|
Postquam Dionysius determinavit de omnipotente, hic determinat de
antiquo dierum; et circa hoc tria facit: primo, ostendit quare Deus
dicatur antiquus dierum; secundo, exponit assignatam rationem; ibi:
et quidem et cetera; tertio, manifestat quod dixerat per auctoritatem
Scripturae; ibi: propter quod et cetera. Est autem considerandum
quod apud nos dicitur aliquid antiquum duplici ratione: primo quidem
quia habet multum temporis; secundo autem quia praecedit in tempore ea
quae sunt iuniora. Antiquum autem dicitur quod est in praeterito,
remotum a praesenti; et hoc est tempore prius. Sic ergo duplici
ratione dicitur Deus antiquus dierum: primo, quia ipse praehabet
omnium durationem et aevi et temporis ut per aevum intelligatur duratio
quae mensurat ipsum esse; per tempus autem duratio quae mensurat ipsum
fieri vel moveri; secundo, quia ipse est ante omnes dies et ante aevum
et ante tempora. Deinde, cum dicit: et quidem et cetera, exponit
assignatas rationes, et primo, primam; secundo, secundam; ibi: et
sicut et cetera. Dicit ergo primo quod cum dicimus Deum esse tempus
vel aliquam partem temporis, ut puta diem et quartam partem anni et cum
dicimus ipsum esse aevum, oportet hoc intelligere eo modo quo Deo
convenit, non quidem ita quod Deus sit aliquid cuius esse sit aliquid
successivum et divisibile aut alteri adiacens, sed dicitur aevum, quod
est mensura permanentis, inquantum ipse est intransmutabilis secundum
omnem motum, quia scilicet nullo alio motu movetur. Dicitur autem
tempus, quod est numerus motus, ex hoc quod ipse Deus semper movetur
eo modo quo supra in cap. 9 de motu dictum est. Non tamen sic
movetur quod in motu eius sit aliqua successio, qualis est in motu qui
numeratur per tempus, sed ipse Deus semper est permanens in seipso.
Deinde, cum dicit: et sicut et cetera, exponit secundam rationem:
dicitur enim esse ante dies et aevum et tempora, non per modum
praeteritionis, sicut ea quae dicuntur antiqua apud nos, sed per modum
quo causa prior est effectus: ipse enim est causa et aevi et temporis
et dierum. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera, adducit ad
praemissorum manifestationem, auctoritates Scripturae; et dicit
quod, propter praemissa, in apparitionibus occultarum
Dei-Visionum, Deus describitur tamquam novus et tamquam canus:
novus quidem, secundum illud Esai. 62: vocabitur tibi nomen
novum; canus autem, secundum illud Psalm. 70: et usque in
senectam et senium, Deus, ne derelinquas me; et illud Esai. 46:
usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo. Per hoc
autem quod dicitur canus vel senior, significatur antiquitas eius:
quod scilicet a principio aeternitatis ipse semper existit; per hoc
autem quod dicitur novus vel iunior, significatur quod ipse est
antiquus sine senectute, idest sine aliqua deficientia vel etiam
praeteritione quia, sicut supra dictum est movetur, immobilis manens
in seipso. Vel: quia senectus et antiquitas ad principium pertinere
videtur propter sui prioritatem iuventus vero ad finem propter sui
posterioritatem, per hoc quod ambo Deo attribuuntur, docemur quod
ipse procedit per omnia a principio usque ad finem. Tertiam
expositionem ponit secundum Hierothei sententiam, quem nominat suum
perfectorem, idest magistrum in rebus divinis, qui dixit quod per
utrumque istorum praemissorum demonstratur prioritas ipsius Dei et quod
ipse est principium: per hoc enim quod dicitur senior demonstratur
prioritas eius in tempore; ea enim dicimus seniora quae sunt tempore
priora. Sed per hoc quod dicitur iunior, designatur prioritas vel
principalitas quae est secundum rationem numeri: iunior enim dicitur
qui minus processit in tempore. Quanto autem in numeris aliquid minus
procedit, tanto prius est: unitas enim et numeri propinqui unitati,
sunt priores his qui multum processerunt.
|
|