|
Superius, Dionysius exposuit divina nomina quibus signantur
perfectiones procedentes a Deo in creaturas. Unaquaeque enim res
appetit suam perfectionem, quam a Deo participat et amat eam et cum
adepta eam fuerit, quiescit appetitus eius, in qua quiete consistit
quies et ratio pacis. Et ideo in hoc capitulo Dionysius de pace
divina determinat et etiam de ipsis perfectionibus procedentibus a Deo
in creaturas, secundum quod in abstracto considerantur: esse enim in
abstracto consideratum dicitur per se esse et similiter de aliis. Et
haec duo apparent in titulo. Dividitur ergo capitulum istud in duas
partes: in prima, determinat de divina pace; in secunda, de
perfectionibus a Deo procedentibus, secundum quod per se in abstracto
considerantur; ibi: sed quoniam et cetera. Prima autem pars
dividitur in duas: in prima, determinat de pace secundum quod pertinet
ad divinam naturam; in secunda, secundum quod pertinet ad Christi
incarnationem; ibi: quid dicat et cetera. Circa primum, duo facit:
primo dicit de quo est intentio; secundo, exequitur; ibi: ipsa enim
et cetera. Est autem considerandum quod proprie aliquid habere pacem
dicitur in seipso, ex eo quod quiescit appetitus eius in proprio bono
adepto; quod quidem contingit, cum non est aliquid repugnans quod
talem quietem impediat neque interius neque exterius. Sic ergo pacem
aliquid habere dicitur ad seipsum et ad alia ex quadam unione qua omnis
repugnantia excluditur: quae quidem unio in nomine congregationis hic
intelligitur, cum dicit quod debemus laudare pacem divinam, quae est
principalis congregationis causa. Hanc inquam divinam pacem secundum
quod in se est quia laudare non sufficimus, oportet quod laudemus eam
hymnis pacificis, idest laudibus sumptis ex hoc quod pacem in rebus
facit. Deinde, cum dicit: ipsa enim et cetera, exequitur
propositum: et primo, determinat veritatem; secundo, excludit
obiectiones; ibi: quomodo autem et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, ostendit causalitatem divinae pacis in communi;
secundo, exponit eam in speciali; ibi: igitur et cetera. Circa
primum, duo facit: primo ostendit quid divina pax faciat in rebus;
secundo, qualiter hoc diversimode faciat in diversis; ibi:
participatione et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit
causalitatem effectivam divinae pacis; secundo, quomodo est causa
finalis; ibi: propter quod et cetera. Quia vero, recte, nomen
pacis magis frequentatur in rationalibus creaturis, in quibus
manifestius ratio pacis invenitur, ex eis considerandum est quid
proprie sit pax et in quo ratio pacis consistat: hoc enim est quod
divina pax effective in rebus producit. Dicuntur autem aliqui homines
habere pacem, quando voluntates eorum concordant in uno: sic enim unus
alteri non adversatur. Quod autem multi concordant in unum, contingit
ex hoc quod in aliquo uno communicant: puta, qui communicant in una
civitate, concordant ad bonum commune civitatis et simile patet in
aliis. Sic igitur ad rationem pacis, duo concurrunt: primo quidem,
quod aliqua sint unita; secundo, quod concordent ad unum; et secundum
hoc, etiam pax in rebus naturalibus dicitur. Et ideo Dionysius dicit
quod divina pax est unitiva omnium, quantum ad primum, inquantum
scilicet facit omnia communicare in uno; et iterum, generativa,
quantum ad primam institutionem et operativa, quantum ad
gubernationem, consensus et connaturalitatis universorum: ut consensus
referatur ad concordiam voluntatum; connaturalitas, ad concordiam
naturalium appetituum. Ubi considerandum est quod etsi aliqua
discordent quantum ad fines proprios, omnia tamen concordant in
appetitu finis ultimi. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera,
ostendit quomodo divina pax est causa finalis omnium rerum. Est autem
naturale cuilibet rei ut unitatem desideret, sicut et esse et bonum;
quia per divisionem res deficit et corrumpitur et bonitas rei
minoratur. Et quia divina pax causat unitatem in rebus, ideo
concludit quod omnia suo modo desiderant divinam pacem, inquantum etiam
est omnium unitiva; et hoc est quod dicit: divisibilem ipsorum
multitudinem convertentem ad totam unitatem quia scilicet ea quae sunt
in se divisa, in toto adunantur, inquantum sunt partes universi; et
similiter, inquantum sicut supra dixit est generativa et operativa
consensus et connaturalitatis, cui respondet quod hic subditur: et
naturale rei bellum, unientem ad conformem cohabitationem; ea enim
quae naturaliter se invicem impugnant, propter contrarietatem quam
habent in propriis naturis, concordant in ordine universi, secundum
quem, quodammodo uniuntur atque cohabitant in mundo; et hoc est ex
participatione divinae pacis quae, inquantum ab omnibus desideratur,
habet rationem finis. Deinde, cum dicit: participatione et cetera,
ostendit quomodo praedicta, divina pax efficiat in diversis: et
primo, quomodo in supremis creaturis; secundo, quomodo, in
inferioribus ibi: et subiecta et cetera; tertio, quomodo communiter
in omnibus, ostendens modum praedictorum; ibi: quae simpliciter et
cetera. Est autem considerandum quod sicut alias perfectiones a Deo
procedentes, ita istas abundantius aliis supremae creaturae participant
ut per eas possint quodammodo ad infimas derivari. Supremas ergo
creaturas dicit esse digniores de numero congregativarum virtutum, quia
scilicet in tanta abundantia congregationi divinae pacis participant,
ut etiam aliarum congregativae sint. Harum enim virtutum unaquaeque,
per participationem divinae pacis triplicem unionem habet: una quidem
est ad seipsas, secundum quod unaquaeque earum, secundum se, est
aliquod unum. Alia vero unio est secundum quod una unitur ad aliam,
in ordine vere unius. Tertia vero unio est secundum quam uniuntur ad
unum principium pacis omnium rerum, idest ad Deum. Et sicut ipsae
tripliciter uniuntur, ita tripliciter uniunt ea quae eis subduntur; et
hoc est quod dicit: et subiecta uniunt, unumquodque scilicet eorum ad
seipsum et ea ad invicem et omnia ad unam causam et ad perfectum
principium pacis omnium, scilicet Deum in quem, sicut in ultimum
finem et primam causam, omnia reducuntur. Deinde, cum dicit: quae
simpliciter et cetera, ostendit quid divina pax faciat communiter in
omnibus; et dicit quod prima causa pacis omnibus supervenit simpliciter
quia, licet diversa sint in quibus operatur, tamen ex parte operantis
non est aliqua diversitas nec in operatione nec in modo operandi.
Ostendit autem quod supervenit rebus et ad conservandam unitatem pacis
et ad instituendam. Unitas autem pacis in tranquillitate ordinis
consistit, ut Augustinus dicit, XIX de Civit. Dei, ad quam
quidem tranquillitatem ordinis, tria requiruntur: primo quidem ut ab
invicem distinguantur: non enim potest esse ordo nisi distinctorum; et
ideo dicit quod omnia diffinit. Secundo, necesse est ad
tranquillitatem ordinis ut rerum distinctarum nulla exeat limitem suae
naturae; et ad hoc pertinet quod dicit: terminat. Tertio,
requiritur quod haec diffinitio et terminatio stabiliatur; et ad hoc
pertinet quod dicit: et firmat; alioquin si rerum diffinitio et
terminatio non esset firma, sed una res a termino suo egrediens,
alterius fines invaderet, confunderetur ordo rerum et sic non esset
tranquillitas ordinis. Dicit autem quod omnia diffinit et terminat et
firmat, sicut quibusdam vectibus conclusivis diversorum, utens
similitudine sensibilium rerum: consuetum est enim, si multae tabulae
eriguntur secundum aliquem ordinem, ut quidam vectes inserantur quibus
erectae tabulae firmentur; ita rerum distinctio et terminatio,
perfectionibus et virtutibus rebus a Deo inditis, quasi quibusdam
vectibus rerum distinctarum, firmatur. Modum autem firmationis, qui
pertinet ad conservationem pacis, manifestat subdens: et non sinit
divisa effundi ad interminatum et infinitum, inordinata et non
collocata et deserta a Deo facta et ab unitione sui ipsorum exeuntia et
in se invicem omni mixtione conspersa; et dicit quod Deus non
permittit res distinctas effundi ad interminatum et infinitum, ut
scilicet operationes et transmutationes rerum non tendant in aliquem
certum terminum et finem, quasi sint inordinata et non collocata,
idest firmata in aliquo principio conservante. Ista autem effusio in
infinitum opponeretur unitioni rerum triplici, quam supra dixit fieri
in rebus per participationem divinae pacis. Tolleretur enim unio ad
primum principium non perveniendum et quantum ad hoc dicit: et deserta
a Deo facta; tolleretur et unio rei ad seipsam et quantum ad hoc
dicit: et exeuntia ab unitione sui ipsorum; tolleretur et ordinata
unitio unius ad alterum et quantum ad hoc dicit: et in se invicem omni
mixtione conspersa per quamdam confusionem rerum ad invicem, si ad
infinitum effundi sinerentur.
|
|