|
Postquam Dionysius in hoc libro exposuit divina nomina, hic epilogat
ea quae in hoc libro sunt dicta; et primo, recapitulat ea quae dicta
sunt; secundo, continuat se ad sequentem librum; ibi: sed haec
quidem et cetera. Circa primum, tria facit: primo, ostendit quomodo
divina nomina exposuerit; secundo, inducit ad reddendas Deo gratias
de bene dictis; ibi: quare si recte et cetera; tertio, petit corrigi
et dirigi, si qua sunt in quibus non bene dixit; ibi: si autem ista
et cetera. Dicit ergo primo quod ipse in hoc libro reseravit, idest
exposuit, secundum suam possibilitatem, intelligibiles significationes
divinorum nominum, congregando et redigendo in unum opus. Dicit autem
intelligibiles ad differentiam eorum quae symbolice vel metaphorice
dicuntur de Deo, quorum significationes sunt sensibiles. Et ne
aliquis intelligat quod ipse praesumat se sufficienter exposuisse
significationes divinorum nominum, ad hoc excludendum subiungit quod
non solum in exponendo significationes praedictas defecit ab earum
diligentia, idest ab earum perfecta expositione, secundum quod res
requirit, quia hoc neque Angeli facere possent cum non comprehendant
divinam bonitatem et divinum esse et divinum vivere et alia huiusmodi,
de quibus dictum est; nec solum dicit se defecisse a laudando
significationes praedictas sicut ab Angelis laudantur, quia
excellentissimi theologi qui sunt apud nos, deficiunt in minimis
Angelorum, sicut dicitur Matth. II quod qui minor est in regno
caelorum, maior est Ioanne Baptista; neque etiam dicit se solum
defecisse a laudando significationes praedictas sicut theologi
philosophantes de rebus divinis, scilicet prophetae et apostoli aut
etiam socii eorum qui canonicas Scripturas ediderunt ut Lucas et
Marcus, sed asserit se deficienter et in fine dixisse per
comparationem ad alios qui erant sui gradus et ordinis. Deinde, cum
dicit: quare si recte et cetera, concludit quia ex quo ita deficientem
se cognoscit in rebus divinis, si recte se habent ea quae dicta sunt et
si, secundum deliberationem sibi proportionatam, vere tetigit
expositionem divinorum nominum, referendum est hoc cum gratiarum
actione ad Deum qui est causa omnium bonorum, qui primo quidem dat
nobis virtutem loquendi et postea dat nobis ut hac virtute bene utamur,
bene aliquid dicendo. Et tamen si aliquid est praetermissum quod
aequipolleat his quae dicta sunt, oportet hoc subintelligere secundum
easdem rationes et regulas, secundum quas praedicta exposita sunt. Et
hoc ideo dicit quia forte aliquod nomen in Scripturis dictum de Deo
non est expositum, quod tamen aequipollet alicui praemissorum. Vel,
si aliquis modus exponendi est praetermissus in aliquo dictorum
nominum, potest subintelligi ex aliorum nominum expositione. Deinde,
cum dicit: si autem ista et cetera, petit corrigi de non bene dictis;
et primo, ponit petitionem; secundo, rationem petitionis assignat;
ibi: ne pigriteris et cetera. Dicit ergo primo quod si ista quae
dicta sunt ab eo in expositione divinorum nominum aut non recte aut
imperfecte se habent et si ipse vel in toto vel in parte erravit a
veritate, petit a Timotheo ut ex sua benignitate dirigat eum; quia si
ipse alicubi erravit, non hoc fuit ex voluntaria ignorantia et ideo
vult dirigi: si qui enim voluntarie ignorant, dirigi nolunt. Haec
est ergo prima conditio ex parte sui quare petit se dirigi, quia non
voluntarie ignoravit. Secunda conditio est quia, secundum suam
reputationem indiget addiscere et ideo tradendae sunt ei rationes quibus
addiscere possit: supervacaneum autem videtur tradere disciplinam ei
qui se non reputat disciplina indigere. Tertia conditio est quia
subveniendum est ei qui non reputat se sufficientem virtutem habere.
Quarta conditio est quia sanitatis cura impendenda est ei qui nolens
aegrotat. Quomodo autem ipsum possit dirigere ostendit subdens quod
quaedam potest ei tradere, ad eius directionem, quae per seipsum
Timotheus cognoscit; quaedam autem quae potest invenire accipiendo ab
aliis, accipiat: certum est enim quod recipiuntur a bono quod est
Deus et accepta a Deo qualitercumque, petit ad se transferri.
Deinde, cum dicit: ne pigriteris et cetera, assignat rationem
petitionis positae; et primo quidem ex parte amicitiae, quia non debet
homo esse piger ad benefaciendum amico. Maximum autem beneficium
alicui impenditur, si ab errore ad veritatem reducatur. Secundo,
assignat rationem ex sui exemplo, quia scilicet ipse nullum sacrorum
sermonum sibi traditorum, ad se contraxit, idest sibi avare retinuit,
sed currendo sursum ad Dei imitationem, ea quae sibi tradita sunt,
iam tradidit et in futuro tradere intendit et Timotheo et aliis sanctis
viris, secundum quod ipse sufficiens est dicere et alii sunt
sufficientes audire. Et in hoc, in nullo facit iniuriam traditioni
divinorum, cui fit iniuria dum vel tradita avare retinentur vel
inconsiderate sparguntur. Sic autem ea quae sibi sunt tradita, aliis
tradere intendit, nisi forte in aliquibus ipse non sit potens ad
intelligendum aut ad exponendum aliis. Deinde, cum dicit: sed haec
quidem et cetera, continuat se ad sequentem librum. Et quia quaedam
dixerat ad futurum pertinentia, scilicet quod tradet aliis quae sunt
sibi tradita, ideo dicit quod haec ita habeantur et dicantur sicut est
Deo amicum, idest sicut Deo placet, secundum illud Iacob. 4: pro
eo ut dicatis: si dominus voluerit. Et in hoc fit finis expositionis
intelligibilium divinorum nominum, quantum ad ipsum. Sed intendit
ulterius transire Deo duce ad symbolicam theologiam in qua scilicet
exponit nomina quae symbolice dicuntur de Deo, puta: quod dicitur
leo, lapis, ignis et alia huiusmodi; qui quidem liber apud nos non
habetur. Et nos, post expositionem dictorum beati Dionysii, longe
ab eius intellectu deficientes, corrigi de non recte dictis
postulamus. Si qua autem bene dicta sunt referendae sunt gratiae
bonorum omnium largitori qui est trinus et unus Deus vivens et regnans
per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|