|
Postquam Dionysius determinavit de antiquo dierum, hic determinat de
aevo et tempore; et primo dicit de quo est intentio; secundo,
exequitur propositum; ibi: etenim et cetera. Dicit ergo primo quod
necessarium est considerare ex sacris Scripturis naturam temporis et
aevi; ubi considerandum est quod aevum hic pro aeterno accipit.
Deinde, cum dicit: etenim et cetera, determinat naturam aevi et
temporis; et circa hoc, duo facit: primo, exponit significationem
aevi et temporis; secundo, quomodo aevum et tempus rebus conveniant;
ibi: oportet et cetera. Circa primum, tria facit: primo, ostendit
quot modis dicitur aevum; secundo, quid proprie sit aevum et tempus;
ibi: secundum quod et cetera; tertio, ostendit quomodo unumquodque
ponatur pro alio; ibi: est autem et cetera. Ponit ergo primo quatuor
acceptiones aevi sive aeterni: primo enim vere et proprie dicuntur
aeterna ea quae sunt ingenita, idest quae non habent causam, ut ea
quae de Deo dicuntur. Non tamen Scriptura ubique accipit sic
aeternum, sed aliquando ea quae sunt incorruptibilia, quia numquam
esse desinunt; et immortalia, quia numquam desinunt vivere; et
invariabilia, quia non variantur de forma in formam vel de quantitate
in quantitatem; et semper existentia eodem modo, quae semper in eadem
habitudine se habent, sicut Angeli, de quibus in Psalm. 23
dicitur: elevamini portae aeternales; et illud Psalm. 75:
illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis et alia huiusmodi.
Tertio modo, signantur nomine aevi vel aeterni, omnia quae sunt
antiquissima, licet sint corruptibilia, sicut est illud Deuteronomii
33: de pomis collium aeternorum. Quarto modo, tota congeries
nostri temporis appellatur aevum vel aeternum, ut est illud Rom.
16: secundum revelationem mysterii, temporibus aeternis taciti.
Deinde, cum dicit: secundum quod et cetera, ostendit quid proprie
dicatur aevum et tempus; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit
quid proprie sit aevum; secundo, quid proprie sit tempus; ibi:
tempus et cetera; tertio, probat per auctoritates Scripturae; ibi:
propter quod et cetera. Dicit ergo primo quod omnia praemissa
signantur nomine aevi, secundum quod aliquid participant de proprietate
aevi: nam proprie aevum est quod est antiquum, idest non de novo
incepit esse; et quod est invariabile, quia non est mensura motus,
sed ipsius esse intransmutabilis; et quod totum secundum totum
metitur, per quod differt a tempore: totum enim tempus non mensurat
totum secundum se totum, sed secundum diversas sui partes mensurat
diversas partes motus: est enim tempus numerus motus secundum prius et
posterius. Sed quia esse, quod mensurat aeternitas, non habet prius
et posterius cum sit manens et invariabile, et ipsa aeternitas est
simplex non habens prius et posterius et sic quidquid mensurat,
secundum se totam mensurat. Deinde, cum dicit: tempus et cetera,
ostendit quid proprie sit tempus; et dicit quod proprie tempus dicitur
quod secundum se est mensura generationis et corruptionis et cuiuslibet
variationis et omnis diversae habitudinis. Deinde, cum dicit:
propter quod et cetera, confirmat dictam differentiam temporis et
aeternitatis per auctoritatem Scripturae quae dicit nos in hac vita
transmutabili esse contentos sub tempore et quod tunc participabimus
aeternitate, quando consequemur vitam incorruptibilem et semper eodem
modo se habentem, prout dicitur Matth. 25 quod ibunt iusti in vitam
aeternam; et apostolus dicit II ad Corinthios 4: quae videntur
temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna. Deinde, cum
dicit: est autem et cetera, ostendit quomodo in sacra Scriptura unum
ponitur pro altero; et dicit quod in sacris eloquiis quandoque id quod
est temporale, nomine aevi sive aeterni laudatur, ut supra dictum
est, sicut dicuntur montes vel colles aeterni propter antiquitatem.
Quandoque autem aeternitas temporali nomine designatur, secundum illud
Psalm. 101: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient;
quamvis sciamus quod ea quae magis proprie immobiliter existunt,
describuntur per aeternitatem, quae autem existunt in generatione et
corruptione, describuntur per tempus. Deinde, cum dicit: oportet
autem et cetera, ostendit quomodo res se habeant ad aeternitatem et
tempus; et dicit quod ea quae dicuntur in Scripturis aeterna, non
oportet arbitrari esse simpliciter et aequaliter simul aeterna Deo,
qui est ante aeternitatem participatam, sed sequendo intellectum
Scripturarum oportet aliqua intelligere esse aeterna secundum certos
modos, scilicet, inquantum existunt immutabiliter et sine tempore,
sicut sunt huiusmodi angelici spiritus. Sed illa quae sunt media inter
existentia immobiliter et ea quae generantur et corrumpuntur, secundum
aliquid participant tempore et secundum aliquid aeternitate, sicut
corpora caelestia conveniunt quidem cum superioribus spiritibus,
inquantum sunt incorruptibilia secundum substantiam et secundum hoc
participant aeternitatem; inquantum autem transmutantur secundum
locum, conveniunt cum generabilibus et corruptibilibus, et sic
participant tempore. Sed Deum convenit laudare communiter et per
aevum et per tempus; quia ipse est causa et temporalium et aeternorum
et est supra aeternitatem et tempus, prout aeternitas et tempus
intelliguntur participata a creatura; et convenit etiam eum laudare
sicut antiquum dierum, prout est prior et superior omni tempore; et
quod ipse variat quatuor partes anni et omnia tempora et tamen ipse
existit immobiliter ante omnia saecula, inquantum ipse est non solum
prior et superior tempore, sed etiam aevo, idest aeternitate prout
participatur a creaturis; et sic, regnum eius est regnum omnium
saeculorum, tam temporalium quam aeternorum.
|
|