|
Postquam Dionysius exposuit divinae discretionis et unitionis modum,
hic prosequitur de illo modo qui principaliter pertinet ad materiam
huius libri, scilicet de discretione divina quae attenditur secundum
processionem creaturarum; quae quidem discretio unita est et communis
toti Trinitati, ut supra dictum est. Circa hoc, ergo, duo facit:
primo, exponit quomodo ista discretio est cum unitione; secundo,
promittit de istis quae ad hanc discretionem pertinent, in sequentibus
se determinaturum; ibi: istas et cetera. Circa primum, tria facit:
primo, dicit de quo est intentio; secundo, manifestat propositum;
ibi: et ut plane et cetera; tertio, assignat rationem dictorum;
ibi: etenim et cetera. Dicit ergo, primo quod, de illis quae
pertinent ad laudem Christi, sufficiant ad praesens quae dicta sunt
tam ab ipso, quam a Hierotheo; sed procedendum est ulterius ad ea
quae pertinent ad intentionem verbi quod intendit in hoc opere, ut
scilicet discutiamus, secundum nostram possibilitatem, nomina
pertinentia ad illam discretionem divinam, quae attenditur secundum
processionem creaturarum; quae quidem nomina communia sunt toti
Trinitati et non solum communia, sed etiam unita. Est enim animal
commune homini et equo, non tamen eadem numero animalitas est in
utroque; sed bonitas et essentia et huiusmodi sic sunt communia toti
Trinitati, quod unum numero sunt in tribus. Deinde, cum dicit: et
ut plane et cetera, manifestat quomodo possit esse divina discretio cum
unitione; et hoc manifestat in quatuor: primo, quidem, in ipso
bono; secundo, in ente; ibi: postea et cetera; tertio, in uno;
ibi: sed et unum et cetera; quarto, in ipso nomine deitatis; ibi:
rursus et cetera. Haec enim quatuor maxime videntur Deo convenire:
primo, quidem, tam propter eorum communitatem, non enim determinatur
ad genus vel speciem quod infinitati divinae naturae convenire videtur,
quam etiam propter usum nominis, quod omnes supposito rerum principio
attribuunt. Dicit ergo primo quod discretionem divinam dicimus esse
processiones deitatis, quae conveniunt ei secundum rationem boni,
sicut supra dictum est. Et ideo incipiamus, primo, a bono ut
consequenter in aliis manifestius ostendamus quod de bono ostensum
fuerit. Nam bonum universaliter se habet ad omnes processiones:
quidquid enim Deus creaturae communicat, ex sua bonitate communicat.
Alia vero nomina, aliquas processiones speciales designant. Sic,
ergo, quod in universali manifestatum fuerit, planius videri poterit
in specialibus. Considerandum est autem quod multitudo procedit ex uno
tripliciter: uno quidem modo, per divisionem sicut unum totum
dividitur in multas partes, sed talis multitudo tollit plenitudinem et
adunationem quae erat in toto. Alio modo, per modum communitatis
sicut ex uno genere proveniunt multae species et ex una specie multa
individua, sed istud unum sic multiplicatum non est unum singulare,
sed commune. Tertio modo, multiplicatur apud nos aliquod unum per
effusionem sicut ex uno fonte proveniunt multi rivuli, sed hoc fit cum
quadam egressione, inquantum scilicet, aqua a fonte egrediens, se in
multos rivulos diffundit. In existentia autem omnium bonorum
participantium sapientiae, vitae et huiusmodi, ipsa quidem bonitas
discernitur, idest distinguitur, dum distincta bona ab ea proveniunt,
sed hoc fit unitive: nihil enim diminuitur de plenitudine, qua omnia
bona adunantur in ipsa; et iterum in pluralitatem agitur singulariter,
idest in pluralitatem plurificatur in suis effectibus non sicut aliquod
universale, sed singulare in seipsa manens; et iterum multiplicatur
per diffusionem ex uno, inegressibiliter, quia nihil de substantia
eius egreditur. Et hoc ideo est, quia discretio et multiplicatio et
diffusio attenditur secundum quasdam similitudines divinae bonitatis;
ipsa autem divina bonitate manente, secundum suam essentiam,
indistincta et una et in se collocata. Deinde, cum dicit; postea et
cetera, manifestat idem in ente et dicit quod quia Deus est
supersubstantialiter ens, quantum ad suam existentiam, sed tamen dat
esse omnibus existentibus et producit universaliter substantias rerum,
propter hoc, illud ens unum supersubstantiale quod Deus est, dicitur
multiplicari in sua, scilicet, similitudine; et quamquam ex ipso
multa existentia deducuntur, sed tamen nihilominus, huiusmodi ens
manet unum, secundum suam existentiam, in multiplicatione quae fit per
eius similitudinem; et manet unitum, idest adunatum in processione;
et manet plenum et integrum in distinctione. Et hoc ideo, quia
ipsum, in sua substantia, est supersubstantialiter segregatum ab
omnibus entibus; et quia omnia producuntur ab ipso unitive, idest
secundum unam virtutem, quae producendo diversa non dividitur; et quia
diffusio donorum eius, quae distribuit rebus, minorari non potest nec
minoratur. Non enim est dicendum quod sic uni bona communicet quod non
possit amplius communicare: in nullo enim plenitudo bonitatis eius,
per huiusmodi communicationem, diminuitur. Deinde, cum dicit: sed
et unum existens et cetera, ostendit idem quantum ad unum et dicit quod
Deus, cum sit unum et det unum esse parti et toti et communi unitati
et multitudini, inquantum omnis multitudo aliqualiter participat unum,
ipse, inquam, sic existens unum et dans unitatem,
supersubstantialiter est unum simpliciter, sicut bonum et ens; quia
non est aliquid eorum quibus dat esse unum. Non enim est sicut unum
quod est pars multitudinis, cum nihil ei ex aequo connumerari possit;
neque etiam est unum, sicut aliquod totum ex partibus constitutum; et
sic non est unum eo modo quo alia, neque habet unum quasi participans
ipso; sed tamen unum est, elongatum ab istis quae hoc sunt unum, in
quantum est super unum quod invenitur in existentibus creatis; et hoc
est unum quod producit multitudinem rerum in esse et perficit,
attribuendo rebus proprias perfectiones et continet, conservando omnia
in suo esse et in suo ordine. Deinde, cum dicit: rursus et cetera,
ostendit idem in ipso nomine deitatis; et dicit quod videtur esse et
dicitur unius Dei discretio et multiplicatio inquantum multi dii fiunt
ex hoc quod Deus aliquas creaturas deificat per conformitatem ad Deum
secundum virtutem uniuscuiusque deificatorum, non quod perfecte ei
conformari possint aut quod per existentiam dii dicantur. Et quamquam
sint et dicantur multi dii beatificati, nihilominus tamen est unus
principalis Deus qui est super omnem deitatem communicatam,
supersubstantialiter existens unus Deus. Et cum ipse existat in
omnibus, indivisibilis manet in rebus divisibilibus existens quibus
esse communicat et est unitus in seipso et multitudini non admiscetur et
non multiplicatur secundum quod in se consideratur. Et hoc
supernaturaliter intelligens beatus Paulus qui fuit manuductor, idest
instructor ad divinam illuminationem tam ipsius Dionysii quam etiam
ducis eius, idest Hierothei (qui, scilicet Paulus, multa de
divinis cognovit et qui est lumen mundi, sicut ipse in se dicit
impletum, Act. 13 quod dicitur Isai. 49: posui te in lucem
gentium) haec dicit in suis sanctis epistolis, scilicet I Corinth.
8, motus per inspirationem a Deo, quia etsi sunt qui dicantur dii
sive in coelo sive in terra (...) nobis tamen unus Deus pater ex
quo omnia et nos in illo; et unus dominus Iesus Christus per quem
omnia et nos per ipsum. Ex hac enim auctoritate, patet quod multitudo
deificatorum et in coelestibus sicut sunt Angeli et in terra sicut
sancti homines, non praeiudicat unitati deitatis, quae communis est
patri et filio. Deinde, cum dicit: etenim et cetera, assignat
rationem dictorum. Ideo enim processio praedicta et multiplicatio et
discretio unitatem divinam non tollit, quia in divinis unitiones
superant discretiones et principantur eis; unitiones enim attenduntur
secundum ipsam divinam essentiam, discretiones autem secundum
similitudines Dei rebus impressas, quae multum deficiunt a suo
principio et ideo divina nihilominus remanent unita, postquam illud
unum quod est Deus, discernitur per diversas similitudines,
discretione inegressibili, quia nihil egreditur de divina essentia et
unitiva, quia talis discretio unitatem divinam non tollit. Deinde,
cum dicit: istas communes et cetera, promittit se de huiusmodi in
sequentibus acturum et dicit quod tentabit, secundum suam
possibilitatem, cum laude Dei, exponere praedictas discretiones quae
sunt unitae et communes toti deitati sive etiam nominentur processiones
convenientes bonitati divinae. Intendit autem eas manifestare ex
divinis nominibus quae in Scripturis traduntur, quae demonstrant
huiusmodi processiones, sicut cum dicimus Deum vivum vel sapientem,
demonstratur processio vitae et sapientiae a Deo in creaturas. Hoc
tamen praecognosci debet, quia, ut dictum est quaecumque Dei
nominatio ad eius beneficientiam pertinens, de quacumque divinarum
personarum dicatur, de omnibus personis, absque dubio, accipienda
est.
|
|