|
Postquam Dionysius exposuit divina nomina quae ad rationem
providentiae pertinent, hic exponit divina nomina quae pertinent ad
providentiae finem; est enim providentiae finis ut singula perfectionem
propriam consequantur et ulterius omnia reducantur in unum finem et ideo
dicitur hic: de perfecto et uno, ut ex titulo patet. Dividitur autem
hoc capitulum in partes tres: in prima, dicit de quo est intentio; in
secunda, exequitur; ibi: igitur perfectum et cetera; in tertia,
epilogat quae in toto libro sunt dicta; ibi: has nos et cetera.
Dicit ergo primo quod sufficit tot de praemissis dixisse; videtur
autem reliquum esse ut transeamus ad id quod est brevissimum in
sermone; quia sacra Scriptura de Deo, qui est causa omnium, non
solum praedicat omnia, sed etiam praedicat de eo simul omnia.
Inveniuntur autem multa in aliqua una creatura, sed non simul: vel
quia conveniunt ei, non tamen eodem tempore, sicut corpus est album et
nigrum, sed non simul; vel quia conveniunt ei, non secundum eandem
partem, sicut si aliquod corpus sit secundum unam partem album et
secundum aliam partem nigrum, habet quidem multa, sed non simul. Sed
Deus habet omnia in seipso neque successive secundum tempus neque
divisim secundum partes, sed simul; et ideo, quia sic habet omnia
simul, laudatur sicut perfectum et sicut unum: quod enim habet multa,
non simul sed successive, imperfectum est quia est mutabile: motus
autem est actus imperfecti; quod autem habet multa, non simul sed
divisim, secundum suas partes, est compositum et non vere unum. Sic
igitur, brevissimo sermone, omnia quae supra de Deo dicta sunt, in
nomine perfecti et unius comprehenduntur. Deinde, cum dicit: igitur
perfectum et cetera, exequitur propositum; et primo, determinat de
perfecto; secundo, de uno; ibi: unum autem et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, ostendit quomodo Deo attribuatur
perfectum; secundo, quid sit de ratione perfecti secundum quod Deo
attribuitur; ibi: et omnem quidem infinitatem et cetera. Circa
primum, ponit modos divinae perfectionis per differentiam ad ea quae
dicuntur perfecta in creaturis: dicuntur enim primo aliqua esse
perfecta in creaturis non per se, sed per aliquid extrinsecum
adveniens, sicut aer per lumen receptum a sole et homo per gratiam quam
habet a Deo; sed Deus dicitur perfectus, sicut per se perfectus.
Secundo, dicitur aliquid perfectum per se quidem, quia per propriam
formam naturalem, sed non secundum seipsum, quia ipsum non est sua
forma, sed est ex forma et materia compositum, sicut si dicamus
lapidem perfectum vel quamcumque rem materialem: nihil enim huiusmodi
habet quod sit perfectum secundum se totum, sed secundum aliquid sui.
Tertio, invenitur aliquid perfectum secundum se, quia ipsum est forma
quaedam subsistens, sicut quaelibet substantia immaterialis, non tamen
est perfectum a seipso, quia non habet esse a se, sed ab alio; et
ideo ad hoc excludendum attribuit Deo: per se perfectum et secundum
seipsum a seipso segregatum, scilicet ab omnibus aliis; et ponit loco
perfecti, segregatum ab aliis, quia unumquodque, secundum quod
sanctum est et perfectionem habet, ab aliis segregatur. Quarto,
considerandum est de perfectione cuiuslibet creaturae quod, cum
quaelibet creatura sit aliquo modo composita et in quolibet composito
sit aliquid alio perfectius, nulla creatura est tota perfectissima
secundum se totam, sed secundum aliquid sui; sicut perfectissimum in
homine est anima et in anima intellectus. Et ad hoc removendum a
Deo, dicit Deum esse totum perfectissimum. Et non solum secundum
praedictos modos attribuitur Deo esse perfectum, sed etiam dicitur
perfectus sicut superperfectus, inquantum excedit perfectionem omnium
rerum. Deinde, cum dicit: et omnem et cetera, ostendit quid sit de
ratione perfecti, secundum quod Deus perfectus dicitur; et primo,
excludit quaedam a Deo quae sunt de perfectione creaturae; secundo,
ostendit quae sunt de ratione perfectionis divinae; ibi: sed extendens
et cetera. Sunt autem tria consideranda in perfectione creaturae quae
excluduntur a Deo: quorum primum est quod perfectum opponitur infinito
quia, ut dicitur in III Phys., infinitum est cuius quantitatem
accipientibus, semper est aliquid ultra accipere; perfectum autem et
totum est extra quod nihil est. Sic igitur creatura perfecta
infinitati opponitur, sed Deus sua perfectione omnem infinitatem
terminat quia quodcumque infinitum, divinae perfectioni comparatum,
est finitum et terminatum; puta, si esset corpus infinitum secundum
quantitatem, esset terminatum secundum genus et speciem, quam quidem
terminationem, ex participatione divinae perfectionis sortiretur.
Secundo, considerandum est quod quaelibet creatura ex hoc perfecta
dicitur, quod ad terminum suae naturae pertingit et ad debitum suae
quantitatis terminum; Deus autem perfectus dicitur, non quasi habens
terminum, sed sicut extentus, ut ipse dicit, super omnem terminum,
quia omnis terminatio ab eo derivatur. Tertio, considerandum est quod
quaelibet creatura dicitur perfecta ex hoc quod quibusdam certis
limitibus continetur; Deus autem sic dicitur perfectus, quod tamen a
nullo capitur aut comprehenditur. Deinde, cum dicit: sed sicut
extendens et cetera, ponit quatuor quae sunt de ratione divinae
perfectionis: primo enim considerandum est quod aliquid dicitur
imperfectum cuius virtus non se extendit ad implendum omnia opera
propria; sicut imperfecti regis esset, si eius virtus non se
extenderet ad omnes suos subditos gubernandos et ideo, per oppositum,
de Deo dicit quod se extendit ad omnia non quidem successive ita quod
attingendo unum deserat aliud, sed simul; neque per quamdam
adaequationem ad res, sicut potentia hominis, sed super omnia
existens. Extendit autem se ad omnia indeficientibus immissionibus,
inquantum indeficienter rebus communicat sua bona et interminabilibus
operationibus, inquantum in omnibus interminabiliter operatur.
Secundo, dicitur aliquid imperfectum quia tendit in perfectionem,
sicut puer, dum est in statu augmenti; vel quia recedit a
perfectione, sicut senex, dum est in statu decrementi; vel etiam quia
non habet perfectionem semper immanentem, sicut omnia mutabilia
dicuntur imperfecta; et ideo, per oppositum, de Deo dicit quod Deus
dicitur perfectus sicut inaugmentabilis et semper perfectus et sicut non
minorabilis. Tertio, dicitur imperfectum quia deest ei aliquid eorum
quae debet habere sicut homo diceretur imperfectus si non haberet manum
aut pedem aut scientiam aut virtutem; quod autem habet omnia quae debet
habere secundum suam naturam, dicitur perfectum non simpliciter, sed
secundum suam naturam. Deus autem dicitur simpliciter perfectus, quia
simpliciter omnia in seipso praehabet, sicut effectus praeexistunt in
causa, ut supra multoties dictum est. Quarto, dicitur aliquid
imperfectum quod non potest aliquid sibi simile facere; perfectum autem
est unumquodque, cum potest facere sibi simile, ut dicitur in IV
Meteorologicorum et ideo de Deo dicit quod Deus dicitur perfectus,
inquantum desuper manat suam perfectionem omnibus creaturis et hoc non
secundum diversas largitiones, ex parte ipsius Dei largientis, sed
secundum unam: quae quidem largitio non deficit, sed est impausabilis
et eadem manens. Nec iterum est diminuta, sed cum det omnibus
affluenter, ut dicitur Iacob. 1, eius largitio est superplena, ut
quae numquam minorari potest per suae copiam effusionis, secundum quam
largitionem, perficit omnia perfecta, inquantum adimplet ea,
similitudine propriae perfectionis.
|
|