|
Postquam Dionysius exposuit modum unitionis et discretionis divinae,
excusat se a perfecta horum manifestatione; et dividitur in partes
duas: in prima, ostendit quod discretiones divinae et unitiones non
possunt sufficienter a nobis manifestari; in secunda, prosequitur de
discretione quae est secundum processionem creaturarum, quia hoc maxime
pertinet ad intentionem praesentis libri; ibi: igitur et cetera.
Circa primum, duo facit: primo, ponit excusationem a perfecta
manifestatione praedictorum; secundo, rationem assignat; ibi: omnia
enim et cetera. Dicit ergo, primo, quod in libro de theologicis
hypotyposibus, ipse exponit sicut erat sibi possibile, causas idest
rationes praedictarum unitionum et discretionum, quascumque invenit in
sacris Scripturis, Deo convenientes, tractans id quod erat proprium
unicuique; ita, tamen, quod quaedam revolvit et discussit veridico
sermone et reseravit, idest aperuit et ulterius reduxit in manifestas
visiones eloquiorum, idest manifestas auctoritates sacrae Scripturae
quae continent visiones et revelationes factas prophetis et apostolis;
id quod sancte intelligi potuit et manifeste, post discussionem et
reserationem. Non enim sufficit in rebus divinis humano ingenio
veritatem discutere et aperire, nisi veritas, quae post discussionem
invenitur, sacrae Scripturae concordet et per eam confirmetur. Et
cum quaedam sic reseravit, quibusdam tamen sicut mysticis, idest
occultis, unitus fuit super operationem intellectualem et hoc secundum
quod tradita est a Deo: ordinatum est enim nobis a Deo, ut in his
quae super intellectum nostrum sunt, uniamur adhaerentes per fidem.
Deinde, cum dicit: omnia enim et cetera, assignat rationem quare in
rebus divinis sint quaedam mystica, quae intellectum nostrum excedunt;
et circa hoc, duo facit: primo, manifestat hoc ex parte deitatis;
secundo, ex parte humanitatis Christi; ibi: sed quod est et cetera.
Circa primum, tria facit: primo, assignat rationem praemissorum;
secundo, manifestat rationem assignatam, per exempla; ibi: sicut et
cetera; tertio, probat per similitudinem in aliis causis et causatis;
ibi: neque enim et cetera. Dicit ergo, primo, quod omnia divina
etiam quae nobis manifestata sunt, cognoscuntur a nobis solum
participationibus. Cuius ratio est, quia nihil cognoscitur nisi
secundum quod est in cognoscente. Sunt autem quaedam cognoscibilia,
quae sunt infra intellectum nostrum, quae quidem habent simplicius esse
in intellectu nostro, quam in seipsis, sicut sunt omnes res
corporales, unde huiusmodi res dicuntur cognosci a nobis per
abstractionem. Divina autem simplicia et perfectiora sunt in seipsis
quam in intellectu nostro vel in quibuscumque aliis rebus nobis notis,
unde divinorum cognitio dicitur fieri non per abstractionem, sed per
participationem. Sed haec participatio est duplex: una quidem,
secundum quod divina in ipso intellectu participantur, prout scilicet
intellectus noster participat intellectualem virtutem et divinae
sapientiae lumen; alia vero, secundum quod divina participantur in
rebus quae se intellectui nostro offerunt, inquantum scilicet per
participationem divinae bonitatis, omnia sunt bona et per
participationem divini esse seu vitae, res dicuntur existentes seu
viventes. Et secundum utramque istarum participationum divina
cognoscimus. Ostensum est autem supra, quod Deus ita participatur a
creaturis per similitudinem, quod tamen remanet imparticipatus super
omnia per proprietatem suae substantiae. Unde, si divina non
cognoscuntur a nobis nisi solis participationibus, consequens est quod
ipsa divina, qualia sunt et secundum propriam rationem principii et
secundum quod divina collocantur in seipsis, sunt super omnia, sicut
supra omnem mentem et supra omnem substantiam et supra omnem
cognitionem. Deinde, cum dicit: sicut si et cetera, manifestat
rationem propositam per exempla; et primo, in processionibus
creaturarum; secundo, in processionibus divinarum personarum; ibi:
rursus et cetera. Dicit ergo, primo, quod si illud occultum divinae
essentiae, quod est super omnem substantiam, nominemus aut Deum aut
vitam aut substantiam aut lumen aut rationem vel quocumque alio tali
nomine, non per hoc intelligimus id ipsum quod Deus est, sed nihil
aliud intellectus concipit, nisi virtutes quae rebus ex Deo
proveniunt, quibus formaliter deificantur vel substantificantur aut
vivificantur aut sapientificantur. Sed cum Deus sit super omnes
huiusmodi processiones, oportet quod nos immittamus nos in Deum, ad
cognoscendum ipsum secundum remotionem ab omnibus operationibus
intellectualibus, idest ab omni eo quod cadit in intellectum nostrum et
hoc ideo quia nos non possumus per intellectum videre aliquam
deificationem aut vitam vel substantiam, quae perfecte comparari possit
illi causae quae est segregata ab omnibus rebus secundum totalem
excessum. Non enim cadit in visionem intellectus nostri, nisi aliquod
ens creatum et finitum quod omnino deficit ab ente increato et infinito
et ideo oportet quod Deum intelligamus esse supra omne id quod
intellectu apprehendere possumus. Deinde, cum dicit: rursus et
cetera, manifestat idem in his quae pertinent ad processiones divinarum
personarum et dicit quod ex sacris Scripturis, accepimus quod pater
est fontana deitas, idest quod pater est fons et principium totius
deitatis et quod filius et spiritus sanctus, si ita oportet dicere,
sunt quaedam pullulationes deigenae deitatis, idest patris qui est
Deus generans, pullulationes inquam non extra divinam naturam sicut
creaturae, sed in ipsa divina natura et sunt etiam sicut flores et
supersubstantialia lumina. Nec est mirum si haec pluraliter dicimus de
divinis personis, quia si in metaphoricis locutionibus accipiatur ipsum
signatum metaphorarum, oportet singulariter praedicari de divinis
personis; si vero accipiantur ipsae metaphorae, possunt pluraliter
praedicari; per lumen enim metaphorice intelligitur veritas. Possumus
ergo dicere quod filius et spiritus sanctus sunt unum lumen, quia sunt
una veritas; possumus etiam dicere quod sunt duo lumina, ut sit sensus
quod signantur per duo lumina, idest per duos radios ab uno lumine
procedentes, sicut per duos flores, quia uterque procedit a patre.
Nec tamen per hoc excluditur quin spiritus sanctus procedat a filio.
Sed quomodo haec sunt non possumus dicere nec cogitare, ut scilicet
exprimamus vel cognoscamus qualis sit illa paternitas vel filiatio, sed
usque ad hoc cognoscendum solum se extendit tota virtus nostri
intellectus, quod et nobis et supercoelestibus virtutibus, scilicet
Angelis, ex principali paternitate divina, quae est segregata ab
omnibus creaturis et similiter ex principali filiatione, data est omnis
paternitas et filiatio quae est secundum propagationem in rebus
divinis, prout scilicet unus Angelus purgat, illuminat et perficit
alium et unus homo alium; ex qua scilicet, principali paternitate et
filiatione, mentes Angelorum Deo conformes et fiunt per
participationem divinorum donorum et nominantur in Scripturis et dii et
deorum filii et deorum patres, per assimilationem ad paternitatem
principalem et filiationem. Et ne videatur deesse communicatio
proprietatum spiritus sancti, subiungit quod talis paternitas et
filiatio in sanctis Angelis perficitur spiritualiter, cum exponit
spiritualitatem per tria: spirituale enim significat aliquid
incorporale et immateriale et intelligibile. Et quamvis haec
spiritualitas inveniatur in Angelis, divinus tamen spiritus est
supercollocatus super omnem intelligibilem immaterialitatem Angelorum
vel animarum, sicut et pater et filius sunt segregati per modum
excessus ab omni paternitate et filiatione quae est in creaturis,
secundum participationem rerum divinarum. Deinde, cum dicit: neque
enim et cetera, probat quod dixerat, per assimilationem in aliis
causis et causatis et dicit quod inter causas et causata, non potest
esse diligens, idest perfecta comparatio, quia causae excedunt sua
causata, sed est quaedam alia comparatio causatorum ad causas,
inquantum causata habent imagines, idest similitudines causarum.
Omnis enim causa producit suum effectum per aliquem modum
similitudinis, non tamen causata consequuntur perfectam similitudinem
causae; contingentes, idest prout contingit secundum suam
proportionem. Sed ideo non est perfecta comparatio, quia causae
separantur a causatis, inquantum superponuntur eis, secundum rationem
proprii principii, idest in illa ratione in qua sunt principia. Et
hoc manifestat per exempla sumpta a rebus quae sunt apud nos: et primo
quidem ex passionibus, secundum quod delectationes et tristitiae
faciunt delectari et tristari non per modum causae efficientis, sed
formalis, sicut dicitur quod albedo facit album, sed ipsae
delectationes et tristitiae non delectantur neque tristantur. De eo
enim quod delectatur vel tristatur, praedicatur delectatio seu
tristitia per participationem, sed non de ipsa delectatione vel
tristitia per essentiam et sic causa excedit effectum. Deinde ponit
exemplum in causis agentibus cum dicit: ignis qui calefacit et urit,
non dicitur calefieri aut uri, sed esse calidus et sic per suam
naturam, calefacere alia. Postea ponit exemplum in causis
formalibus, scilicet de per se vita, et per se lumine, ut inde per
hoc non intelligatur aliquod lumen aut vita separata, sed ipsae formae
participatae, secundum quem modum nec de vita potest dici quod vivat
aut de lumine quod illuminetur, secundum rationem praedictam, nisi
forte aequivoce, ut intelligatur vita vivere, quia est causa vivendi.
Et assignat rationem illorum exemplorum et similium, per hoc quod ea
quae sunt causatorum per modum participationis, sunt causarum
superabundanter et substantialiter, sicut vivere est viventis
participative, ipsius vero vitae est essentialiter. Deinde, cum
dicit: sed quod est et cetera, manifestat idem circa humanitatem
Christi; et primo, per sua verba; secundo, per verba Hierothei;
ibi: haec autem et cetera. Dicit ergo, primo, quod quamvis in
omnibus quae de Deo dicuntur, manifestissimum videatur quod ad
incarnationem pertinet, tamen compositio qua, divinitus, Iesus
compositus est secundum nos, idest secundum quod habet naturam
nostram, non potest sufficienter exprimi quocumque verbo, nec
sufficienter cognosci quacumque mente, etiam ipsius supremi Angeli.
Accepimus quidem secundum Scripturas, velut quoddam occultum
mysterium, quod ipse Iesus est factus substantia viriliter, idest
hypostasis virilis, sed nescimus sufficienter quomodo corpus eius
compactum sit ex virgineis sanguinibus, lege quadam praeter naturam:
factum est enim virtute spiritus sancti, quae est omni menti creatae
incomprehensibilis. Et etiam non possumus perfecte scire quomodo
ambulavit super aquam maris, quae est humida et instabilis substantia,
pedibus siccis, non quidem deposita corporis gravitate per assumptionem
dotis agilitatis, ut quidam dixerunt, sed adhuc pedibus habentibus
materiae gravitatem: hoc enim factum est virtute divina
incomprehensibili. Et eadem ratio est in omnibus aliis quaecumque
pertinent ad cognitionem Iesu, quae excedit naturale lumen aut
naturalem rationem. Haec autem et a nobis in aliis sufficienter dicta
sunt et a nobili duce in theologicis ipsius Stoichiosibus laudata sunt
valde supernaturaliter. His quae praemiserat ad incarnationis
mysterium necessaria, adiungit quaedam verba Hierothei de laude
Christi; et circa hoc duo facit: primo, ostendit unde Hierotheus
accepit haec verba quae dixit; quia scilicet: vel habuit haec ex
doctrina apostolorum vel ex studio sanctarum Scripturarum vel ex
speciali revelatione ipsi facta; secundo, ponit verba ipsius; ibi:
omnium causa et cetera. Dicit ergo, primo, quod praedicta quae
pertinent ad laudem Christi, sufficienter ipse dixit in aliis,
scilicet in libro de divinis hypotyposibus et sunt etiam, valde
excellenter super naturalem modum, laudata a quodam Hierotheo, qui
fuit nobilis dux, idest magister, discipulus apostolorum et hoc in
quodam libro suo quem intitulavit de theologicis Stoichiosibus, idest
divinis obscuris commentis; et ponit consequenter tres modos quibus ea
quae sequuntur, Hierotheus acquirere potuit: unus modus est quod
accepit ea, addiscendo a sanctis theologis, idest ab apostolis; alius
modus est quod ipse, proprio studio, inspexit ea, ex sapienti et
subtili discussione sanctarum Scripturarum. Quae quidem subtilis
discussio in duobus consistit: quorum primum subdit dicens: ex multa
luctatione circa ipsa, in quo assiduitas studii designatur: tunc enim
aliquis multum luctatur cum Scriptura, quando aliquis, inspecta
difficultate Scripturae, nititur ad videndum difficultatem; secundum
subdit, dicens: et contritione in quo designatur diligens Scripturae
expositio, quod enim conteritur, usque ad minima dividitur; tunc ergo
aliquis Scripturam sacram conterit, quando subtiles sensus in ea
latentes exquirit. Tertius modus habendi est, quod doctus est ista
quae dixit ex quadam inspiratione diviniore, quam communiter fit
multis, non solum discens, sed et patiens divina, idest non solum
divinorum scientiam in intellectu accipiens, sed etiam diligendo, eis
unitus est per affectum. Passio enim magis ad appetitum quam ad
cognitionem pertinere videtur, quia cognita sunt in cognoscente
secundum modum cognoscentis et non secundum modum rerum cognitarum, sed
appetitus movet ad res, secundum modum quo in seipsis sunt, et sic ad
ipsas res, quodammodo afficitur. Sicut autem aliquis virtuosus, ex
habitu virtutis quam habet in affectu, perficitur ad recte iudicandum
de his quae ad virtutem illam pertinent, ita qui afficitur ad divina,
accipit divinitus rectum iudicium de rebus divinis. Et ideo subdit
quod ex compassione ad divina, idest ex hoc quod diligendo divina
coniunctus est eis (si tamen dilectionis unio, compassio dicit debet,
idest simul passio), perfectus est Hierotheus, id est institutus,
ad unitionem et fidem ipsorum, idest ut eis quae dixit, uniretur per
fidei unitionem; dico: indocibilem, idest quae humano magisterio
doceri non potest; et mysticam, idest occultam, quia excedit
naturalem cognitionem. Et, ut in paucis comprehendamus multas et
beatas visiones, idest revelationes potentis deliberationis, idest
virtuosae discussionis illius, scilicet Hierothei, licet multa alia
dixerit, haec tamen, quae sequuntur, dicit ad laudem Iesu Christi,
in libro supra nominato.
|
|