|
Postquam Dionysius determinavit de perfecto, hic determinat de uno;
et primo, ostendit causalitatem unius in communi; secundo, quomodo
unum Deo attribuatur; ibi: ita igitur theologia et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat
propositum; ibi: nihil enim et cetera. Dicit ergo primo quod unum
attribuitur Deo propter duas rationes: primo, quidem, quia ipse est
omnia unitive secundum excessum suae singularis unitatis, sicut
multoties supra dictum est quod effectus sunt in causa non ut multi,
sed ut unum secundum unam causae virtutem, ac si diceremus quod omnes
lineae progredientes a centro sunt unum in ipso. Secundo, unum
attribuitur Deo, quia unum, secundum suam intentionem consideratum,
est omnium causa inegressibiliter: sic enim ex uno diversa causantur,
quo tamen unum non egreditur a sua unitate. Deinde, cum dicit: nihil
enim et cetera, manifestat propositum quinque rationibus, quarum prima
talis est: id quo aliqua participant est causa participantium, sicut
albedo est causa alborum; sed nihil est existentium quod non participet
uno; ergo unum est causa omnium existentium. Minorem autem probat,
ibi: sed sicut et cetera, et primo probat propositum; secundo,
excludit obiectionem; ibi: et non est et cetera. Quod autem omnia
participent uno, probat per id de quo minus videtur, scilicet per
numerum qui quodammodo opponitur uni, sicut divisum indiviso: omnis
enim numerus participat uno sive numerus accipiatur secundum se, ut
significatur cum dicitur binarius vel ternarius sive accipiatur numerus
secundum quod denominat aliquam partem, ut cum dicimus dimidium vel
tertium vel decimum. Et hoc probat per hoc quod unum, utroque modo,
de numero praedicatur: dicimus enim binarium et ternarium vel denarium
unum; et iterum dicimus dimidium vel tertium vel decimum. Sicut ergo
numerus uno participat, ita omnia tota et omnium partes uno
participant. Et sic sequitur quod per id quod est unum, omnia
existentia esse habeant, sicut participantia per participatum.
Deinde, cum dicit: et non est et cetera, excludit obiectionem:
posset enim aliquis obiicere quod unum non est causa omnium, neque
multitudinis seu numeri, quia est pars quaedam multitudinis. Sed ipse
respondet quod unum quod est omnium causa, non est illud unum quod est
pars multorum, quia illud unum est partiale et participatum, sed est
ante omnem multitudinem, non solum ordine temporis et naturae, sed
etiam ordine causae quia determinat omne unum participabile et omnem
multitudinem per modum quo participans determinatur ad formam per id
quod participat: nulla enim multitudo est quae non participet uno,
quia omnia multa sunt unum secundum aliquid: sicut ea quae sunt multa
partibus sunt unum toto; et ea quae sunt multa accidentibus, ut album
et musicum sunt unum subiecto; et ea quae sunt multa numero, sunt unum
specie, sicut multa individua, ut Socrates et Plato, sunt unum in
specie hominis; addit autem virtutibus quia et in uno individuo eiusdem
speciei sunt multae virtutes, unam et eamdem speciem consequentes sive
quia in diversis individuis sunt diversae virtutes secundum quod
diversimode disponuntur ad actus speciei: non enim est eadem potestas
aut virtus omnium hominum ad intelligendum; et illa quae sunt multa
speciebus, sunt unum genere, sicut homo et canis differunt quidem
specie, conveniunt autem in uno genere animalis; et ulterius ea quae
sunt multa processibus, conveniunt in uno principio, sicut esse et
vivere et intelligere et huiusmodi, sunt diversae processiones
procedentes ab uno principio quod est Deus, ut ex praemissis patet.
Et sic manifestum fit quod, cum omnia quocumque modo sint multa,
conveniunt tamen in aliquo uno: nihil enim est in entibus, quod non
participet secundum aliquid, ipso uno; quod quidem secundum suam
rationem, est secundum omnia singulare, idest indivisum in se. Nam
multa individua quae sunt unum genere, multa sunt divisa secundum
speciem; et similiter, omne quod est in aliquo, est in eo per modum
eius in quo est, ut omnes effectus sunt in principio. Omnia autem
participata operantur ad id quod participant, sicut ad principium.
Unde relinquitur quod unum, inquantum est singulare, in omnibus
participatum, singulariter idest indivisibiliter coaccepit in se,
sicut in principio uno, omnia existentia, et tota omnia, sicut
universa genera et opposita, sicut sunt differentiae quibus dividitur
totum genus. Deinde, cum dicit: et sine uno et cetera, ponit
secundam rationem quae talis est: illud a quo non convertitur
consequentia essendi, est naturaliter prius et quodammodo principium.
Sed unum est huiusmodi quia sine uno non invenitur aliqua multitudo,
sed invenitur aliquod unum absque omni multitudine. Unum igitur est
prius omni multitudine et principium eius. Cuius signum apparet in
numeris, quia unitas est ante omnem numerum, qualitercumque
multiplicetur. Deinde, cum dicit: et si omnibus et cetera, ponit
tertiam rationem, quae procedit ex quadam suppositione, scilicet,
quod omnibus omnia sint unita. Hoc enim negant soli illi qui non
ponunt unum principium omnium, sicut illi qui dicunt quod bonum et
malum sunt duo prima principia et quod mala non coordinantur bonis.
Sed cum ex supradictis sit manifestum esse unum principium omnium quod
est bonum, necesse est omnia omnibus coordinata esse et unita.
Quaecumque autem uniuntur ad invicem, se habent sicut partes unius
totius quod per eorum unitionem constituitur. Sic igitur, si omnia
omnibus sunt unita, necesse est quod omnia conveniant in uno toto; et
sic, omnia participabunt uno, sicut partes participant forma totius.
Erit igitur unum, principium omnium. Deinde, cum dicit: et aliter
et cetera, ponit quartam rationem ex eadem suppositione procedentem:
quae enim ad invicem sunt unita, non solum conveniunt in una forma
totius, sed etiam secundum aliquam unam praeexcogitatam speciem unita
esse dicuntur, sicut partes domus quae uniuntur in una forma domus,
praeexcogitata ab artifice. Sic igitur, si omnia omnibus sunt unita,
non solum conveniunt in una forma totius, sed etiam conveniunt in hoc
quod sunt unita omnia secundum unam formam, ab eo excogitatam qui est
auctor universorum. Ipsa enim unitas universi procedit ab unitate
divinae mentis, sicut forma domus quae est in materia, provenit a
forma domus quae est in mente artificis. Deinde, cum dicit: et
omnium et cetera, ponit quintam rationem, quod unum est omnium
elementatum. Est autem elementum ex quo componitur aliquid primo et
est in eo et non dividitur secundum formam. Manifestum est autem
quod, in omni composito, est aliqua componentium multitudo; omnis
autem multitudinis elementum est unum, cum unum sit indivisibile et
unum sit in multitudine, sicut id ex quo primo componitur multitudo.
Relinquitur ergo quod unum sit sicut principium elementare omnium
elementatorum. Patet ergo ex praemissis, quod unum quinque modis
habet rationem principii: uno modo, sicut participatum
participantium; alio modo, sicut universale a quo non convertitur
consequentia essendi. Et hi duo modi procedunt secundum opinionem
Platonis. Tertio modo, sicut formatio eius et principium formale,
ex quibus componitur totum; quarto modo, sicut forma praeexcogitata ab
artifice est principium eorum quae producunt effectum; quinto modo,
sicut elementum est principium. Et ita, probato multipliciter quod
unum sit principium omnium, quasi concludendo, subdit quod si
removeatur unum neque totum neque pars neque aliquod existentium
remanebit; quia unum in se omnia praeaccepit, tamquam principium
omnium.
|
|