|
Postquam Dionysius determinavit de pace, hic movet dubitationem circa
praedeterminata: dixerat enim supra, quod omnia desiderant pacem; hic
circa hoc quaestionem movet: primo ergo movet dubitationem; secundo,
solvit; ibi: et si quidem et cetera. Quaerit ergo primo quomodo
possit dici quod omnia desiderant pacem, cum multa sint quae in hoc
gaudeant quod sunt alia ab aliis discreta et propria sponte quiescere
non volunt, sed semper moveri desiderant. Cum autem ratio pacis in
unitate et quiete consistat, haec omnia rationi pacis adversari
videntur. Deinde, cum dicit: et si quidem et cetera, solvit
propositam dubitationem, secundum tres intellectus dubitationis
propositae; quorum primum, primo prosequitur; secundo, secundum;
ibi: si autem secundum casum et cetera; tertio, tertium; ibi: si
autem istos et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ponit
solutionem; secundo, manifestat eam; ibi: et est et mundae et
cetera. Dicit ergo primo quod si ille qui praemissam dubitationem
movet, cum dicit quod multa gaudent alteritate et discretione,
intelligat de alteritate et discretione quae competit unicuique secundum
suam propriam naturam, per quam alia ab aliis distinguuntur, quam
quidem propriam naturam et distinctionem consequentem, nulla res
perdere vult, contra hunc intellectum non oportet nos contradicere,
sed dicemus quod desiderare talem discretionem est desiderare pacem:
per hoc enim omnia diligunt ad semetipsa pacem habere et sibimetipsis
uniri, quod volunt sua et quae sunt suorum, idest suas proprias
naturas et quaecumque ad eadem pertinent, immobiliter et absque casu
permanere. Per hoc autem quod id quod est proprium uniuscuiusque rei
conservatur, et servatur pax et unitas rei ad seipsam. Unde sequitur
quod desiderare discretionem quae consequitur propriam naturam, est
desiderare pacem. Deinde, cum dicit: et est et mundae et cetera,
manifestat praedictam solutionem per efficientiam divinae pacis:
praedictam enim discretionem in rebus statuere, ad divinam pacem
pertinet, unde non est contrarium desiderio pacis, si talis discretio
desideretur. Hoc est ergo quod dicit quod perfecta pax, scilicet
divina conservat proprietatem, idest propriam naturam singulorum, in
sua munditia et puritate, non permixtam extraneo, sed discretam ab
eo. Et hoc quidem pertinet ad providentiam Dei, secundum quod pacem
rebus donat; quam quidem providentiam, pluraliter nominat propter
diversas providentiae participationes. Et hoc sic apparet: pertinet
enim ad providentiam Dei, secundum quod pacem facit in rebus, ut
bellum a rebus excludat quod adversatur paci. Bellum autem in rebus
esset nisi confusio tolleretur, quia una res non contineretur intra
limites proprios, sed quodammodo invaderet alienos. Sic igitur, per
hoc quod divina providentia servat omnia non bellantia et inconfusa et
unumquodque ad seipsum et diversas res ad invicem, statuit pacem in
rebus; et hoc est quod subdit quod omnia, secundum stabilem et
indeclinabilem virtutem, statuit ad sui pacem et immobilitatem, idest
ut immobiliter in propria natura permaneant et sic ad se pacem habeant.
Et quia iam solvit dubitationem quantum ad hoc quod dictum erat quod
multa gaudent et alteritate et discretione, consequenter cum dicit: et
si mota et cetera, solvit eodem modo dubitationem, quantum ad hoc quod
dictum est quod multi non volunt sponte quiescere; et dicit quod si
illa, in quorum natura est quod moveantur, non volunt quiescere, sed
volunt semper moveri proprio motu, hoc etiam desiderium est pacis quae
a Deo est in omnia derivata, per quam omnia conservantur in seipsis,
absque hoc quod cadant ab eo quod competit eis secundum propriam
naturam; et per consequens, per divinam pacem conservatur proprietas
omnium mobilium et motivorum. Prima autem motiva sunt immobilia, quia
cum in mobilibus non sit procedere in infinitum, necesse est devenire
ad aliquod primum moventium immobile, ut probatur VIII physicorum.
Primum vero movens immobile, necesse est esse vivens, ut probatur in
XII metaphysicorum; et ideo signanter dicit: et motivam vitam
immobilem. Sic autem custoditur per divinam pacem, proprietas
mobilium et vita immobilis motivorum, ut non excidant a naturali
statu. Intantum autem conservatio proprietatis mobilium et motivorum
pertinet ad divinam pacem, inquantum ea quae moventur, sic habent ad
seipsa pacem et eodem modo se habent in sua mobilitate, secundum quod
operantur ea quae ad ipsa pertinent: moveri enim est proprium opus
mobilis, inquantum est mobile. Quod autem propriam operationem
retinet, habet ad se pacem. Unde patet quod cum ea quae naturaliter
moventur, volunt moveri semper et non quiescere, pacem desiderant.
Deinde, cum dicit: si autem secundum casum et cetera, solvit
dubitationem motam, quantum ad secundum intellectum dubitationis; et
dicit quod si ille qui dubitationem movit, cum dixit quod multa gaudent
alteritate et discretione, non intellexit de alteritate et discretione
naturali, quae pertinent ad rationem pacis, sed intellexit de
alteritate et discretione secundum casum a pace, idest secundum quod
aliquid excidit ab unione in quo consistit ratio pacis et sic velit
probare quod pax non est omnibus amabilis, contra hunc opponentem sic
erit dicendum quod nihil est quod totaliter excidat ab omni unione, in
qua consistit ratio pacis. Et hoc sic probat: quia nullo modo potest
esse aliquid existens per se vel aliquid in existentibus, ut accidens
vel pars, quod omnino ceciderit ab unitione; quem quidem casum
quadruplicem per quatuor loquitur: primo quidem quantum ad ipsum
casum, cui opponitur statio, secundum quod aliquid stat in naturali
unitione; et quantum ad hoc, dicit: instabile. Deinde ea tangit ex
quibus casus accidit: cadit autem aliquid, dum tolluntur ea per quae
stabat; stat autem aliquid in naturali unitione per tria: primo
quidem, per terminum quo continetur ne effluat; nam et sicca
continentur propriis terminis et humida continentur terminis alienis et
forma per quam unaquaeque res continetur in suo esse, terminus
dicitur; et quantum ad hoc, dicit: interminatum. Secundo, aliquid
habet stationem per aliquod extrinsecum continens, sicut corpora
continentur loco; et secundum hanc similitudinem, omne exterius
continens et non conservans, locus dici potest; et quantum ad hoc,
dicit: incollocabile. Tertio, aliquid habet stationem in sua propria
operatione ex fine; quia enim artifex habet finem determinatum suae
operationis, regulariter operatur secundum regulam finis; quod autem
non habet finem determinatum, sed vagatur circa diversos fines,
oportet quod sit fluctuans et instabile circa propriam operationem; et
quantum ad hoc dicit: indefinitum. Sic ergo nihil totaliter excidit
ab unitione pacis; unumquodque autem appetit et amat id quod est sibi
conforme, refugit autem contrarium: impossibile enim est esse aliquod
ens quod totaliter unitionem refugiat et appetat alteritatem et
discretionem, quae est secundum casum a naturali pace. Deinde, cum
dicit: si autem istos et cetera, solvit dubitationem secundum tertium
intellectum, prout id quod dictum est quod multa sunt quae alteritate
et discretione gaudent, non referatur ad appetitum naturalem, ut in
praemissis, sed ad appetitum voluntarium. Et dicit quod si ille qui
movet dubitationem dicat illos homines inimicari paci et bonis eius,
qui gaudent in exterioribus litibus et interioribus commotionibus animi
quas vocat furores, quae duo pertinent ad divisionem paci contrariam;
et iterum gaudent variationibus et instabilitatibus quae videntur paci
contrariari, et hoc quantum ad secundam partem dubitationis, dicendum
est quod tales etiam homines detinentur a desiderio pacis, secundum
quamdam obscuram similitudinem. Et hoc sic manifestat: tales enim
homines multum impugnantur a passionibus, quibus commoventur et sic per
huiusmodi passiones, eorum pax interior perturbatur. Huiusmodi ergo
impugnationem passionum ex desideriis pacis sedare volunt non
sapienter, sed stulte. Putant enim quod possunt habere interiorem
pacem, implendo superflua et inordinata sua desideria quae incitantur
secundum varias passiones, sed per hoc magis perturbantur, dum non
possunt consequi delectationes a quibus detinentur: impossibile est
enim quod homo, superfluis et inordinatis desideriis subiacens, omnia
desiderata consequi possit; et ideo tales, quaerentes pacem, lites
commovent ut sua desideria impleant. Et quia variis desideriis
subiacent, variationibus gaudent. Sapienter autem hanc impugnationem
passionum sedarent si, multa desideria reprimentes, ad unum desiderium
verae pacis converterentur. Deinde, cum dicit: quid dicat et
cetera, determinat de pace facta per Christi incarnationem, dicens
quod sufficiens aliquid dici non potest de pietate Dei quae effundit
pacem in mundum per Christum; secundum quam pacem, iam liberati a
peccato didicimus, doctrina et exemplo Christi et interiori spiritus
sancti inspiratione, non facere bellum peccando neque contra
nosmetipsos neque discordando a sanctis Angelis, sed per hanc pacem,
secundum nostram virtutem, operamur ea quae Dei sunt, simul cum
sanctis Angelis; et hoc, secundum providentiam et gratiam Iesu qui
operatur omnia in omnibus et qui facit illam ineffabilem pacem quae est
ab aeterno praeordinata; per quam pacem, reconciliamur ipsi Christo
in spiritu sancto, qui est spiritus dilectionis et pacis; per ipsum
Christum et in ipso Christo, simul reconciliamur Deo patri. De his
autem supernaturalibus donis pertinentibus ad pacem factam per
Christum, dictum est sufficienter in libro de theologicis
hypotyposibus et hoc secundum testimonia Scripturarum a Deo
inspiratarum; et ideo hic de his breviter pertransivimus.
|
|