|
Postquam Dionysius, in praecedenti capitulo, tradidit modum
procedendi in opere et rationem divinorum nominum, in hoc II cap.
intendit ostendere quod divina nomina, de quibus in hoc libro agitur,
communia sunt toti Trinitati; et ideo capitulum istud intitulatur de
unita et discreta theologia, quia in hoc capitulo traditur quae
dicantur communiter de tota Trinitate et quae de distinctis personis.
Et traditur etiam in eodem capitulo, quae sit ratio communitatis et
distinctionis in divinis, quod ad secundam partem tituli pertinet, cum
dicit: et quae est divina unitio et discretio. Dividitur autem istud
capitulum in duas partes: in prima ostendit quae dicantur communiter et
quae distinctim in Trinitate; in secunda assignat rationem
communitatis et distinctionis; ibi: oportet et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, ostendit quod nomina divina, de quibus in
hoc libro agendum est, in tota Trinitate accipienda sunt; in
secunda, removet obiectionem in contrarium factam; ibi: si autem et
cetera. Circa primum, tria facit: primo, ponit veritatem intentam;
secundo, probat eam; ibi: et quidem et cetera; tertio, excusat se a
diligentiori probatione; ibi: igitur istis et cetera. Dicit ergo,
primo, quod per se bonitas laudatur ab eloquiis, idest sacris
Scripturis, sicut determinans, idest distinguens ab aliis et
manifestans totam divinam essentiam, quodcumque est, quia cuicumque
convenit divina essentia, convenit ei per se bonitatem esse et e
converso. Et hoc probat per hoc quod in sancta Scriptura inducitur
ipsa divinitas, in persona filii, dicens: quid me interrogas de
bono? Nullus bonus nisi solus Deus ut habetur Luc. 18; quod
intelligendum est de bonitate per se. Et quia ita est de nomine
bonitatis, igitur et in aliis libris post inquisitionem demonstratum
est a nobis, quod omnia nomina Deo convenientia, laudantur in sacris
Scripturis, non particulariter, quasi uni soli perfecte
convenientia, sed in Trinitatis tota et perfecta et integra et prima
deitate. Totum autem hic non accipitur secundum quod ex partibus
componitur, sic enim deitati congruere non posset, utpote eius
simplicitati repugnans, sed prout secundum Platonicos totalitas
quaedam dicitur ante partes, quae est ante totalitatem quae est ex
partibus; utpote si dicamus quod domus, quae est in materia, est
totum ex partibus et quae praeexistit in arte aedificatoris, est totum
ante partes. Et in hunc modum tota rerum universitas, quae est sicut
totum ex partibus, praeexistit sicut in primordiali causa in ipsa
deitate; ut sic, ipsa deitas patris et filii et spiritus sancti,
dicatur tota, quasi praehabens in se universa. Perfecta, non est
accipiendum secundum modum significationis vocabuli, quo perfectum
dicitur quasi complete factum, sicut perambulasse nos dicimus, quando
ambulationem complevimus; unde quod non est factum, non potest
secundum hanc rationem dici perfectum; sed quia res quae fiunt, tunc
ad finem suae perfectionis perveniunt, quando consequuntur naturam et
virtutem propriae speciei, inde est quod hoc nomen perfectum assumptum
est ad significandum omnem rem quae attingit propriam virtutem et
naturam. Et hoc modo divinitas dicitur perfecta, inquantum maxime est
in sua natura et virtute. Integrum autem et perfectum idem videntur
esse; differunt tamen ratione: nam perfectum videtur dici aliquid in
attingendo ad propriam naturam, integrum autem per remotionem
diminutionis, sicut dicimus aliquem hominem non esse integrum, si
postquam attigit propriam naturam, aliquo membro mutiletur. Et quia a
deitate Trinitatis nihil subtrahi potest, ad hoc significandum
addidit: integra. Prima autem ad significandum quod deitas trium
personarum non est deitas participata; primum enim dicitur quod est
imparticipatum, sicut per se deitas et per se bonitas. Et videntur
esse posita ad excludendum errorem Origenis et Arii, qui posuerunt
deitatem filii esse participatam. Et ut ostendat quod Dei nomina non
solum communiter dicuntur de tribus personis, sed aequaliter et eodem
modo, subiungit quod et demonstratum est omnes praedictas nominationes
apponi, idest attribui, simpliciter, absolute et inobservatim
totaliter, universae totalitati perfectae et omnis, idest totius
deitatis; ut quod dicit: universae, referatur ad numerum personarum,
alia vero ad perfectionem essentiae; et hoc: simpliciter, quod
respondet ei quod dixerat: prima; nam ea quae sunt imparticipata
dicuntur simpliciter, ea vero quae sunt participata bona particulariter
dicuntur, secundum Augustinum: tolle hoc et illud et videbis bonum
omnis boni; absolute, quod respondet ei quod dixerat: integra; nam
ea quae sunt corrupta non possunt absolute nominari, sicut homo mortuus
non dicitur absolute homo; inobservatim totaliter, idest absque
reliqua observantia distinctionis, quod respondet ei quod dixit:
perfecta; nisi enim esset perfecta deitas in qualibet personarum,
oporteret observare qualiter aliquid diceretur de una et qualiter de
alia. Deinde, cum dicit: et quidem et cetera, probat quod
supposuerat; et primo: specialiter dicitur de quibusdam nominibus;
secundo: de omnibus; ibi: et ut summatim et cetera. Dicit ergo,
primo, quod, sicut commemoratum est in libro de theologicis
hypotyposibus, si aliquis dicat hoc quod dictum est: nullus bonus nisi
solus Deus non esse dictum de tota deitate, idest de omnibus personis
et per hoc praesumat errorem, dividere audens unitatem unitatis
divinae, dicendum est contra eum quod et ipsum verbum, idest Dei
filius, tamquam naturaliter bonitatem habens dixit Ioan. 10: ego
sum pastor bonus, et in Psalmis dicitur, nempe Psalm. 142:
spiritus tuus bonus. Et similiter si aliquis hoc quod dicitur,
Exod. 3: ego sum qui sum non dixerit laudari de tota Trinitate,
idest de omnibus personis, sed de una tantum, quomodo accipiet hoc
quod dicitur Apoc. 1 de filio: haec dicit qui est et qui erat et qui
venturus est omnipotens; et quod introducit apostolus de filio,
Hebr. 1: tu autem idem ipse es; et de spiritu sancto, Ioan.
15: spiritus veritatis qui est, qui a patre procedit? Licet
littera nostra non habeat: qui est. Et similiter si aliquis dicat
quod non tota divinitas est vita, quomodo verum est quod Dei filius
dixit, Ioan. 5: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et
filius quos vult vivificat et ibid. 6: spiritus est qui vivificat?
Et quod tota deitas habeat omnium dominationem, non posset dici in
quot locis sacrae Scripturae frequentatur hoc nomen dominus de patre et
filio, et hoc ut loquamur de deigena deitate patris aut filiali filii.
Sed et spiritus dominus est, ut dicitur II Corinth. 3. Et
similiter pulchrum et sapiens, in omnibus personis deitatis, laudatur
et lumen et deificum et causa et omnia quaecumque sunt totius deitatis,
sacra eloquia deducunt ad omnem laudationem divinam, quandoque quidem
simul comprehendendo quod convenit omnibus personis, ut cum dicitur:
omnia sunt ex Deo, quandoque autem distinctius de una persona, sicut
cum dicitur de filio Col. 1: omnia per ipsum et in ipso facta sunt
et (...) in ipso consistunt; et in Psalmis: emitte spiritum tuum
et creabuntur. Deinde, cum dicit: et ut summatim et cetera,
ostendit propositum communiter de omnibus Dei nominibus, dicens quod,
ut in summa dicatur de omnibus Dei nominibus, ipsum Dei verbum
dixit, Ioan. 10: ego et pater unum sumus, per quod ostenditur
quod quaecumque dicuntur de filio et de patre dicuntur; et Ioan.
16: et cuncta quae habet pater mea sunt; et similiter quaecumque
sunt patris et filii, sacra Scriptura attribuit communiter et unite
divino spiritui: divinas operationes, honorem divinum, fontanam et
indeficientem causam et distributionem benignorum donorum. Et haec
omnia habentur I Corinth. 12: haec omnia operatur unus atque idem
spiritus. Et haec adeo vera sunt quod nullum assuetum in divinis
eloquiis, qui non habeat corruptam intentionem in eis, arbitror ad
haec contradicere, quod scilicet omnia nomina Deo convenientia insunt
toti deitati, secundum perfectum modum loquendi de Deo. Deinde, cum
dicit: igitur istis et cetera, excusat se a diligentiori inquisitione
praedictorum; et dicit quod ista breviter et particulariter hic sunt
determinata ex sacris Scripturis, sed in alio libro sufficientius.
Unde quamcumque Dei nominationem conabimur exponere in praesenti
opere, oportet ipsum nomen recipi in tota deitate, idest in omnibus
personis; et ad hoc inducitur totum praesens capitulum. Deinde, cum
dicit: si autem quis et cetera, excludit obiectionem; et primo,
ponit obiectionem; secundo, modum solvendi; ibi: si enim aliquis et
cetera. Posset autem aliquis obiicere quod per hoc quod omnia nomina
quae dicuntur de patre, attribuuntur filio et spiritui sancto,
tollitur omnino distinctio personarum et inducitur confusio in divinis
personis, quae Deo non convenit. Sed ipse dicit quod si quis hoc
obiiciat non est arbitrandum quod sermo eius sufficiens sit ad
persuadendum quod verum dicat; non enim per hoc tollitur distinctio
personarum. Deinde, cum dicit: si enim aliquis et cetera, ponit
modum solvendi, dicens, quod si ille qui sic obiicit, totaliter
contradicit sacris Scripturis, talis omnino elongatus est a nostra
sapientia. Non enim ad theologum pertinet probare ea quae sunt fidei
ei qui Scripturas non recipit, cum fides sit supra rationem. Unde si
ipse non habet curam ut veneretur divina eloquia, quomodo nobis potest
esse cura ut manuducamus eum ad divinam scientiam? Quia in scientiis
philosophicis ita est quod nullus sapiens disputat contra negantem
principia suae artis. Sed si aliquis sic obiiciens velit respicere ad
veritatem sacrorum eloquiorum, nos, utentes sacra Scriptura quasi
quadam regula et lumine manifestante veritatem, procedimus, non
declinantes a sacra Scriptura, ad excusandum nos a praedicta
obiectione et dicimus quod sacra Scriptura quaedam tradit communiter de
tribus personis, quaedam distinctius et neque ea quae sunt communia
licet distinguere, neque ea quae sunt distincta confundere; sed,
sequendo sacram Scripturam, secundum nostrum posse, convenit nos
respicere ad divinas veritates. Quia nos, a sacra Scriptura
recipientes manifestationem Dei, ea quae in sacra Scriptura sunt
posita, oportet nos custodire sicut quamdam optimam regulam veritatis,
ita quod neque multiplicemus, addentes; neque minoremus,
subtrahentes; neque pervertamus, male exponentes; quia dum nos
custodimus sancta ab ipsis custodimur et ab ipsis confirmamur ad
custodiendum eos qui custodiunt sancta. Oportet enim non solum
conservare ea quae in sanctis Scripturis sunt tradita, sed et ea quae
dicta sunt a sacris doctoribus, qui sacram Scripturam illibatam
conservaverunt. Deinde, cum dicit: igitur unita et cetera,
manifestat positam solutionem quantum ad hoc quod dixit quod sacra
Scriptura quaedam tradit de Trinitate unite et quaedam discrete; et
dicit quod unita totius deitatis, idest communia toti Trinitati, ut
dictum est in libro de divinis hypotyposibus et probatur per multas
auctoritates a sacris Scripturis acceptas, sunt duo genera nominum:
primo quidem, ea quae dicuntur de Deo, remotive per excellentiam
quamdam, ut superbonum, supersubstantiale, supervivum, supersapiens
et quaecumque alia dicuntur de Deo per remotionem, propter sui
excessum; cum quibus, dico, connumeranda sunt omnia nomina causalia,
idest quae designant Deum ut principium processionis perfectionum quae
emanant ab ipso in creaturas, scilicet: bonum, pulchrum, existens,
vitae generativum, sapiens et quaecumque alia per quae causa omnium
bonorum nominatur ex dono suae bonitatis. Et ex hoc potest accipi
regula magistralis quod omnia nomina designantia effectum in creaturas,
pertinent ad divinam essentiam. Discreta autem nomina, idest
pertinentia distinctim ad tres personas, sunt: nomen patris
supersubstantiale vel hypostaticum, idest personale et usus patris,
idest actus eius qui est generatio; et similiter nomen filii et actus,
qui est generari; et nomen spiritus sancti et actus eius qui est
processio; ita quod, in talibus, nulla debet superinduci conversio,
ut si diceretur quod pater generat filium et e converso; aut
qualiscumque communio, ut si diceretur quod pater et filius generant
aliquam aliam personam. Et similiter distinctim ad divinam personam
pertinet mysterium incarnationis, quia sola persona filii est
incarnata; et hoc est quod dicit quod cum praedictis discretum est:
quia perfecta et invariabilis essentia Jesu secundum naturam deitatis,
est secundum nos per unitionem humanitatis; et quaecumque alia
substantialia, idest personalia mysteria pertinent ad benignitatem
incarnationis.
|
|