|
Postquam exposuit Dionysius quomodo sub communi modo discretionis,
qui est secundum processionem, continetur propria discretio, quae est
secundum processionem unius personae ab alia, nunc intendit exponere
quomodo sub eodem communi discretionis modo, continetur et quaedam
propria unitio, quae est secundum processionem creaturarum a Deo, ad
totam Trinitatem pertinens; et circa hoc duo facit: primo, proponit
quod intendit; secundo, manifestat per exempla; ibi: quemadmodum et
cetera. Ad evidentiam autem primae partis, considerandum est quod
posset aliquis dicere quod processio creaturarum non continetur sub
divina discretione, unde licet processio creaturarum communiter ad
totam Trinitatem pertineat, non tamen potest dici quod aliqua divina
discretio sit communis vel unita in Trinitate. Et ideo vult ostendere
quod processio creaturarum est quodammodo divina discretio, non tamen
eo modo quo processio divinarum personarum. Nam in processione
divinarum personarum ipsa eadem divina essentia communicatur personae
procedenti et sic sunt plures personae habentes divinam essentiam, sed
in processione creaturarum, ipsa divina essentia non communicatur
creaturis procedentibus, sed remanet incommunicata seu imparticipata;
sed similitudo eius, per ea quae dat creaturis, in creaturis
propagatur et multiplicatur et sic quodammodo divinitas per sui
similitudinem non per essentiam, in creaturas procedit et in eis
quodammodo multiplicatur, ut sic ipsa creaturarum processio possit dici
divina discretio, si respectus ad divinam similitudinem habeatur, non
autem si respiciatur divina essentia. Hoc est ergo quod dicit, quod
si processio possit dici divina essentia bonitati conveniens, quae est
unitionis divinae superunitae, idest unitatis essentiae, in qua tres
personae uniuntur, quae est super omnem unitatem, quae quodammodo
seipsam agit sive ducit ex sua bonitate in pluralitatem et multiplicat
seipsam, scilicet secundum suam similitudinem, si, inquam, talis
processio ea ratione quod per eam divina unitas quodammodo
multiplicetur, dici potest divina discretio, tunc consequenter
dicendum est quod traditiones, idest donationes divinorum donorum,
quae sunt incomprehensae ex parte principii, sunt unitae, idest
communes toti Trinitati secundum divinam discretionem, idest secundum
communem modum divinae discretionis, qui secundum processionem
attenditur. Et quae sint istae traditiones ostendit subdens:
substantificationes secundum quod dat esse omnibus subsistentibus;
vivificationes secundum quod dat vitam; sapientificationes, secundum
quod dat sapientiam et alia dona divinae bonitatis, quae est omnium
causa, secundum quae dona divina participata per similitudinem, non
participabiliter, inquantum essentia manet imparticipata, laudantur ex
participationibus, idest ex donis participatis, ut est esse,
sapientia et vita et participantibus, quibus scilicet, ista
communicantur. Loquitur autem pluraliter de divinis vel propter
pluralitatem personarum vel propter pluralitatem nominum quae ipsi Deo
attribuuntur; et hoc est toti divinitati commune. Et ne intelligatur
communitas rationis tantum sicut genus est commune speciebus et species
individuis, addidit: et unitum, ut ostendat unum numero esse in
tribus. Et ne aliquis intelligat unitatem ex multis congregatam,
sicut domus unitur ex partibus, addidit: et unum hoc, scilicet omnem
ipsam divinitatem, idest, secundum quamlibet personam, totam
participari ab unoquoque participantium per similitudinem et a nullo
participantium in nulla sui parte participari, per commixtionem suae
substantiae. Dicit autem totam eam participari, non tamen totaliter
vel perfecte, qui omnibus incomprehensibilis est, ut supra dictum
est. Et quia hoc ultimo dictum difficile videbatur et contradictionem
implicans, manifestat hic consequenter per exempla, cum dicit:
quemadmodum et cetera; et circa hoc tria facit: primo, ponit
exempla; secundo, ostendit ea esse deficientia; ibi: excedit et
cetera; tertio, obiicit contra praedicta et solvit; ibi: quamvis et
cetera. Dicit ergo quod hoc ita est de participatione deitatis sicut
punctum quod est in medio circuli participatur ab omnibus lineis in
circulo circumpositis quae scilicet protrahuntur a centro ad
circumferentiam, inquantum quaelibet linea sortitur indivisibilitatem
secundum latitudinem, ad similitudinem indivisibilitatis puncti, prout
imaginamur punctum suo motu facere lineam et tamen punctum secundum
situm distinctum est a longitudine lineae. Et sicut etiam, multae
expressiones sigilli participant archetypo sigillo, idest principali
figurae sigilli (dicitur enim archetypum ab archon, quod est princeps
et typos, quod est figura) toto et eodem archetypo existente in
unaquaque expressionum, secundum similitudinem et in nulla earum
secundum nullam sui partem per substantiae commixtionem. Deinde, cum
dicit: excedit et cetera, ostendit haec exempla esse deficientia a
repraesentatione divina et dicit quod imparticipabilitas divinitatis
quae est omnium causa, excedit haec praedicta exempla, quia
imparticipabilior et minus commixta est deitas participantibus, quam
punctum et sigillum. Non enim est aliquis tactus deitatis ad
creaturas, eo scilicet modo quo, ex sigillo et cera, fit unum per
contactum; neque etiam est alia quaedam communio per quam commisceatur
partibus rerum, sicut punctum commiscetur lineae, inquantum est
terminus eius. Deinde, cum dicit: quamvis et cetera, obiicit contra
hoc quod dixerat, quod sigillum totum existit in unaquaque
expressionum. Potest enim aliquis dicere hoc non esse verum, propter
hoc quod aliqua expressio invenitur quae non perfecte recipit formam
sigilli. Sed ipse respondet quod huius causa non est ex parte
sigilli, quia sigillum unum et idem totum se ingerit unicuique
expressioni, sed diversitas participantium facit dissimiles
expressiones, idest repraesentationes, unius et eiusdem principalis
formae, quae totaliter habet formam. Quomodo autem diversimode
recipiatur in diversis, forma unius sigilli, ostendit subdens: si
enim ea in quibus fit expressio, sint intantum mollia quod facile
possint recipere figuram; et plana, idest absque tumorositatibus, ut
uniformis in eis fiat impressio; et immaculata, ne commixtio alienae
materiae expressionem figurae impediat; et neque sit contraria figura,
utpote si quis unius sigilli figuram imprimere velit in cera iam alio
sigillo signata; et cum ad recipiendum figuram sint aliqualiter dura,
ut non sint facile fusibilia et calefactibilia aut nimis liquefacta et
mollia et instabilia, quia sic non remaneret figurae impressio; istis
conditionibus existentibus, materiae in quibus fit impressio, habebunt
figuram sigilli quamdam, absque permixtione alterius figurae impressam
et planam, idest inturgidam, absque deformitate et permanentem. Sed
si aliquid deficiat de dicta opportunitate figurationis, haec erit
causa quod figura non participetur vel quod non plane, idest
uniformiter, participetur et aliorum defectuum, quicumque pertinent ad
inopportunitatem participationis. Deinde, cum dicit: discretum est
autem et cetera, exponit discretionem quae est secundum humanitatem
Christi et dicit quod discretum est, idest ad unam tantum personam
pertinens, supersubstantiale verbum, idest Dei filium esse factum
secundum nos, idest hominem similem nobis in natura; ex nobis,
accepta carne, non de coelo allata, secundum Valentinum; totaliter,
idest non subtracta anima vel intellectu, secundum Arium et
Apollinarium; et vere, non phantastice, secundum Manichaeum. Et
non solum ipsa incarnatio est discretum, sed etiam actiones et
passiones Dei incarnati; quaecumque sunt cum quadam electione et
segregatione ab aliis attributa Christo, secundum considerationem
humanitatis ipsius, ut concipi, nasci, comedere, bibere, dormire,
crucifigi et alia huiusmodi; istis enim pater et spiritus secundum
nullam rationem communicaverunt, quia neuter eorum est incarnatus aut
mortuus; nisi forte dicat aliquis quod communicaverunt praemissis,
secundum voluntatem bonitati divinae convenientem et benignam quoad
nos: acceptaverunt enim pater et spiritus sanctus incarnationem filii
et passionem et alia huiusmodi et similiter communicaverunt secundum
omnem divinam operationem superpositam creaturis et ineffabilem nobis,
quam faciebat Christus factus secundum nos, idest factus homo
passibilis, invariabilis manens secundum quod Deus et Dei verbum.
Non enim sic factus est homo quod divinitatem amitteret, sed homo
existens habebat operationem divinam, quae communis est sibi et patri
et spiritui sancto. Et sic destruitur hic error ponentium unam
operationem in Christo, per hoc quod attribuit Christo operationem
divinam communem toti Trinitati et operationem propriam sibi. Ultimo
autem epilogat: quod sic studemus divina nostro sermone et unire et
discernere sicut, secundum rei veritatem, sunt unita et discreta.
|
|