|
Deinde cum dicit: omnium causa et cetera, ponit verba Hierothei de
Christo; et primo, ponit ea quae pertinent ad laudem deitatis
Christi; secundo, ea quae pertinent ad laudem incarnationis eius;
ibi: unde et cetera. Circa primum, duo facit: primo, comprehendit
in summa, laudem deitatis Christi; secundo, explicat in speciali;
ibi: quae partes et cetera. Dicit ergo, primo, quod deitas Iesu
Christi est causa omnium, inquantum per ipsam omnia reducuntur in
esse; et est etiam adimpletiva omnium, inquantum per ipsam omnia suis
perfectionibus replentur. Deinde, cum dicit: quae partes et cetera,
exponit, per singula, causalitatem praemissam. Ubi considerandum est
quod, primo, ostendit praedictam deitatem esse causam eorum quae ad
essentiam rerum pertinent; secundo, eorum quae sunt exemplum
essentiarum rerum; ibi: et mensura et cetera. Circa primum,
considerandum est quod, in rerum essentiis, talis quidem processus et
ordo considerantur: nam, primo, sunt rerum principia; secundo,
substantia rei, ex principiis constituta; tertio, determinatio rei ad
propriam speciem quae est per formam; quarto, ex forma consequitur res
perfectionem, non solum in esse specifico, sed etiam quantum ad
propriam operationem et finem: quinto, res diversae quae singulae
quamdam perfectionem habent in seipsis, quodam ordine adunatae,
aliquod totum perficiunt. Procedit ergo Hierotheus ad ostendendum
causalitatem deitatis Christi divinam, retrogirando, per viam
resolutionis, eam incipiens a toto; et dicit quod deitas Iesu
conservat partes consonas, idest proportionatas totalitati, in quo
consistit perfectio totius; et neque est pars neque totum et est totum
et pars. Est quidem totum et pars Christi deitas, sicut in seipsa
non divisim, sed simul accipiens omnium et partem et totum, quia
quidquid est perfectionis, in quocumque toto vel parte, totum
praeexistit in Deo. Est autem neque totum neque pars, quia non eodem
modo habet perfectionem totius et partis, sicut totum et pars, sed
supereminentius et prius. Secundo, ostendit causalitatem deitatis
Christi quantum ad perfectionem rerum; ibi: perfecta et cetera, et
dicit quod deitas Christi dicitur perfecta, per comparationem ad
imperfectionem, inquantum est principalis causa omnis perfectionis;
sed si comparetur ad res perfectas, dicitur non perfecta, non quasi
deficiens a perfectione, sed supereminentius et prius perfectionem
habens. Tertio, ostendit idem circa formas; et dicit quod deitas
Christi comparata ad ea quae carent forma, potest dici forma
effective, inquantum est forma formam faciens; comparata vero ad
formas, potest dici sine forma, non per defectum, sed per excessum,
quia superat omnem formam. Quarto, ostendit idem quantum ad
substantias; et dicit quod deitas Christi potest dici causaliter
substantia, inquantum supervenit totis substantiis, idest omnibus et
unicuique secundum totum, per modum cuiusdam participationis; sed
tamen supervenit immaculate, quia non participatur per commixtionem
substantiae, sed per modum similitudinis; et, iterum, est segregata
ab omni substantia, inquantum supersubstantialiter existit. Quinto,
ostendit idem quantum ad principia; et dicit quod deitas Christi,
determinat omnia principia (diversorum enim diversa sunt principia) et
determinat ordinem principiorum ad principiata, sed tamen, est
supercollocata super omnem ordinem et super omnem principatum.
Deinde, ostendit idem per comparationem ad ea quae sunt exemplum rei;
et primo, quantum ad mensuram durationis rerum et dicit quod deitas
Christi est mensura existentium, quasi determinans unicuique mensuram
sui esse vel quia unumquodque intantum habet esse, inquantum
appropinquat ei; et etiam est aevum quod dicitur mensura essendi,
sicut tempus est mensura durationis et tamen est super aevum, inquantum
est mensura superexcedens totum creatum. Secundo, ostendit
causalitatem eius, quantum ad perfectionem supervenientem qua rerum
capacitas impletur, sicut intellectus impletur speciebus
intelligibilibus; et dicit quod deitas Christi, comparata ad
deficientia quae dicuntur minus existentia, dicitur plena, quasi
plenitudinis causa et comparata ad ea quae sunt plena, dicitur
superplena, quasi excedens super omnem plenitudinem. Tertio,
ostendit eam per comparationem ad intellectum et locutionem quae sunt
extra rem et dicit, quod est indicibilis et ineffabilis, quia neque
sermone complexo, neque incomplexo, sufficienter exprimi potest; et
est super mentem et super omnem vitam, quia excedit omnem cognitionem
et omnem actum vitae. Et quia multa supernaturalia attribuerat deitati
Christi, consequenter ostendit quod non habet ea defectivo modo, sed
supereminenti; et hoc est quod dicit, quod habet id quod est
supernaturale, supernaturaliter et id quod supersubstantiale,
supersubstantialiter. Absolvere enim a peccatis est supernaturale,
sed purus homo non habet hoc supernaturaliter sicut habet filius Dei et
similiter dicendum est de aliis huiusmodi. Deinde, cum dicit: unde
et cetera, laudat humanitatem Christi et dicit quod deitas Christi
est tanta et excellens; inde est quod ipse per suam benignitatem venit
usque ad naturam nostram et vere factus est substantia, idest
hypostasis nostrae naturae et cum superdeus esset, factus est vir,
idest homo. Haec quae dicuntur secundum propitiationem ipsius, per
quam humanam naturam assumpsit, debent laudari super mentem et super
rationem. Quamvis enim acceperit propria nostrae naturae, tamen in
ipsis rebus humanis habuit supernaturale et supersubstantiale, idest:
uno modo, inquantum communicavit nobis, assumens nostram naturam
absque variatione divinae naturae et absque commixtione ipsius et
confusione ad humanam naturam, ita quod per exinanitionem ineffabilem,
de qua apostolus loquitur ad Philipp. 2, nihil passus est ad
superplenum ipsius, idest nihil diminutum est de plenitudine suae
deitatis; non enim dicitur exinanitus per diminutionem deitatis, sed
per assumptionem nostrae naturae deficientis; alio modo, quia, quod
est inter omnia nova magis novum et mirabile, ipse erat in naturalibus
nostris supernaturaliter et in substantialibus nostris
supersubstantialiter, omnia humana, quae ex nobis accepit, supra nos
habens; quia caro eius maioris virtutis est et dignitatis quam alterius
et anima eius dignior omni anima et actus eius et operationis fuerunt
unificae, ex virtute deitatis, ad invicem.
|
|