|
Postquam Dionysius exposuit divina nomina per quae significatur
emanatio perfectionum a Deo in creaturas, hic exponit nomina Dei quae
designant rerum gubernationem; in qua quidem gubernatione, sunt
quatuor attendenda: primo quidem, divinae cognitionis providentia, ad
quam pertinet nomen deitatis; secundo, potestas exequendi sapientiae
divinae ordinationem, ad quam pertinet nomen dominationis; tertio,
ipsa executio gubernationis, ad quam pertinet nomen regis; quarto,
gubernationis effectus, qui est munditia ab omni inordinatione et ad
hoc pertinet nomen sanctitatis; unde in hoc capitulo agit de sancto
sanctorum; rege regum; domino dominorum; Deo deorum, ut patet ex
titulo. Similiter etiam ex ipso modo loquendi quo dicitur: sanctus
sanctorum vel rex regum, quaedam gubernationis praesidentia
designatur. Circa hoc ergo duo facit: primo, dicit de quo est
intentio; secundo, exequitur propositum, ibi: igitur sanctitas et
cetera. Dicit ergo primo quod quia, secundum suum arbitrium, ad
convenientem finem adducta sunt quae de praemissis dicere oportebat,
conveniens est ut Deum qui infinitis modis nominari potest in suis
effectibus, laudemus nunc sicut sanctum sanctorum, secundum illud
Daniel. 9, secundum aliam litteram: cum venerit sanctus sanctorum;
et sicut regem regum, secundum illud Apocal. 19: habet in
vestimento et in femore suo scriptum: rex regum et dominus
dominantium; et regnatorem saeculorum, secundum illud Psalm.
144: regnum tuum, regnum omnium saeculorum; et in saecula et
adhuc, secundum illud Exod. 15: dominus regnabit in aeternum et
ultra; et sicut dominum dominorum, ut est ex Apocalypsi introductum;
et Deum deorum, secundum illud Psalmistae, Psalm. 49: Deus
deorum dominus locutus est. Has enim laudes divinas in Scripturis
positas, in hoc capitulo exponere intendit. Circa horum autem
expositionem sic procedere intendit, ut primo dicat quid sit per se
sanctitas; et quid regnum; et quid dominatio; et quid deitas;
deinde, quid intendunt Scripturae demonstrare per huiusmodi nominum
duplicitatem, cum dicitur sanctus sanctorum vel Deus deorum.
Deinde, cum dicit: igitur sanctitas et cetera, exequitur intentum de
praemissis; et primo, manifestat primum, scilicet per unumquodque
praedictorum quid sit intelligendum; secundo, manifestat secundum,
scilicet causam praedictae reduplicationis in Scripturis; ibi:
quoniam autem et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit
quid sit unumquodque praedictorum, secundum se consideratum; secundo,
qualiter Deo attribuantur; ibi: igitur haec et cetera. Circa
primum, quatuor exponit: primo exponit quid sit sanctitas; et dicit
quod, secundum nostram acceptionem, per sanctitatem intelligitur
munditia quae est libera ab omni immunditia et perfecta et immaculata;
in quibus verbis, tres gradus munditiae designantur qui ad sanctitatem
requiruntur: quorum primus est libertas ab omni immunditia; servus
autem immunditiae existit qui totaliter ab immunditia vincitur et ei
subiicitur. Primus ergo gradus munditiae est ut aliquis ab huiusmodi
servitute immunditiae liberetur. Secundus autem gradus est ut sit
munditia perfecta: perfectum enim est cui nihil deest; contingit autem
quandoque quod aliquis immunditiae quidem non subiacet, deest tamen
sibi aliquid ad munditiam, inquantum passionibus immunditiae
inquietatur quae, cum tolluntur, fit perfecta munditia. Tertius
gradus munditiae est ut sit omnino immaculata; maculari enim dicitur
quod non ab intrinseco, sed ab extrinseco inquinatur. Erit ergo
omnino immaculata munditia, cum non solum in seipso aliquis puritatem
habet, sed etiam nihil est exterius, quod eum ad immunditiam trahere
possit. Et in his tribus munditiae gradibus, ratio sanctitatis
perfecte consistit. Deinde, cum dicit: regnum autem et cetera,
ostendit quid sit regnum; nomen autem regni a regendo est assumptum:
in omni autem directione, primo, considerandus est finis ad quem
dirigens perducere intendit; secundo, consideranda est facultas
perveniendi ad finem; tertio, consideranda est regula per quam aliquid
directe ad finem perducitur, quae quidem regula, in humanis actibus,
lex vocatur; quarto vero, consideranda est proportio eius quod ad
finem perducitur, ad finem ipsum: non enim quodlibet natum est
consequi quemlibet finem. Quia vero per nomen regni datur intelligi
non unius tantum directio, sed totius multitudinis humanae, quae
quidem non est uniformis, sed habens multas varietates secundum
diversas hominum conditiones et diversa officia, quae ad bonum statum
multitudinis pertinent, ideo, quamvis sit unus communis totius
multitudinis finis, tamen sunt multi et differentes diversorum fines
particulares; puta: medici, sanitas; militis, victoria;
oeconomici, divitiae; et sic de aliis. Ad consequendum autem
diversos fines, necesse est homines diversas facultates habere ex
diversis bonis quibus oriuntur et diversis legibus regulari: aliae enim
leges imponendae sunt militi; aliae emptori; aliae venditori; et sic
de aliis. Similiter ad diversos fines diversi ordines hominum
instituendi sunt: non enim decet eosdem esse milites et negotiatores,
ne per confusionem impediantur officia. Quia igitur rex est qui
regendae multitudinis curam habet, ad eum pertinet, primo quidem
distribuere fines ut nihil necessariorum multitudini desit; ad eum
etiam pertinet distribuere bonorum ornatus et distribuere leges ut
scilicet singuli propriis legibus regulentur; ad eum etiam pertinet
distribuere ordines officiorum; et hoc est quod dicit quod regnum est
distributio finis et ornatus et legis et ordinis. Deinde, cum dicit:
dominatio autem et cetera, ostendit quid sit dominatio, ad quam tria
requiruntur: primo quidem, superioritas gradus. Esset autem indecens
aliquem esse in superiori gradu, nisi et bonis potioribus abundaret;
et ideo, secundo, requiritur bonorum abundantia. Quae etiam non
sufficeret nisi, tertio, adesset potestas continendi et coercendi
subditos, alioquin excessus secundum bonorum abundantiam faceret
ditiorem vel meliorem, non autem dominum; et ideo, tertio,
requiritur potestas regendi subditos. Hoc est ergo quod dicit quod
dominatio non tantum est excessus peiorum, idest inferiorum quod
pertinet ad sublimitatis gradum, sed etiam est perfecta et omnimoda
possessio et pulchrorum et bonorum; dicit autem: pulchrorum et
bonorum: non solum enim oportet eum qui dominatur abundare in bonis,
sed etiam, ad hoc quod in reverentia habeatur, oportet illa bona esse
conspicua, quod ad rationem pulchritudinis pertinet. Dicit autem:
omnis perfecta et omnimoda possessio, ut omnia bona habeat et
unumquodque eorum quae habet sit perfectum et ut plene habeat et non
debiliter. Quantum vero ad tertium, dicit: et vera et cadere non
valens fortitudo; quod potest exponi vel de fortitudine virtutis
interioris, quae est vera fortitudo ad ea quae sunt hominis et non
potest cadere, nisi gratia divina sublata; vel potest referri ad
exteriorem fortitudinem quod sit vera et non ficta, sicut contingit in
aliquibus qui se ostentant esse potentiores quam sint, et cadere non
valens, scilicet de facili propter sufficientiam auxiliorum. Et quod
hoc sit de ratione dominationis probat per derivationem nominis, quia
hoc quod signat dominium facere, in Graeco a quo denominatur et
dominatio et dominus et dominans, signat praedicta. Deinde, cum
dicit: deitas autem et cetera, ostendit quid sit deitas. Et quia,
ut Damascenus dicit, hoc nomen Theos quod in Graeco signat Deum, a
theasthe idest considerando omnia dicitur, ideo nomen deitatis hic
Dionysius secundum rationem providentiae exponit. In nomine autem
providentiae intelligitur cognitio non per modum speculationis tantum,
sed secundum quod est directiva et inclinativa ad rerum gubernationem.
Sic igitur in nomine deitatis, primo quidem intelligitur respectus
divinus ad omnia; secundo, continentia qua omnia continentur sub Deo
certis quibusdam regulis et mensuris; tertio, communicatio divinae
bonitatis in creaturis quae sub Deo continentur. Et hoc est quod
dicit quod deitas est quae omnia videt: dicitur autem a theaste quod
est videre, ut dictum est. Sed qualis sit ista visio omnium, quae in
nomine deitatis intelligitur, exponitur per id quod subditur quod ipsa
est etiam omnia circumspiciens et continens et seipsa implens, suam
bonitatem communicando et hoc secundum providentiam et bonitatem
perfectam. Sed ne aliquis aestimaret divinam providentiam et bonitatem
obligatam esse ad istum cursum et ordinem qui apparet in rebus ex
gubernatione divina, ad hoc excludendum subdit: quod deitas excedit
omnia quae eius providentia utuntur, quia scilicet sapientia et virtus
et bonitas eius, non limitatur ad istum cursum rerum, sed in infinitum
superabundat. Deinde, cum dicit: igitur et cetera, ostendit
qualiter praedicta Deo attribuantur; et dicit quod in Deo, qui est
causa excedens omnia praedicta, laudari possunt absolute, ut dicatur
quod in Deo est sanctitas, regnum, dominatio et deitas. Sed adhuc
addere nos possumus aliqua ad ipsius excessum pertinentia, sicut quod
dicamus quod ipsa prima causa est sanctitas et dominatio excedens et
etiam regnum supremum et simplicissima deitas, quia primae causae non
convenit deitas per participationem, sed per essentiam. Assignat
autem consequenter rationem praemissorum: et primo quidem, quantum ad
sanctitatem quam dixit esse munditiam quamdam; et dicit quod omnis
munditia quorumcumque existentium praeexistit in uno quod est prima
causa, non quidem divisim, sed collective prout scilicet ea quae sunt
in effectibus multiplicata, in causa inveniuntur simplicia et ex ipsa
prima causa distribuitur munditia et puritas ad omnia existentia,
secundum quod cuilibet competit. Sed notandum quod duo adiungit
munditiae, scilicet diligentiam et claritatem; quorum unum, scilicet
diligentia est munditiae operativa: diligenti enim studio, munditia
conservari oportet; alterum, vero, scilicet claritas ex munditia
consequitur: ea enim quae sunt depurata, sunt in seipsis magis
evidentia et perfectius aliunde splendorem recipere possunt. Deinde,
quantum ad rationem regni, dicit quod similiter in prima causa
subsistit et ab eo distribuitur ordinatio et ornatus quae in ratione
regni includuntur, per quae exterminatur, idest tollitur
inconvenientia et inaequalitas et incommensuratio quae opponuntur
iustitiae, quae per regnum constitui debet: ut inconvenientia
accipiatur per comparationem hominis ad suam actionem, dum facit quod
non convenit; inaequalitas vero per comparationem unius hominis ad
alium, dum non servatur iustitiae aequalitas inter homines;
incommensuratio autem per comparationem hominis ad ea quae habet, dum
scilicet alicui plura dantur aliquando, praeter suam mensuram. Haec
enim omnia per ordinationem regni excludi debent. Nec sufficit
excludere vitia, nisi qui gubernantur per regnum, dirigantur ad
debitum finem; unde dicit quod ordinatio divini regni, ea quae
habentur digna eius participatione exultat, idest cum quadam laetitia
elevat et implendo circumagit ad quamdam identitatem bene ordinatam,
idest ut conveniant in eodem optimo ordine; et directionem, idest ut
debitam rectitudinem sortiantur: iste est enim finis regni, ut omnia
sub uno, bono ordine, contineantur et dirigantur. Deinde, quantum
ad dominationem dicit quod in uno, quod est omnium causa, collective
subsistit et distribuitur omnis perfecta possessio omnium pulchrorum,
quae pertinent ad rationem dominationis, ut dictum est. Quantum vero
ad deitatem, subdit quod in eodem uno subsistit et in eodem
distribuitur omnis bona providentia Dei quae est considerativa et
contentiva eorum quibus providet, quae sub eius ordine continentur,
inquantum ex sua benignitate tribuit seipsam per quamdam participationem
ad hoc quod deificet eos qui convertuntur ad ipsum; deificet, dico,
idest deos faciat per participationem similitudinis, non per
proprietatem naturae. Deinde, cum dicit: quoniam autem et cetera,
respondet secundae quaestioni, scilicet quid volunt eloquia monstrare
per nominum duplicationem; et primo, ostendit qualiter dicatur Deus,
sanctus sanctorum, rex regum, dominus dominorum, Deus deorum;
secundo, ostendit qui sint isti sancti et reges quorum Deus dicitur
esse sanctus, et rex, etc. ibi: sanctos autem et cetera. Dicit
ergo primo quod Deus, qui est omnium causa, supereminenter omnibus,
habet plenitudinem bonitatis super omnia alia. Ideo ad designandum
hunc excessum quo excedit omnia, dicitur in Scripturis sanctus
sanctorum et reliqua, idest rex regum, dominus dominantium et Deus
deorum: designatur enim, in isto modo locutionis, emanatio quaedam a
causa superiori, ut intelligatur, cum dicitur sanctus sanctorum, quod
ab ipso emanat sanctitas in omnes alios et sic de aliis. Designatur
etiam quidam excessus, secundum quem Deus ab omnibus segregatur,
quasi superior omnibus existens, ut sit sensus: sanctus sanctorum,
idest sanctus excedens omnes sanctos: sic enim ea quae sunt sancta et
divina et dominantia et regalia, excedunt ea quae non sunt talia; et
rursus, sicut participationes excedunt participantia, ut sanctitas
sanctum, ita collocatur super omnia existentia, ille qui est superior
omnibus existentibus, eo quod est causa quaedam imparticipabilis omnium
participantium et participationum: causa enim excedit causata.
Deinde, cum dicit: sanctos autem et cetera, ostendit qui dicantur
sancti et reges quibus Deus comparatur; et dicit quod sancta eloquia
nominant sanctos et reges et dominos et deos, principaliores ornatus in
singulis, idest illos qui sortiuntur primos gradus in singulis
ordinibus sicut, inter Angelos, supremi Angeli et, inter homines,
supremi homines: et hoc ideo, quia supremi in singulis ordinibus,
accipiunt Dei dona in maiori simplicitate, quia magis assimilantur
Deo, in quo est simplex et uniformis deitas et bonitas. Et sic per
principaliores ex sui simplicitate illis distribuit et huiusmodi Dei
dona multiplicantur in inferioribus, secundum eorum differentias; et
rursus, secundum ordinationem finis, primi et superiores, varietatem
provenientem in inferioribus congregant per quamdam reductionem ad
similitudinem suae unitatis, per quamdam providentiam deiformem: sic
enim et Deus diffundendo sua dona et multiplicat et rursus per opus
providentiae multiplicia reducit in ordinem unius finis.
|
|