|
Postquam Dionysius ostendit quod unum secundum propriam rationem est
principium omnium, hic ostendit quomodo unum attribuatur Deo; et
dividitur in partes duas: in prima, ostendit quomodo unum attribuatur
Deo; in secunda, ostendit differentiam huius unius, quae est ad omne
aliud unum; ibi: et oportet et nos et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, assignat rationem quare unum attribuatur Deo;
secundo, rationem etiam assignatam manifestat; ibi: propter quod et
cetera. Est autem advertendum quod tria supra dixerat de uno,
scilicet: quod sit omnium causa; quod sit singulare vel simplex et
indivisum; et quod omnia in se praeaccepit. Unde per haec tria
unitatem Deo attribuens, ex praemissis concludit quod sacra Scriptura
laudat totam thearchiam idest principalem deitatem totius Trinitatis,
sicut omnium causam, in hoc quod nominat eam, unam: dicit enim
apostolus I ad Corinth. 8: unus Deus pater (...) et unus
dominus Iesus Christus; et ibid. 12: unus atque idem spiritus
haec omnia operatur. Et sic attribuit singulis unitatem propter
excellentem simplicitatem divinam. In qua quidem simplici unitate
omnia, sicut in causa, sunt aggregata et supereminenter unita
singulariter, idest indivisibiliter et omnia praeexistunt in ea, non
per modum proprium, sed per modum ipsius Dei, scilicet
supersubstantialiter. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera,
manifestat rationem positam de causalitate divinae unitatis; et primo,
per auctoritatem Scripturae; secundo, per experimentum humanae
rationis; ibi: et non invenies et cetera. Dicit ergo primo quod quia
Deus laudatur unus, sicut omnium causa et sicut omnia in se
praehabens, propter hoc in sacra Scriptura, iuste, idest
rationabiliter, omnia ad ipsam deitatem remittuntur, idest
reducuntur, sicut effectus ad suam causam a qua procedunt. Addit
autem: et reponuntur, quantum ad hoc quod effectus praeexistunt in
causa; dicit enim apostolus, Rom. II: ex quo omnia, per quem
omnia, in quo omnia, quibus tribus Dionysius duo addit, scilicet: a
quo et ad quem, quae etiam non longe sunt a traditione Scripturae.
Quibus quinque habitudinibus, quinque correspondentia ponit, ut
intelligatur quod a Deo sunt omnia sicut a principio quod omnibus esse
influit; ex Deo autem ordinata sunt omnia, inquantum in se ordo rerum
sumitur ex ipsa ratione divinae bonitatis; per Deum manent omnia,
sicut per causam conservantem; in Deo continentur omnia, sicut
effectus in causa; et ad Deum convertuntur omnia, sicut ad finem et
adimplentur, idest perficiuntur omnia: ultima enim rei perfectio est
ex eo quod attingit proprium finem. Deinde, cum dicit: et non
invenies et cetera, manifestat idem per experimentum humanae rationis
et dicit quod, si quis diligenter consideret, non potest invenire
aliquid quod non habeat et esse et perfectionem et salutem, idest
conservationem per unum, secundum quod deitas Trinitatis, una
supersubstantialiter nominatur. Deinde, cum dicit: et oportet et
cetera, ostendit differentiam unius, secundum quod de Deo dicitur,
ad omnia alia quibus attribuitur unum; et circa hoc, tria facit:
primo, ponit ordinem huius unius ad alia; secundo, assignat huius
ordinis rationem; ibi: quoniam existens unum et cetera; tertio,
concludit differentiam; ibi: propter quod et cetera. Dicit ergo
primo quod oportet nos laudare totam et unam Trinitatis deitatem
unitive, idest secundum rationem unius, ita quod convertamur a multis
creaturis quae participant unum, ad id quod vere unum est, scilicet
Deum; et haec conversio fit in nobis virtute divinae unitatis: dum
enim consideramus quod divina unitas est virtuosior omni unitate, omnia
relinquentes, in ipsam convertimur. Et quia dixerat quod oportet unam
deitatem laudare unitive quid hoc importet exponit subdens: scilicet
omnium causam. Est enim de ratione unius causalitas, ut supra dictum
est, similiter etiam prioritas, unde subdit: unum, quod est ante
omne unum creatum et ante omnem multitudinem et ante omnem partem et
totum, de quibus supra dictum est quod participant unum; et iterum est
ante omnem diffinitionem et infinitatem oppositam et terminum oppositum
ad interminabilitatem: finis enim et terminus ad rationem unius
pertinere videntur. Unumquodque enim inquantum est finitum et
terminatum, secundum hoc habet unitatem in actu. Sed unum quod est
Deus est ante omnem finem et terminum et opposita eorum et est causa
terminationis omnium et non solum existentium, sed etiam ipsius esse.
Nam ipsum esse creatum non est finitum si comparetur ad creaturas,
quia ad omnia se extendit; si tamen comparetur ad esse increatum,
invenitur deficiens et ex praecogitatione divinae mentis, propriae
rationis determinationem habens. Et ipsum unum divinum est causa
omnium et non solum particularium entium, sed etiam omnium totorum,
idest entium universalium et est simul cum omnibus et ante omnia, quia
scilicet sua aeternitate continet omnium durationes et excedit; et est
super omnia sublimitate suae naturae et singulariter sua celsitudine ab
omnibus separatum existens; et cum sit unum supersubstantiale, ipse
est super ipsum unum existens, idest super unum creatum, quod in
existentibus creatis invenitur; et ipsum unum existens terminat, idest
dat terminationem propriae rationis uni creato, quod non est
superexistens, sed existens, quasi intra genus existentium contentum.
Deinde, cum dicit: quoniam existens et cetera, assignat rationem
praemissi ordinis, quare scilicet unum, quod est Deus, est ante
ipsum unum creatum et ante omnia alia; et dicit quod, hoc ideo est,
quia unum existens, quod est in genere creaturarum, est numerabile,
idest quaedam pars numeri: omne enim quod est unum in creaturis,
connumeratur alteri cum quo convenit aut specie aut genere aut in aliquo
ordine; sed numerus participat essentia, cum sit quaedam species
entis; unde, per consequens, unum quod est in rebus creatis,
participat essentia. Sed unum supersubstantiale, quod Deus est, non
connumeratur alteri nec participat essentia, sed dat terminationem
propriae rationis et uni creato et numero, atque ipsum est principium
et causa et numerus et ordo unius creati et numeri et universaliter
omnis entis: dicitur autem esse principium omnis entis, prout est ante
omnia; causa autem, secundum quod ab ipso omnia procedunt; numerus
autem, secundum quod est mensura omnium, unicuique proprium modum
statuens; ordo autem est omnium, secundum quod omnia sua sapientia
ordinat. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera, concludit ex
praemissis differentiam unius quod attribuitur Deo, ad unum quod est
in creaturis; et dicit quod quia unum, quod est Deus, est supra omne
unum creatum et supra omnem numerum, ideo, cum in deitate quae est
supra omnia laudatur unitas ac Trinitas, non est accipiendum quod sit
talis unitas aut Trinitas quae sit a nobis cognita aut a quocumque
existentium, secundum naturalem cognitionem; quia nec ipsi Angeli ad
cognoscendam unitatem et Trinitatem divinam, prout est in se, per sua
naturalia pertingere potuerunt. Sed tamen per gratiam non solum
Angeli sed et nos pertingere poterimus ad videndum essentiam unius
aeterni Dei, sed non ad comprehendendum. Et quamvis ipsa unitas et
Trinitas Dei non sit talis, qualis nota est nobis, tamen Deum, qui
superessentialiter existit omnibus existentibus et qui est supra omne id
quod nominatur, nominamus nomine divinae unitatis et Trinitatis ut per
haec duo nomina, laudemus superunitatem ipsius, idest excellentiam
unitatis eius quae est super omne unum; et vere laudemus deigenum
eius, idest ut in nomine Trinitatis insinuetur nobis divina processio
prout filius generatur a patre et spiritus sanctus procedit a patre et
filio: Trinitas enim personarum non distinguitur nisi per relationes
originis, quibus designatur processio unius personae ab alia. Et
quamvis intendamus in Deo laudare super-unum et deigenum eius, nomine
unitatis et Trinitatis, hoc retinendum est quod nulla monas, idest
unitas aut Trinitas neque universaliter quicumque numerus aut
quaecumque unitas sive quaecumque fecunditas neque quodcumque aliud quod
a quocumque entium creatorum naturaliter cognoscatur, educit, idest
manifestat et perfecte exprimit illud occultum superexcellentis
deitatis, quae supersubstantialiter superexistit omnibus. Quod quidem
dico occultum non propter sui defectum, sed quia existit supra omnem et
rationem humanam et mentem angelicam. Et quia voce exprimuntur ea quae
ratione vel mente capiuntur, ideo subdit quod illius occulti quod est
super mentem et rationem, nec potest esse nomen simplex neque sermo
compositus, exprimens ipsum ut in se est, sed in inviis est
segregatum. Et loquitur ad similitudinem sensibilium rerum, in quibus
ea sunt occulta hominibus, quae sunt posita extra vias per quas homines
transeunt. Ita et essentia deitatis est occulta, quia est praeter
omnes vias, quas ratio aut mens creata excogitare potest. Est autem
considerandum quod Platonici posuerunt Deum summum esse quidem super
ens et super vitam et super intellectum, non tamen super ipsum bonum
quod ponebant primum principium. Sed ad hoc excludendum, Dionysius
subdit quod neque ipsum nomen bonitatis afferimus ad divinam
praedicationem, sicut concordantes ipsi, quasi hoc nomen per quamdam
aequiparantiam ei respondeat. Sed quia desiderabile est nobis ut de
illa ineffabili Dei natura aliquid quantumcumque modicum intelligamus
et dicamus, consecramus Deo, primo et principaliter, dignissimum
nominum, quod est bonum. Et in hoc quidem concordamus cum theologis,
idest apostolis et prophetis, qui sacras Scripturas ediderunt, qui et
hoc nomen Deo attribuunt, sed multum deficimus a rerum veritate:
manifestum est enim quod hoc nomen bonum, cum sit a nobis impositum,
non signat nisi quod nos mente capimus; unde, cum Deus sit supra
mentem nostram, superexcedit hoc nomen. Et quia theologi
consideraverunt quod omne nomen a nobis impositum deficit a Deo, ideo
ipsi, inter omnes modos quibus in Deum possumus ascendere per
intellectum, praeordinaverunt eum qui est per negationes, per quas
quodam ordine in Deum ascendimus. Primo enim anima nostra quasi
exsuscitatur et consurgit a rebus materialibus, quae sunt animae
nostrae connaturalia; puta, cum intelligimus Deum non esse aliquid
sensibile aut materiale aut corporeum; et sic, anima nostra negando
pergit per omnes divinos intellectus, idest per omnes ordines
Angelorum, a quibus est segregatus Deus qui est super omne nomen et
rationem et cogitationem. Ad ultimum autem anima nostra Deo
coniungitur, ascendendo per negationes, in ultimis totorum, idest in
supremis finibus universaliorum et excellentiorum creaturarum. Et
quidem coniunctio animae ad Deum fit inquantum nobis possibile est nunc
Deo coniungi: non enim coniungitur in praesenti intellectus noster
Deo ut eius essentiam videat; sed ut cognoscat de Deo quid non est.
Unde haec coniunctio nostri ad Deum, quae nobis est in hac vita
possibilis, perficitur quando devenimus ad hoc quod cognoscamus eum
esse supra excellentissimas creaturas.
|
|