|
Postquam determinavit Dionysius de pace quae in rebus constituitur per
dona divina, hic determinat de ipsis divinis perfectionibus, secundum
quod per se in abstracto considerantur; et circa hoc, tria facit:
primo, movet dubitationem; secundo, solvit eam, ibi: et primum
quidem et cetera; tertio, solutionem per dicta aliorum confirmat,
ibi: et quid oportet? Est ergo circa primum sciendum quod Timotheus
in quadam epistola ad Dionysium scripta, de duobus in ea
interrogaverat: primo, quidem, quid sit per se vita et per se
sapientia: talibus enim frequenter Dionysius utitur, ut in
praecedentibus patet. Secundo, Timotheus in eadem epistola dixerat
se dubitasse quomodo Dionysius quandoque dicebat Deum esse per se
vitam quandoque, autem, Deum esse causam per se vitae; et ideo dicit
Dionysius quod Timotheum ab hac dubitatione liberare voluit, quantum
in ipso fuit. Deinde, cum dicit: et primum et cetera, solvit motas
dubitationes; et primo, secundam: ostendens quomodo Deus sit per se
vita et causa per se vitae; secundo, solvit primam: ostendens quid
sit per se esse et per se vita; ibi: dicis autem et cetera. Dicit
ergo primo quod non vult nunc assumere dicta, quasi dicta simpliciter;
et ideo, quia per se vita non dicitur simpliciter, sed multipliciter,
non est contrarium quod dicamus Deum per se vitam aut per se virtutem;
et iterum quod dicamus eum substantificatorem, idest creatorem per se
vitae aut per se pacis aut per se virtutis. Esset autem contrarium,
si ista non multipliciter dicerentur. Cum enim dicimus Deum esse
substantificatorem per se vitae et huiusmodi, laudamus eum sicut causam
omnium existentium ex illis existentibus quae maxime et primo existunt.
Manifestum est enim quod per se vita est prius quam vivens et sic de
aliis. Unde, si Deus est causa horum primorum, est causa omnium.
Cum vero dicimus Deum esse per se virtutem aut per se vitam, laudatur
Deus sicut existens super omnia et super ea quae sunt prima inter omnia
dicitur per se vita, per quemdam excessum. Deinde, cum dicit: dicis
autem et cetera, solvit primam dubitationem, scilicet quid sit per se
vita; et primo, repetit quaestionem; secundo, excludit falsum
intellectum; ibi: hoc autem et cetera; tertio, determinat
veritatem; ibi: sed per se esse et cetera. Proponit ergo primo, ex
persona Timothei, quid significetur cum dicitur per se esse aut per se
vita et quaecumque alia huiusmodi et dicit signanter: absolute, idest
abstracte et principaliter, idest sicut principia aliorum; nam per se
vita significat principia viventium. Deinde, cum dicit: hoc autem et
cetera, excludit erroneum intellectum. Ad cuius evidentiam sciendum
est quod Platonici, ponentes ideas rerum separatas, omnia quae sic in
abstracto dicuntur, posuerunt in abstracto subsistere causas secundum
ordinem quemdam; ita scilicet quod primum rerum principium dicebant
esse per se bonitatem et per se unitatem et hoc primum principium, quod
est essentialiter bonum et unum, dicebant esse summum Deum. Sub bono
autem ponebant esse, ut supra dictum est et sub esse ponebant vitam et
sic de aliis. Et ideo dicebant sub summo Deo, esse quamdam divinam
substantiam quae nominatur per se esse et sub hac aliam, quae nominatur
per se vita. Hoc ergo excludere intendens, dicit quod id quod supra
dixerat, quod per se esse et per se vita primo a Deo subsistunt, non
est aliquid erroneum, sed est rectum et planas manifestationes habens:
non enim nominamus per se esse aliquam substantiam divinam aut
angelicam, quae sit causa essendi omnibus; addit autem angelicam,
quia quos Platonici deos secundos dicebant, nos Angelos nominamus.
Solum enim ipsum esse supersubstantiale divinum est principium et
substantia et causa quod omnia existentia sint: ut hoc quod dicit
principium referatur ad ordinem naturae, secundum quod esse divinum
praecedit omnia entia; substantia, vero, importet rationem
exemplaris: id enim cuius substantia est suum esse, est exemplar
omnium existentium; quod autem dicitur causa pertinet ad hoc quod dat
esse existentibus. Similiter autem cum dicimus per se vitam, non
intelligimus quamdam deitatem causativam vitae, quae sit alia praeter
vitam summi Dei, qui est causa omnium quae vivunt et etiam ipsius per
se vitae. Et ut in summa omnia colligamus, non dicimus esse aliquas
essentias et hypostases separatas quae sint principia rerum et
creatrices earum, quas Platonici dixerunt esse deos existentium et
creatores, quasi per se operantes ad rerum productionem. Huiusmodi
autem deos, si vere et proprie loqui volumus, dicamus non existere in
rebus; neque illi qui tales deos posuerunt, per aliquam certitudinem
scientiae hoc invenerunt aut ipsi aut patres eorum; quia neque primi
Platonici neque posteriores, huius rei scientiam per certas et firmas
scientias accipere potuerunt, sed per quasdam humanas rationes decepti
sunt ad opinandum. Deinde, cum dicit: sed per se esse et cetera,
excluso errore, solvit secundum veritatem; et dicit quod per se esse
et per se vita et huiusmodi, dupliciter dicuntur: uno modo, dicuntur
de Deo qui est unum supersubstantiale principium omnium et causa; et
dicitur Deus per se vita vel per se ens, quia non vivit participatione
alicuius vitae neque est per participationem alicuius esse, sed ipse
est suum vivere et sua vita et excedens omne esse et omnem vitam quae
participatur a creaturis et existens principium vivendi et essendi
omnibus. Alio autem modo, per se esse et per se vita dicuntur
virtutes vel perfectiones quaedam secundum providentiam unius Dei
imparticipabilis datae creaturis ad participandum. Licet enim Deus,
qui est harum virtutum principium, in se imparticipabilis maneat et per
consequens non participetur, tamen dona ipsius dividuntur in creaturis
et partialiter recipiuntur, unde et participari dicuntur a creaturis;
et secundum quod participantur secundum proprietatem uniuscuiusque
participantium, secundum hoc participantia et sunt et dicuntur ex
natura existentia, inquantum participant esse; et viventia, inquantum
participant vita; et divina inquantum participant deitate; et simile
est de aliis. Et quia principium imparticipatum, causa est et
participationum et participantium, ideo Deus et participationum et
participantium substantificator est. Participationes autem ipsae
tripliciter considerari possunt: uno modo secundum se, prout
abstrahunt et ab universalitate et a particularitate, sicut signatur
cum dicitur: per se vita; alio modo considerantur in universali,
sicut dicitur vita totalis vel universalis; tertio modo in
particulari, secundum quod vita dicitur huius vel illius rei.
Similiter et participantia dupliciter considerari possunt: uno modo in
universali, ut si dicatur vivens universale vel totale; alio modo, in
particulari, ut si dicatur hoc vel illud vivens. Et horum omnium
Deus causa est; et hoc est quod dicit quod bonus, idest Deus primo
quidem dicitur esse substantificator ipsorum, scilicet per se vitae et
per se esse et huiusmodi, prout per se et absolute consideratur;
postea, totorum ipsorum, idem universalis esse et similium; postea
particularium ipsorum, ut particularis esse vel particularis vitae;
postea totaliter participantium ipsis, viventis universalis et
existentis universalis; postea particulariter ipsis participantium, ut
huius vel illius entis aut viventis. Deinde cum dicit: et quid
oportet et cetera, confirmat solutionem propositam per dicta aliorum et
dicit quod non oportet de praemissis dubitare, cum aliqui ex doctoribus
divinae et Christianae religionis, sicut Hierotheus et alii
apostolorum discipuli, hoc ipsum dicant, scilicet quod bonitas et
deitas omnibus supereminens, est causa ipsius per se deitatis et
bonitatis, nominantes per se bonitatem quoddam donum ex Deo proveniens
per quod entia sunt bona; et per se deitatem quoddam Dei donum, per
quod aliqui fiunt participative dii; et similiter nominant per se
pulchritudinem, ipsam effusionem pulchritudinis per quam causatur et
universalis et particularis pulchritudo in rebus et per quam fiunt
aliqua et universaliter et particulariter pulchra. Et similiter est
dicendum de omnibus aliis quaecumque dicuntur secundum eumdem modum,
quibus demonstrantur dona divinitus provisa et bonitates participatae ab
entibus creatis, quae procedunt copiosa effusione et supermanant a Deo
qui est imparticipabilis, cum ipse non fiat pars alicuius; ita quod
ipse, qui est causa omnium, perfecte sit super omnia et ipse Deus,
qui est supersubstantialis et supernaturalis, excedat omnem substantiam
et naturam, inquantum neque participat neque participatur, sed remanet
in sua puritate simplex et indivisus.
|
|