|
Postquam Dionysius ostendit causalitatem divinae pacis in communi,
hic prosequitur de ea in speciali; et circa hoc duo facit: primo,
ostendit quid de divina pace dici possit in speciali; secundo,
manifestat propositum; ibi: et primum et cetera. Dicit ergo primo
quod neque licitum est neque possibile, non solum alicui hominum, sed
neque alicui existentium creaturarum, dicere ore aut cogitare corde,
ipsam divinam pacem secundum quod in se est et ipsum divinum silentium,
quod quidam sanctus nomine iustus vocabat ineffabilitatem Dei, quia
scilicet neque nos Deum effari possumus neque ipse sic effatur nobis,
quod nos ipsum, secundum quod est, perfecte cognoscere possimus.
Adiungit autem silentium paci, quia signum perturbatae pacis solet
esse strepitus et clamor. Adiungit etiam paci immobilitatem Dei ad
omnem processum qui a nobis cognoscitur: quamvis enim procedere dicatur
secundum quod suam similitudinem in res diffundit, tamen ipse secundum
omnem huiusmodi processum in se ipso immobilis manet. Coniungitur
autem quies et immobilitas paci, sicut et silentium, quia ea quae
pacem habent, ex hoc ipso, quietem quamdam habere videntur. Haec
ergo nos de divina pace et silentio et quiete dicere aut cogitare non
possumus, quomodo scilicet quiescit et silentium agit, sicut dictum
est, et quomodo tota supereminenter unita in seipsa et intra seipsam et
ad seipsam totam sit divina pax. Unitio autem, ut supra dictum est,
ad rationem pacis pertinet. Inveniuntur autem aliqua, quae in seipsis
diversa sunt, sed uniuntur in aliquo uno, sicut multi homines uniuntur
in una domo, sed Deus in seipso unitus est. Est autem aliquid quod
in seipso quidem unum est, sed tamen intra seipsum non est unum, sicut
unus homo intra seipsum non est unus, quia multa et diversa intra
seipsum continentur. Sed Deus intra seipsum est unus, quia nulla
diversitas invenitur in ipso. Invenitur etiam aliquid quod intra
seipsum est unum, quia non componitur ex divisibilibus partibus, sed
tamen non totum sibi toti unitur, quia una pars eius non est unum cum
altera. Sed Deus totus ad se totum unitur, quia in eo nullus est
numerus partium, sed est omnino simplex; et tanta est eius unitio,
quod neque cum ingreditur ad seipsum, intelligendo scilicet et amando,
neque cum multiplicat seipsum, per hoc quod multiplices sui
similitudines imprimit rebus, derelinquit propriam unitionem, sed
propter excessum unitionis eius, quae superat omnem unitatem, sic
deitas procedit ad omnia per sui similitudines rebus communicatas, quod
tamen tota manet intra seipsam, sicut sigillum quod imprimit suam
imaginem et similitudinem diversis ceris et tamen idem manet identitate
quod est. Huiusmodi ergo, cum sint ineffabilia et ignota nobis,
oportet attribuere soli Deo qui se per se perfecte cognoscit eo quod
ipse existit super omnes participationes eius, quae intelligi et quae
dici possunt ab intellectu creato: Deus enim est supra omne esse et
supra omnem vitam et supra omnia huiusmodi quae a creaturis
participantur; et ita, cum connaturale sit intellectui creato quod
intelligat et dicat Dei participationes, ipsum Deum, qui super omnia
huiusmodi est, neque perfecte intelligere neque perfecte dicere
potest. Hoc est ergo quod de divina pace dicere intendimus, ipsius
scilicet divinae pacis participationes, sicut est possibile nobis qui
deficimus ab intelligendo divina, non solum ab Angelis, sed et a
viris bonis et perfectis. Deinde, cum dicit: et primum et cetera,
ostendit in speciali, causalitatem divinae pacis; et primo, quantum
ad ipsam pacem creatam, secundum se consideratam; secundo, quantum ad
ea in quibus invenitur pax; ibi: et quod omnia et cetera. Dicit ergo
primo quod hoc primo dicendum est quod Deus, ipsam pacem per se,
consideratam in abstracto, facit esse et in universali et in
particulari consideratam: accipitur enim hic subsistere, communiter
pro esse: non est enim aliqua pax creata per se subsistens. Deinde,
cum dicit: et quod omnia et cetera, ostendit causalitatem divinae
pacis quantum ad ea quae participant pacem; et primo in communi;
secundo, in speciali; ibi: propter quam et cetera. Dicit ergo primo
quod dicendum est, quod divina pax facit omnia ad se invicem concreta:
nihil enim est in rebus quod non habeat cum aliquo alio unionem, vel
per convenientiam in specie, vel in genere, vel in aliquo quocumque
ordine. Sed quia haec unitio, distinctiones rerum non tollit, ideo
dicit quod est inconfusa; et ad hoc exponendum, subdit quod secundum
praedictam inconfusam unitionem, sunt omnia unita indivisibiliter et
indistanter, quia scilicet unionem quam Deus rebus indidit nihil est
quod auferre possit vel dividendo vel faciendo magis distans: non enim
est possibile quod album et pallidum vel dividantur secundum genus vel
tantum distent quantum album et nigrum. Et quamvis omnia sint unita,
tamen singula conservantur in puritate propriae speciei; et homo licet
uniatur aliis, praedictis modis, tamen non est in alia specie quam
humana. Ad hanc autem speciei puritatem, consequitur puritas et
cognoscibilitatis et virtutis: unumquodque enim cognoscitur per speciem
suam. Quia ergo unumquodque remanet in puritate propriae speciei,
consequens est ut unitio unius rei ad aliam per quamdam convenientiam,
non sit ei in velamentum quin ab aliis possit discerni; et hoc est quod
dicit: non velata per concretionem ad opposita; ut puta: album habet
concretionem cum nigro, inquantum convenit cum eo in genere, tamen
haec convenientia non impedit quin album in propria natura cognoscatur,
secundum quod distat a nigro. Similiter etiam propria virtus
uniuscuiusque sequitur speciem eius; et ideo, conservata puritate
speciei, non hebetatur virtus propria consequens speciem; et hoc est
quod dicit: neque hebetantia aliquid unitivae diligentiae et
puritatis, quia scilicet neque puritas rei hebetatur per diligentem
idest perfectam unionem neque e converso; sicut album per hoc quod
differt specie a nigro, secundum puritatem suae speciei, non impeditur
quin uniatur ei secundum genus neque e converso. Ex his igitur
concludit quod debemus considerare unam quamdam simplicem naturam, quae
per modum unionis facit pacem in rebus, scilicet, naturam divinam,
quae unit omnia sibi ipsi dum omnia sibi assimilat per influentiam
suorum donorum et ad se ordinat sicut ad ultimum finem et iterum unit
universa illis ipsis, idest, quamlibet rem ad seipsam. Intantum enim
unumquodque est sibi unitum et invicem sibi, idest unit unam rem
alteri, prout una res convenit cum altera, quocumque modo. Haec enim
divina natura sic conservat omnia, secundum quamdam continentiam non
confusam, idest non inordinatam ad invicem, ut simul sint incommixta,
idest non mixta et tamen concreta: non mixta quidem, dum unumquodque
remanet in puritate suae speciei; et concreta, secundum quod
coordinantur ad invicem. Deinde, cum dicit: propter quam et cetera,
ostendit causalitatem divinae pacis, quantum ad ea quae participant
pacem in speciali: et primo, quantum ad Angelos; secundo, quantum
ad animas rationales; ibi: propter quam animae et cetera; tertio,
quantum ad totum universum; ibi: propter quam una et cetera. Dicit
ergo primo quod propter primam et simplicem causam, pacifice unientem,
divinae mentes, idest Angeli tripliciter uniuntur: primo quidem
unusquisque secundum proprium intellectum, secundo, prout quidam
uniuntur ordine quodam aliis Angelis unitis; tertio, secundum quod
ulterius ascendunt ad hoc quod coniungantur rebus divinis, quae sunt
collocatae super omnem mentem; et haec coniunctio est nobis ignota.
Deinde, cum dicit: propter quam animae et cetera, ostendit effectum
divinae pacis in anima rationali prout scilicet ad unitatem reducitur.
In qua quidem reductione, triplex gradus consideratur: primo enim
anima dicitur habere largissimam rationem, inquantum ratio se ad
diversa diffundit ex multis actibus vel effectibus, naturam rei
investigando. Secundo, largitas rationis reducitur ad unitatem
intellectualis puritatis seu simplicitatis; nullum enim effectum
haberet investigatio rationis, nisi ad intelligibilem veritatem
perduceret. Tertio, quodam ordine, per huiusmodi immaterialem et
intellectualem veritatem, pervenit anima secundum proprietatem suae
virtutis ut uniatur Deo, qui est supra intellectum, cui non ita
perfecte anima in hac vita uniri potest, sicut Angeli boni. Deinde,
cum dicit: propter quam una et cetera, ostendit effectum divinae
pacis, quantum ad totum universum; et circa hoc, duo facit: primo,
ostendit quid divina pax perficiat in universo; secundo, ostendit per
quem modum; ibi: transit enim et cetera. Dicit ergo primo quod
propter praedictam simplicem naturam est quaedam una et indissolubilis
complexio omnium, secundum scilicet quod omnia conveniunt in uno ordine
universi qui indissolubilis manet secundum quod ex Deo in ipso universo
quaedam harmonia, idest proportionata concordia causatur; et hoc est
quod exponit, subdens: et concordatur consonantia perfecta. Nihil
enim est aliud harmonia, quam concors consonantia. Haec autem concors
consonantia in rebus, causatur secundum consensum et connaturalitatem:
ut scilicet consensus referatur ad concordiam voluntatis in his quae
voluntatem habent; connaturalitas autem ad concordiam naturalis
appetitus. Haec autem harmonica complexio sive concors consonantia et
ordinem habet et firmitatem; unde quantum ad ordinem dicit: et
congregata inconfuse: confusio enim ordinem tollit; unde illa
inconfuse congregantur quae secundum ordinem quemdam, complexionem
habent ad invicem. Quantum autem ad firmitatem subdit: et
indissolubiliter contenta: est enim indissolubilis firmitas in rerum
complexione, non ex congregatorum multitudine, sed ex virtute unius
causae continentis et in unum congregantis. Deinde, cum dicit:
transit enim et cetera, ostendit quomodo praedicta harmonia concors
statuatur in rebus ex divina pace. Hunc autem modum connexionis
exponit tripliciter: primo quidem quantum ad ea quae connectuntur;
secundo, quantum ad ipsam connexionem; ibi: et omnia et cetera;
tertio, quantum ad causam connectentem; ibi: videlicet et cetera.
Dicit ergo primo quod ideo dictum est quod propter divinam naturam,
una et indissolubilis connexio in omnibus consistit, quia pax perfectae
totalitatis, idest pax quae est a causa universali perfecta, secundum
quod causae totales dicuntur causae universales, haec inquam pax
pertransit a prima causa ad omnia existentia, secundum quod virtus
unifica primae causae uniens, idest faciens unitatem in rebus, est
praesens omnibus simpliciter, idest absque aliqua sui multiplicatione
et immixte, quia rebus non permiscetur, sed secundum suam essentiam
est rebus absoluta. Haec quidem pax divina ad omnia transit, omnia
uniendo, per hoc quod reducit omnia in quemdam ordinem: qui quidem
ordo consistit in hoc quod quaedam extrema coniunguntur aliis extremis
per media. Nam suprema influunt infimis per media et infima
convertuntur ad recipiendum a supremis per media; et sic omnia
coniunguntur secundum unam connaturalem amicitiam. Et non solum divina
pax coniungit extrema extremis per media, sed etiam ulterius omnia
coniungit sibi ipsi, inquantum dat omnibus suo modo ut ipsa divina pace
fruantur et infimae creaturae et quidquid est infimum in quacumque
creatura; et hoc est quod dicit: et extremis omnis rei
terminationibus; nihil enim est ita infimum in rebus quod non aliquo
divino dono participet, ex qua participatione sortitur ut habeat
connaturalem amicitiam ad alias creaturas et ut ordinetur ad Deum,
sicut ad ultimum finem, qui est frui Deo. Deinde, cum dicit: et
omnia consentientia faciens et cetera, ostendit modum praedictae
connexionis quantum ad ipsam connexionem. Ratio autem connexionis in
quadam unitate perficitur et ideo, secundum modum unitatis, attenditur
modus connexionis. Est autem considerandum quod unitas attribuitur
rebus multipliciter: aliquid enim est quod est simpliciter et secundum
se unum, sicut aliquid simpliciter dicitur unum in seipso et quantum ad
hoc dicit quod facit omnia consentientia unitatibus. Dicitur autem
aliquid simpliciter idem, non secundum seipsum, sed per relationem ad
aliquid quod est alterum: vel ratione aut nomine tantum, sicut si
Marcum dicamus idem Tullio vel vestem indumento; aut est alterum
secundum rem, sicut si dicamus: Socrates Platoni est idem specie et
equus bovi est idem genere; et quantum ad hoc dicit: identitatibus;
unum enim dicitur absolute, sed idem relative. Aliquid vero est quod
non est unum simpliciter, sed quasi ex multis adunatum, sicut omne
compositum et quantum ad hoc dicit: unitionibus. Aliquid vero est
quod neque simpliciter neque secundum se unum dicitur, sed per
relationem ad alterum, sicut unitas congregatorum et ideo subdit:
congregationibus; congregata enim minus habent de ratione unitatis quam
unita: nam unitum absolute potest dici unum, licet non simpliciter,
sed congregata absolute quidem sunt multa, sed secundum quid, unum.
Indivisibilis ergo consensus constituitur ex divina pace in rebus,
secundum quod unitatem consequuntur sive per modum simplicis unitatis
sive per modum identitatis sive per modum unitionis sive per modum
congregationis. Deinde, cum dicit: videlicet et cetera, ostendit
modum praedictae connexionis ex parte causae connectentis; et dicit
quod praedicta connexio in rebus statuitur, secundum quod divina pax
primo quidem consideratur ut stans immobiliter in seipsa; secundo autem
consideratur ut unum exemplar in quo exemplariter omnia, quae ad pacem
pertinent, demonstrantur; tertio, consideratur secundum quod suam
similitudinem omnibus tradit. Secundum hoc enim dicitur per omnia
proficisci et tamen a propria identitate non recedere. Ipsa enim
divina pax procedit ad omnia, secundum quod per suam similitudinem
omnibus se tradit, iuxta proprietatem uniuscuiusque rei; et tamen
supermanat secundum abundantiam pacificae fecunditatis, quia scilicet
plus est in Deo de virtute ad faciendum pacem, quam sit in rebus ad
suscipiendum et ideo emanatio pacis a Deo est supra omnem
susceptibilitatem rerum. Et licet susceptio pacis sit secundum rerum
proprietatem, cum divina pax sic procedat ad omnia secundum emanationem
effectuum, tamen ipsa manet immobilis in seipsa, supereminenter unita
tota ad totam, quia non est ibi diversitas partium, quae impediat
totum uniri toti. Non enim tota linea est unum cum tota, quia sic
oporteret quod quaelibet pars lineae esset unum cum qualibet parte; sed
in simplicibus totum est unum toti. Addit autem: et secundum se
totam, quia non est una participatione, sed essentialiter; punctum
enim, etsi totum sit unum toti, non tamen secundum se totum, sed
secundum unitatem quam participat. Si autem ipsa unitas separata
subsisteret, esset tota una toti et secundum se totam. Et sic
intelligendum est de Deo, qui est unitus totus ad totum, secundum se
totum, per hoc quod est simpliciter et essentialiter unus.
|
|