|
Quia in solutione obiectionis supra positae dixerat quod theologia de
divinis personis quaedam tradit unitive et quaedam discretive, intendit
hic exponere qualis sit unitio et discretio in divinis; et primo,
exponit secundum quod possibile est; secundo, dicit quod non potest
totaliter et perfecte a nobis exponi; ibi: sed harum et cetera.
Circa primum duo facit: primo, tradit modum secundum quem exponere
intendit; secundo, secundum illum modum exponit; ibi: vocant enim et
cetera. Dicit ergo quod ad pleniorem intellectum praemissae
solutionis, oportet, secundum eius arbitrium, magis exponere
perfectum modum divinae unitionis et discretionis, resumentes
solutionem a principio, ita ut omnis sermo noster circa hoc fiat
conspicuus, idest manifestus. Ad quod consequendum, duo ponit
vitanda et tria observanda: vitandum enim est sive respuendum omne
varium confusum et permixtum. Cum enim aliquis diversa confuse et
indistincte dicit, oportet quod nunc de hoc, nunc de illo loquatur et
sic in sermone apparet varietas; respuendum est omne non planum idest
obscurum, quod quidem potest contingere si intelligibilia tradantur
absque sensibilium exemplorum manuductione vel si per verba inusitata
aliqua manifesta traderentur. Contra haec autem duo, ponit duo
observanda: ut scilicet, sermo eius determinet, secundum virtutem
loquentis, propria, idest connaturalia nobis; discrete, contra hoc
quod dixerat: varium; et plane, contra hoc quod dixerat: non
planum; et addit tertium, scilicet, ordinate; oportet enim ad hoc
quod doctrina sit manifesta, ut procedatur secundum ordinem
disciplinae, a manifestioribus incipiendo et ab his per quorum
cognitionem alia cognoscuntur. Promittit etiam se expositurum
perfectum modum divinae unitionis et discretionis, quia assignabit
modos omnes, secundum quos unitio et discretio possunt accipi in
divinis, non autem quod ipsum modum, secundum quod in Deo perfectus
est, manifestare possit; hoc enim supra virtutem nostram est, ut
infra probabit. Deinde, cum dicit: vocant enim et cetera,
prosequitur expositionem unitionis et discretionis divinae: et primo,
quantum pertinet ad deitatem; secundo, quantum pertinet ad humanitatem
Christi; ibi: discretum autem est et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, exponit duos modos unitionis et discretionis; secundo,
subdit utrumque; ibi: et dicunt et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, exponit communem modum unitionis; secundo, communem
modum discretionis; ibi: discretionis et cetera. Dicit ergo,
primo, quod, sicut in aliis suis libris dixerat, scilicet in libro de
divinis hypotyposibus, sancti magistri nostrae theologicae traditionis
idest Christianae doctrinae, scilicet apostoli et eorum discipuli
vocant unitiones divinas, quasdam occultas et inegressibiles
supercollocationes divinas quae sunt singularitatis divinae,
superineffabilis et superignotae. Ad cuius evidentiam considerandum
est, quod, cum omnis multitudo rerum a principio primo effluat,
primum principium, secundum quod in se consideratur, unum est;
secundum autem emanationem qua ab eo procedit multitudo, iam invenitur
a quo primum principium distingui possit, quia ratio multitudinis in
distinctione consistit. Considerare igitur primum principium,
secundum quod in se est, hoc est considerare unitionem ipsius et hanc
existentiam primi principii in seipso, supercollocationem vocat; et
nominat hanc supercollocationem et occultam et inegressibilem: occultam
quidem quia intantum Deus potest a nobis cognosci, inquantum
participationes suae bonitatis cognoscimus; secundum autem quod est in
se, est nobis occultus; inegressibilem autem dicit, quia secundum
quod in seipso est primum principium nulli communicatur et sic quasi a
seipso non egreditur: et propter hoc et ipsam divinitatem sic
consideratam, per excellentiam distinguentem ipsam ab omnibus, vocat
singularitatem, quia singulare est quod est incommunicabile. Deinde,
cum dicit: discretiones et cetera, exponit, per oppositum, communem
modum discretionum; et dicit quod praedicti magistri vocant
discretiones, processiones et manifestationes deitatis, quae
conveniunt ei inquantum ipsum bonum, quia de ratione boni est quod ab
eo procedant effectus per eius communicationem. Et considerandum quod
contra id quod supra dixerat: occultas et inegressibiles, satis
congrue posuit processiones et manifestationes, quia per effectus
progredientes ab ipso manifestatur, et quodammodo ipsa deitas in
effectus procedit, dum sui similitudinem rebus tradit, secundum earum
proportionem, ita tamen, quod sua excellentia et singularitas sibi
remanet, incommunicata rebus et occulta nobis. Hae igitur
processiones vocantur discretiones, quia nisi a primo principio alia
effluerent, non haberet primum principium a quo discerneretur.
Deinde, cum dicit: et dicunt et cetera, subdit utrumque dictorum
modorum; et primo, ponit subdivisionem; secundo, manifestat eam;
ibi: sicut et cetera. Dicit ergo, primo, quod illi qui sequuntur
sacras Scripturas et sequuntur proprias rationes praedictae unitionis
et iterum praedictae discretionis, dicunt quod tam in praedicta
unitione communi sunt quaedam propriae unitiones et discretiones, quam
etiam in praedicta communi discretione. Deinde, cum dicit sicut in
unitione divina et cetera, exponit subdivisionem; et primo, ostendit
quomodo, in praedicto modo unitionis communi, sit quaedam unitio et
discretio; secundo, ostendit quod, etiam in discretione praedicta,
est unitio et discretio; ibi: est autem et cetera. Circa primum,
duo facit: primo, ostendit quomodo in praedicta unitione sit propria
unitio; secundo, quomodo in praedicta unitione sit discretio; ibi:
mansio principalium et cetera. Ad intellectum ergo huius partis
considerandum est quod, cum supra, acceperit rationem unitionis
divinae ex eo quod Deus in seipso secundum suam excellentiam
consideratur, ista consideratio est duplex. Potest enim considerari
ista superexcellens Dei essentia in seipso: vel secundum essentiam et
sic est unitum et commune toti Trinitati; vel secundum quod una
personarum est in alia et sic in unitione invenitur discretio. Hoc est
ergo quod dicit: sicut in unitione divina, idest
supersubstantialitate, quasi dicat: sic accipio, modo unitionem
divinam secundum communem rationem unitionis supra positam, secundum
quod ratio unitionis consistit in quadam excellentia deitatis; in hac,
inquam, unitione communi, est unitum et commune principali
Trinitati, quidquid ad superexcellentiam essentiae divinae pertinet
et, per hoc, dat intelligere quod ratio unitatis propriae, quam nunc
exponit, nihil est aliud quam esse commune tribus personis; et
exemplificat: sicut essentia supersubstantialis, divinitas superdea,
idest super modum deitatis communicatae rebus, et bonitas superbona,
et identitas quae est super omnia, secundum quam, scilicet, Deus est
idem sibi, et unitas super principatum, unitas, inquam, totalis
proprietatis existentis scilicet super omnia. Et hoc dicit quia unum
habet rationem principii. Unum autem est unum secundum quod in seipso
indivisum est; hoc autem est illud quod retinet proprietatem suae
naturae. Quasi dicat quod ipse, inquantum est unitas, est principium
super omne principium, habens in se suam proprietatem qua supra omnia
existit. Ad hanc etiam excellentiam est et quod a nobis ignoratur
propter excellentiam sui luminis et quod a nullo intellectu creato est
perfecte intelligibilis, idest comprehensibilis et quod de eo omnia
possunt affirmari et omnia negari, secundum modum in praecedenti
capitulo expositum, cum tamen ipse sit super omnem affirmationem et
negationem; est enim super omnem intellectum nostrum, qui
affirmationes et negationes componit. Deinde, cum dicit: mansio
principalium et cetera, exponit quomodo discretio est in communi modo
unitionis, quae est superexcellentiae collocatio; et circa hoc, tria
facit: primo, ponit quod intendit; secundo, manifestat propositum,
per exemplum sensibile; ibi: quemadmodum et cetera; tertio, ostendit
exemplum esse deficiens a tantae rei repraesentatione; ibi: et haec
totaliter et cetera. Dicit ergo, quod mansio principalium personarum
in se invicem, idest secundum quod una divinarum personarum est in
alia, et collocatio unius in aliam, si ita oporteat nominari, cum
distinctionem importet, tamen est totaliter superunita, idest
pertinens ad illam unitionem excellentiae de qua supra dictum est.
Deinde, cum dicit: quemadmodum et cetera, manifestat, per exemplum
sensibile, quod in praedicta unitione possit esse discretio; in quo
quidem exemplo, tria facit: primo, ponit exemplum sensibile, in quo
dicit esse simul unitionem et discretionem; secundo, ostendit quod in
illo exemplo sit unitio; ibi: et quidem videmus et cetera; tertio,
quod in eo sit discretio; ibi: sed etiam si unus et cetera. Dicit
ergo primo quod ut utamur exemplis sensibilibus et propriis nobis,
lumina plurium luminarium, existentia in domo una, et tota sunt
invicem in se totis et tamen habent diligentem, idest optimam et
perfectam discretionem ad se invicem proprie subsistentem; et sic plura
lumina sunt unita cum discretione et discreta cum unitione. Deinde,
cum dicit: et quidem et cetera, ostendit quod praedicta lumina habeant
unitionem ad invicem; et dicit quod videmus, multis luminaribus
existentibus in domo una, omnium luminarium lumina esse unita ad unum
quoddam lumen, quia in eadem parte aeris omnium luminarium lumina
resplendent; et hoc est quod subdit: et una claritate indiscreta,
idest indistincta, secundum locum vel subiectum, resplendentia; et
nullus, ut arbitror, posset lumen huius luminaris, in aere, secundum
quod continet omnia lumina, discernere ab aliis et videre alterum eorum
sine altero, propter hoc quod totum unum lumen est concretum alteri,
sine mixtione, tollente scilicet discretionem. Deinde, cum dicit:
sed etiam si unus et cetera, ostendit quod maneat ibi discretio, quia
si aliquis educat unum de luminaribus, utpote unam candelarum, simul
egreditur cum illo totum proprium lumen, quod ex luminari illo in domo
erat, quod ex hoc patet quod lumen, in domo, minoratum invenietur;
ita tamen, quod lumen egrediens non simul secum avellet aliquod aliorum
luminum, nec etiam aliquid sui cum aliis luminibus derelinquat; quod
esse non posset, si esset facta mixtio luminum, utpote si aqua cineri
aut farinae misceatur, non potest extrahi tota, quin aliquid remaneat
farinae aut cineri immixtum et quin etiam de cineribus aut farina
deperdatur vel simul egrediatur. Sed quod hoc in luminibus non
contingit, ideo est quia erat totorum luminum ad tota, perfecta
coniunctio absque omni mixtione et nulla partium confusione existente.
Est autem hic considerandum quod, de lumine, fuit duplex opinio
physicorum: quidam enim dixerunt lumen esse corpus et secundum hanc
opinionem, satis plane videtur procedere exemplum inductum. Sic enim
loqui videtur Dionysius de pluribus luminibus ex diversis luminaribus
in uno aere procedentibus, sicut si loqueretur de pluribus corporibus
et praecipue propter hoc quod dicit quod habent discretionem
subsistentem, subsistere enim est substantiarum tantum, et propter hoc
est quod dicit, quod unum lumen egreditur sine altero, in quo videtur
designari quidam motus localis, qui est corporum tantum. Si vero
lumen non sit corpus, sed qualitas, secundum opinionem aliorum, non
haberent lumina discretionem subsistentem, quin immo, ex diversis
luminaribus, sicut ex diversis causis agentibus, fiet unum lumen
tantum, intensius in aere et uno lumine subtracto, cessaret
superadditio intensionis, sicut ex pluribus causis calefacientibus,
intenditur calor in calefactibili et, una causa subtracta, minuitur
calor. Haec autem secunda opinio verior est; unde potest dici quod
Dionysius hic loquitur de subsistenti discretione luminum et de
egressione alicuius eorum per respectum ad luminaria et non secundum
se. Tamen considerandum est quod consueverunt tam philosophi quam
etiam sacri doctores, aliquando, ad propositum manifestandum,
exemplis aliquibus uti, secundum aliquas opiniones apud aliquos
probabiles, licet ipsi eam non sequantur. Deinde, cum dicit: et
haec totaliter et cetera, ostendit quod istud exemplum deficit a tantae
rei repraesentatione; et dicit quod haec quae dicta sunt de diversis
luminibus, totaliter accidunt in rebus corporeis et materialibus,
scilicet in corpore aere ut in loco, si lumina sint corpora vel ut in
subiecto, si lumen est qualitas; et, iterum, lumine sensibili
dependente ex materiali igne. Sed in divinis personis, dicimus
collocari supersubstantialem unitionem, non super solas unitiones quae
sunt in corpore, sed et super illas quae sunt in ipsis animabus et in
ipsis mentibus angelicis; quas quidem unitiones habent deiformia et
supercoelestia lumina, idest ipsi Angeli, tota per tota non mixte et
supermundane, dum scilicet unus Angelus toti alteri coniungitur per
intellectum et affectionem. Et huiusmodi inconfusa unitio in mentibus
et animabus, fit secundum proportionalem participationem illius
unitionis quae est in divinis personis, quae est supersegregata ab
omnibus participantibus, quia scilicet nullum participantium potest
perfecte imitari divinam unitionem. Deinde, cum dicit: est autem
discretio et cetera, exponit quomodo in communi modo discretionis supra
signatae, invenitur et discretio et unitio, idest aliquid commune toti
Trinitati et aliquid distinctum ad personas pertinens. Dictum est
enim supra quod discretiones divinae vocantur secundum processiones
deitatis. Est autem duplex processio: una quidem secundum quod una
persona procedit ab alia et per hanc multiplicantur et distinguuntur
divinae personae et quantum ad hoc attenditur discretio propria in
communi modo discretionis; alia est processio secundum quam creatura
procedit a Deo, secundum quam fit multitudo rerum et distinctio
creaturarum a Deo, et haec est discretio unita, idest communis toti
Trinitati. Primo, igitur, exponit quomodo aliqua discretio
pertineat ad discretionem personarum; secundo, quomodo aliqua
discretio pertineat ad essentiae unitatem, ibi: si autem et divina
discretio et cetera. Dicit ergo primo, quod discretio in
supersubstantialibus theologiis ad divinas personas, non solum est illa
quam dixi quod per ipsam unitionem communem, quae pertinet ad
superexcellentiam deitatis, unaquaeque divinarum personarum, immixtim
et inconfuse collocatur in altera, sed etiam quod ea quae pertinent ad
fecunditatem Dei supersubstantialem, numquam convertuntur ad se
invicem, sicut convertebantur ea quae pertinent ad collocationem
personalem. Mutuo enim pater est in filio et filius in patre, non
tamen mutuo pater generat filium et filius patrem; et hoc est quod
subdit quod solus pater est fons supersubstantialis deitatis, ut in
fonte, auctoritas intelligatur sive principium non de principio; nec
filius est pater nec pater filius, cum divinae laudes conservent
secundum fidem Christianae religionis, suas proprietates unicuique
divinarum personarum. Ultimo epilogando subdit, quod istae quae
dictae sunt, sunt unitiones et discretiones pertinentes ad ipsam
divinam essentiam ineffabilem et ad ineffabilem eius unitionem; quia
quod sequitur de unitione et discretione, pertinet ad creaturas.
|
|