et licet Angeli
videant essentiam, tamen etiam sunt nobis ineffabiles et ignotae
sanctarum virtutum unitiones quae conveniunt Angelis, quibus scilicet
uniuntur per cognitionem ad divinam essentiam, ipsam aliqualiter
attingendo, sed non comprehendendo; quas, scilicet unitiones,
oportet dicere sive immissiones sive susceptiones bonitatis divinae,
superignotae et superclarae; non enim est ignota propter obscuritatem,
sed propter abundantiam claritatis. Immissiones autem dici possunt,
inquantum ipsa divina bonitas se immittit quodammodo sanctis mentibus;
susceptiones autem, inquantum sanctae mentes ipsam capiunt, secundum
suum modum. Et licet nunc huiusmodi immissiones sint nobis ineffabiles
et ignotae, inerunt tamen aliquibus hominibus, sed illis solis qui
digni habiti sunt ipsis Angelis, idest societate et consortio
Angelorum, quantum ad cognitionem superangelicam. Visio enim Dei
per essentiam est super naturam cuiuslibet intellectus creati, non
solum humani, sed etiam angelici. Deinde, cum dicit istis deiformes
et cetera, assignat primum modum Dei nominationum, qui scilicet fit
per remotionem et dicit quod mentes Deo conformatae sanctorum,
scilicet prophetarum et apostolorum, unitae, idest coniunctae
praedictis immissionibus et susceptionibus, secundum imitationem
Angelorum, non quidem aequaliter Angelis sed sicut est possibile in
hac vita, laudant Deum maxime proprie per remotionem a cunctis
existentibus; et hoc ideo, quia unitio sanctarum mentium ad Deum,
qui est super omne lumen, fit talis, scilicet per remotionem a cunctis
existentibus, secundum quietem omnis intellectualis operationis, idest
in ultimo, in quo quiescit omnis eorum intellectualis operatio. Hoc
enim est ultimum ad quod pertingere possumus circa cognitionem divinam
in hac vita, quod Deus est supra omne id quod a nobis cogitari potest
et ideo nominatio Dei quae est per remotionem est maxime propria;
etenim illi qui sic laudant Deum per remotionem, per illuminationem
Dei vere et supernaturaliter sunt hoc edocti ex beatissima coniunctione
ad Deum; qui Deus, cum sit omnium existentium causa, ipse nihil est
existentium, non quasi deficiens ab essendo, sed supereminenter
segregatus ab omnibus. Et ideo divina supersubstantialitas, quae est
bonitatis essentia, ab his qui sunt divinae veritatis amatores, quae
est supra omnem veritatem, non potest laudari, quomodocumque est,
idest comprehensive, neque ut dicatur ratio aut virtus neque ut mens
aut vita aut substantia. Et eadem ratio est de omnibus aliis
nominibus, quae processiones Dei in creaturas signant. Sed laudant
eam sicut superexcellenter segregatam ab omni habitu, quod potest
referri ad artificialia vel ad quascumque exteriores circumstantias;
etiam motu, quantum ad naturalia; vita, quantum ad viventia;
phantasia, opinione, idest aestimatione, quantum ad sensitiva;
nomine incomplexo, verbo complexo, deliberatione, idest inquisitiva
ratione, quantum ad rationalia, ut sunt homines; intellectu, quantum
ad intellectualia, ut sunt Angeli; et universaliter quantum ad omnia
dicit, substantia, si consideretur esse rerum; statione,
collocatione, quantum ad rerum permanentiam: ut statio referatur ad
firmitatem rei secundum quod consistit in seipsa; collocatio vero,
secundum quod firmatur in aliis; et quantum ad perfectionem rerum,
subdit: unitione, fine, infinitate, et universaliter ab omnibus
quocumque modo existant. Hic igitur est primus modus Dei nominationum
per abnegationem omnium, ea ratione quod ipse est super omnia et
quidquid est quocumque nomine signatum, est minus eo quod est Deus,
quia excedit nostram cognitionem, quam, per nomina a nobis imposita,
exprimimus. Deinde cum dicit quoniam autem et cetera, tradit secundum
modum Dei nominationum, quae scilicet nominant Deum ut causam; et
circa hoc tria facit: primo, praemittit rationem huiusmodi
nominationum; secundo, ponit ipsas nominationes, ibi: hoc igitur et
cetera; tertio, excludit quemdam errorem, ibi: et vere laudatur et
cetera. Ad evidentiam autem primae partis, considerandum est quod cum
effectus procedant per quamdam assimilationem a suis causis, secundum
modum quo aliquid est causa, praehabet in se similitudinem sui
effectus. Si enim aliquid est causa alterius secundum suam speciem vel
naturam, effectus in se habet similitudinem secundum suam naturam:
sicut homo generat hominem et equus equum. Si vero sit causa alterius
secundum aliquam dispositionem superadditam, secundum hoc etiam habebit
similitudinem sui effectus. Aedificator enim est causa domus, non
secundum suam naturam, sed secundum suam artem, unde similitudo domus
non est in natura aedificatoris, sed in eius arte. Ulterius autem
considerandum est, quod cum bonum habeat rationem finis, quia bonum
est quod omnia appetunt, finis autem est prima causarum, bonum est cui
primo competit ratio causandi. Secundum hoc igitur quod aliquid se
habet ad bonum, secundum hoc se habet quod sit causa. Quia igitur
Deus est bonus, non quidem bonus quasi bonitatem participans, sed
sicut ipsa essentia bonitatis, non per aliquam dispositionem creatam
est causa rerum, sed per ipsum esse suum est causa omnium existentium;
nec per hoc excluditur quin agat per intellectum et voluntatem, quia
intelligere eius et velle est ipsum esse eius. Sic igitur in ipso sua
causa praehabet similitudinem omnium suorum effectuum. Omnis autem
causa intantum potest nominari ex nomine sui effectus, inquantum habet
in se similitudinem eius. Si enim sit similitudo secundum identitatem
rationis, nomen illud conveniet causae et causato, sicut nomen
hominis, generanti et generato. Si vero non sit similitudo secundum
eamdem rationem, sed sit supereminentius in causa, non dicetur nomen
de utroque secundum unam rationem, sed supereminentius de causa, sicut
calor de sole et igne. Sic igitur, quia similitudo omnium rerum
praeexistit in divina essentia non per eamdem rationem, sed
eminentius, sequitur quod providentiam deitatis, sicut principem
totius boni, idest, principaliter in se totum bonum habentem et aliis
diffundentem, convenit laudare ex omnibus causatis; non tamen univoce
sed supereminenter, quod contingit propter convenientiam creaturarum
cum ipsa; quam quidem convenientiam designat cum subdit: quoniam et
circa ipsam sunt omnia. Effectus enim dicuntur circa causam
consistere, inquantum accedunt ad similitudinem ipsius, secundum
similitudinem qua lineae egredientes e centro circumstant ipsum,
secundum quamdam similitudinem, ab ipso derivatae. Inveniuntur autem
aliqua esse circa aliquid, quod tamen est propter ea quae circumstant,
sicut columna est propter domum. Non autem Deus est propter
creaturas, sed e converso, et ideo subdit: et ipsius causa sunt omnia
eo modo loquendi quo medicina dicitur esse causa sanitatis, idest
propter sanitatem. Contingit autem apud nos, quod id quod est propter
finem est causa activa finis et prius eo in generatione, sicut se habet
medicatio ad sanitatem; et ne sic Deus esse finis credatur,
subiungit: et ipse est ante omnia. Sunt etiam aliqua propter finem
quae licet non praecedant id propter quod sunt, tamen aliquid ad ipsum
conferunt, sicut vestimenta sunt propter hominem; et ad hoc
excludendum a Deo, subdit: et omnia in ipso consistunt, unde ex
nullo, aliquid accipere potest, sed omnia acquirunt quidquid habent,
ab ipso. Et ne aliquis credat esse Deum causam rerum solum per modum
finis, ut quidam posuerunt et non per modum factionis et
conservationis, subiungit: et esse hanc, scilicet deitatem vel
providentiam divinam, est totorum, idest omnium vel perfectorum,
deductio, idest, productio, et substantia; ac si dicat: ipsa deitas
per suum esse est causa productionis et existentiae rerum. Est autem
ulterius considerandum quod omnis effectus convertitur ad causam a qua
procedit, ut Platonici dicunt. Cuius ratio est quia unaquaeque res
convertitur ad suum bonum, appetendo illud; bonum autem effectus est
ex sua causa, unde omnis effectus convertitur ad suam causam,
appetendo ipsam. Et ideo postquam dixerat quod a deitate deducuntur
omnia, subiungit quod omnia convertuntur ad ipsam per desiderium; et
hoc est quod dicit: et omnia ipsam desiderant. Et ne aliquis credat
quod omnia ipsam cognoscant, ostendit quomodo, diversimode, diversa
ipsam desiderant, subdens: intellectualia quidem, idest Angeli, et
rationalia, idest homines, desiderant ipsam cognitione, idest
cognoscendo ipsam, non enim cognosci potest nisi intellectu aut
ratione; istis autem subiecta, non cognitione ipsam desiderant, sed
alia quidem solum sensibiliter, ut bruta animalia; et alia secundum
vivificum motum, ut plantae; aut secundum aptitudinem substantialem,
ut ea quae moventur secundum generationem et corruptionem; aut
habitudinariam, ut in aliis motibus, qui sunt secundum qualitatem et
quantitatem et ubi; omnia enim huiusmodi licet non cognoscant Deum,
tamen dicuntur ipsum desiderare, inquantum tendunt ad quoddam bonum
particulare. In omni autem bono particulari refulget primum bonum, ex
quo habet quodlibet bonum quod sit appetibile. Deinde, cum dicit:
hoc igitur et cetera, ponit nominationes divinas secundum rationem
praedictam et dicit quod theologi, considerantes praedicta, scilicet
quod Deus est segregatus ab omnibus et tamen est causa omnium,
quandoque quidem dicunt ipsum innominabilem, quandoque autem
attribuuntur ei omnium rerum nomina: innominabilem quidem, dicunt
ipsum, sicut quando dicunt ipsam deitatem in quadam mysticarum
visionum, quae fuerunt secundum apparitionem divinam imaginativam,
significative increpare eum qui quaesivit: quod est nomen tuum? Ab
Angelo qui apparebat in persona Dei. Et ut excluderet eum ab omni
cognitione quae posset provenire ex Dei nomine, dixit: quare
interrogas nomen meum quod est mirabile? Et habetur hoc, Genes.
32. Et vere hoc nomen est mirabile, quod est super omne nomen, ut
dicitur Philipp. 2; quod est innominabile, quasi collocatum super
omne nomen quod nominatur sive in isto saeculo sive in futuro, ut
habetur Ephes. 1. Et non solum laudatur in Scripturis Deus ut
innominabilis sed etiam ut multorum nominum, sicut quando ipse Deus
inducitur dicens: ego sum qui sum, Exod. 3; et vita et veritas,
Ioan. 14; et lumen, Ioan. 8; et Deus, Exod. 3: ego sum
Deus Abraham. Et non solum ipsum inducunt ipsa nomina de se
dicentem, sed etiam ipsi qui erant periti circa deitatem ut apostoli et
prophetae, laudant Deum, ut omnium causam ex multis causatis.
Diversitatem autem horum causatorum quae hic subiungit, non oportet
hic distinguere, quia ista distinguentur in distinctione capitulorum,
cum ad certa capitula omnes effectus huiusmodi reducat. Laudant enim
eum sicut bonum, Luc. 18; sicut pulchrum, Cant. 1 sicut
sapientem, Iob 9; sicut diligibilem, Cant. 5; sicut Deum
deorum, Psalm. 49; sicut sanctum sanctorum, Dan. 9; sicut
aeternum, Baruch 4; sicut existentem, Iob 14: nonne tu qui
solus es? Sicut causam saeculorum, Eccli. 24; sicut vitae
largitorem, Act. 17; sicut sapientiam, I ad Corinth. 1;
sicut mentem, Esaiae 29 et alia translatio habet intellectum; sicut
rationem, Esaiae 63: ego qui loquor iustitiam, ubi alia translatio
habet: ego qui disputo iustitiam vel melius dici potest quod ratio in
Graeco logos dicitur, quod etiam signat verbum, quod pluries in
Scripturis invenitur; sicut cognitorem, II ad Timoth. 2; sicut
praehabentem omnes thesauros universae cognitionis, Coloss. 2;
sicut virtutem, I Corinth. 1; sicut potentem, Psalm. 88;
sicut regem regum, Apoc. 19; sicut veterem dierum, Dan. 7;
sicut sine senectute et invariabilem, Jac. 1; sicut salvationem,
Matth. 1; sicut iustitiam, sicut iustificantem sicut liberationem
vel redemptionem, secundum aliam translationem, I Corinth. 1;
sicut magnitudinem cuncta excedentem, Iob 23; sicut in aura
subtili, III Reg. 19; et dicunt ipsum etiam esse in mentibus,
sive cordibus, Eph. 3; in animabus, Sap. 7; et in corporibus,
I Corinth. 6; in coelo et in terra; Hierem. 23; et simul in
eodem, idest quantum ad eamdem materiam, dicunt eumdem esse mundanum,
idest in mundo, Ioan. 1; circamundanum, Eccli. 24;
supermundanum, Esaiae 66; et supercoelestem, Psalm. 112:
excelsus super omnes gentes dominus et super coelos gloria eius;
supersubstantialem, Matth. 6; solem, Malach. 4; astrum, idest
stellam, Apoc. 22; ignem, Deuter. 4; aquam, Ioan. 4;
spiritum, Ioel. 2; et rorem, Oseae, 14; nubem, Oseae 6;
lapidem, Psalm. 117; petram, I Corinth. 10; et omnia alia
existentia ei attribuuntur sicut causae; et nihil existentium est, in
quantum omnia superexcedit. Ita igitur Deo, qui est omnium causa et
tamen super omnia existens, convenit et esse innominabile, inquantum
super omnia existens, et tamen conveniunt ei omnia nomina existentium,
sicut omnium causae; et rationem subiungit. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod regimen universi est optimum. Ad bonitatem
autem regiminis requiritur quod ille qui regit, non sit omnino ab his
qui reguntur alienus, sed cum eis aliquam convenientiam habeat, ut
possit esse utilis; et ut tamen subditos superexcedat, ne sit
contemptibilis, ut imperare possit. Et hoc est quod subdit: ut
regnum totorum, idest ut regimen universi, sit diligenter, idest
optime procedat, omnia sunt circa primam causam, quasi ab ipsa
secundum quamdam similitudinem derivata; et ab ipsa sunt omnia
segregata, sicut a causa, propter quam omnia sunt; sicut a
principio, a quo effluunt; sicut a fine, quem consequentur; et
ipsa, per hunc modum, sit omnia in omnibus, inquantum omnis perfectio
omnium est ipse Deus causaliter, secundum eloquium; hoc enim scriptum
est I Corinth. 15. Deinde, cum dicit: et vere laudatur et
cetera, excludit quorumdam errorem. Fuerunt enim quidam Platonici
qui processiones perfectionum ad diversa principia reducebant, ponentes
unum principium esse vitae, quod appellabant primam vitam, et aliud
principium esse intelligendi, quod appellabant primum intellectum et
aliud existendi quod appellabant primum ens et bonum. Et ad hoc
excludendum, dicit quod Deus vere laudatur ut principalis substantia
omnium, inquantum est principium existendi omnibus; et dicitur causa
perfectiva omnium, inquantum dat omnes perfectiones rebus; et dicitur
causa contentiva, custodia et cibus, quae tria ad conservationem rerum
pertinere videntur. Quaedam enim sunt quae non indigent nisi ut in
suis principiis conserventur, quia ab exteriori corrumpi non possunt,
ut corpora coelestia, et quantum ad hoc dicit quod est causa
contentiva, quia haec continet in esse. Quaedam vero sunt quae, etsi
non deficiant ex suis principiis, corrumpi possunt ab exteriori sicut
aqua ab igne et quantum ad hoc dicit: custodia, quia haec defenduntur
a Deo, ne, praeter ordinem suae rationis, ab illis corrumpantur.
Quaedam autem sunt quae ad sui conservationem indigent supplementis,
sicut homines et animalia cibis et quantum ad hoc dicit: cibus, quia
scilicet omnibus administrat ea quae sunt necessaria ad suam
conservationem. Est etiam et causa conversiva ad ipsum, quia hoc
ipsum quod res convertuntur in Deum, desiderando ipsum sicut finem,
est eis a Deo. Et haec omnia conveniunt Deo unitive, idest non
secundum diversas virtutes, sed secundum unam simplicem virtutem; et
communicabiliter segregate, quia ita communicat aliis causalitates
praedictas, quod tamen quidam singularis modus causandi separatim
remanet apud eum. Ideo autem sic diversimode laudatur ut causa, quia
non solum est causa continentiae, idest salvationis rerum, aut vitae
aut perfectionis, ut bonitas divina quae est super omne nomen
nominetur, idest debeat nominari a sola hac aut alia providentia,
idest causalitate, sed ipsa divina bonitas praeaccipit in seipsa omnia
existentia simpliciter, idest non ita quod ex omnibus componatur, sed
quae in seipsis sunt multa composita, in Deo sunt unum simpliciter et
incircumfinite, quia, cum singula nomina determinate aliquid
significant distinctum ab aliis, venientia in divinam praedicationem,
non significant illud finite, sed infinite: sicut nomen sapientiae
prout in rebus creatis accipitur significat aliquid distinctum a
iustitia, ut puta in determinato genere et specie existens, sed cum in
divinis accipitur, non significat aliquid determinatum ad genus et ad
speciem seu distinctionem ab aliis perfectionibus, sed aliquid
infinitum; et ideo convenienter laudatur et nominatur Deus ex
perfectissimis bonitatibus, idest perfectionibus, quae proveniunt
rebus per providentiam illius supremae causae; quae cum sit una et
eadem, est tamen diversorum, immo omnium causa, utpote cum nominatur
nomine substantiae aut vitae aut alicuius huiusmodi, et etiam nominatur
ex universis existentibus, propter perfectiones in eis participatas,
utpote si nominetur sol propter claritatem et petra propter firmitatem
et sic de aliis. Deinde, cum dicit et quidem et cetera, ponit
tertium modum Dei nominationum et dicit quod sancti theologi non solas
istas Dei nominationes nobis commendant quae sumuntur a providentiis
aut provisis, perfectis aut particularibus ut per providentias,
intelligamus perfectiones rebus communicatas, ut bonitatem et
sapientiam; per provisa autem, ipsas res participantes huiusmodi
perfectiones, ut hominem aut solem: quorum perfectae quidem
providentiae dicuntur quae sunt universales, ut bonum, existens et
huiusmodi; particulares autem quae alicui generi rerum conveniunt, ut
sapiens et iustum sed contingit quod aliquando nominant Dei bonitatem
quae est supernominabilis, propter suum supersplendorem, a quibusdam
divinis apparitionibus, idest imaginativis visionibus, quibus
illuminati sunt prophetae aut magistri, quod dicit propter eos qui
Agiographa conscripserunt; vel in sanctis templis vel in quibuscumque
aliis locis et hoc secundum diversas causas et virtutes. Ex diversis
enim rationibus, diversae apparitiones sunt factae, unde circumponunt
ei formas humanas aut igneas aut electrinas et ad laudem ipsius
describunt ei oculos et aures et alia membra et circumponunt ei coronas
et honores et alia huiusmodi, quae facile est considerare ex diversis
Scripturae locis. Et de huiusmodi Dei nominibus promittit se
dicturum in libro de symbolica theologia, qui nondum apud nos habetur.
Deinde cum dicit: nunc autem et cetera, ostendit quomodo de divinis
nominibus sit agendum et circa hoc tria facit: primo ostendit de quibus
divinis nominibus in hoc libro sit agendum; secundo, quis modus
doctrinae servandus sit et quantum ad docentes et quantum ad audientes,
ibi: et quod semper et cetera; tertio, exhortatur Timotheum cui
scribit, ad hoc observandum, ibi: igitur et cetera. Dicit ergo,
primo, quod nunc procedendum est, in hoc libro, ad manifestationem
divinorum nominum intelligibilium, idest quae non sumuntur a rebus
sensibilibus symbolice, sed ex intelligibilibus perfectionibus
procedentibus ab eo in creaturas, sicut sunt esse, vivere et
huiusmodi, ita quod congregentur quaecumque nomina ad praesens negotium
pertinent, ex sacris Scripturis; et quod his quae dicta sunt in isto
capitulo, sit utendum sicut quadam regula, ad quam in toto praesenti
opere oportet respicere. Cum enim praemissa sint tria genera Dei
nominationum, de primo, qui est per remotionem, agitur in mystica
theologia; de secundo, qui est per intelligibiles processiones, in
hoc libro; de tertio, qui est per sensibiles similitudines, in libro
de symbolica theologia. Deinde, cum dicit: et quod semper et
cetera, ostendit modum determinandi de divinis nominibus, cum dicit
quod considerandum est ut proprie dicamus, in hoc libro,
contemplationes quibus Deus apparet. Et dicit proprie, contra
metaphoricas apparitiones. Et iterum inspiciendum est quod ad
manifestationes sanctorum Dei nominum, admittantur sanctae aures
scilicet fidelium, qui pie et reverenter audiant, non infidelium qui
irrideant et blasphement, ut sic sancta collocemus in sanctis,
secundum divinam traditionem, Deo praecipiente: nolite sanctum dare
canibus, Matth. 7; ut sic auferantur sancta derisionibus
indoctorum; immo magis ipsi homines, si qui sint totaliter divinis
resistentes, liberentur ab impugnatione Dei; ipsi enim deridendo
divinis non divina laedunt, sed seipsos. Et hoc, inquam, in hoc
opere providendum est, quia semper secundum omnem doctrinam theologicam
lex hierarchica, idest quae per sacros principes traditur, inducit,
idest praecipit aut exhortatur haec esse observanda secundum quamdam
deliberationem, quae non ex humana sapientia provenit, sed ex ipsa
Dei circumspectione. Deinde, cum dicit: igitur et cetera, inducit
Timotheum ad haec observanda; et dicit quod utile est ei praedicta
custodire, sed ut ipse haec sanctissime recordetur et quod ea quae sunt
divina neque dicat, neque quocumque modo exportet, idest prodat
indoctis, scilicet infidelibus vel quibuscumque indoctis qui, propter
imperitiam non capientes, irrident. Ultimo, autem, in oratione
terminat praesens capitulum, rogans Deum ut det ei cum Dei laude,
secundum quod decet Deum, tradere diversas nominationes deitatis,
quae voce exprimi non potest nec nominari et quod non auferat verbum
veritatis ab ore eius.
|
|