|
Postquam Dionysius praemisit quaedam necessaria ad sequentem
doctrinam, hic incipit prosequi suam intentionem et primo praemittit
quoddam prooemium ad totum opus sequens; secundo incipit tradere
doctrinam de divinis nominibus, quam intendit. Circa primum, duo
facit: primo ostendit necessarium esse ut ab oratione incipiat;
secundo, excusat se quod, post Hierotheum, ipse conatus est eadem
tractare de quibus ille tractaverat et quomodo reverentiam ad magistrum
servat; ibi: et hoc forsitan et cetera, et haec duo tanguntur in
titulo capituli, qui talis est: quae orationis virtus, quantum ad
primam partem capituli; et de beato Hierotheo et de reverentia et
tractatu theologico, quantum ad secundam partem. Circa primum, tria
facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum
per rationem; ibi: oportet et cetera; tertio, per exempla; ibi
sicut si et cetera. Dicit ergo primo quod si hoc conveniens
videbitur, inter alias divinas nominationes, nunc debemus considerare
ipsam nominationem boni, idest secundum quam Deus nominatur bonus.
Et ad huiusmodi nominationem accipiendam, considerandum est quod
Platonici, materiam a privatione non distinguentes, ponebant eam in
ordine non-entis, ut dicit Aristoteles in I physicorum. Causalitas
autem entis non se extendit nisi ad entia. Sic igitur secundum eos
causalitas entis non se extendebat ad materiam primam, ad quam tamen se
extendit causalitas boni. Cuius signum est quod ipsa maxime appetit
bonum. Proprium autem est effectus ut convertatur per desiderium in
suam causam. Sic igitur bonum est universalior et altior causa quam
ens, quia ad plura se extendit eius causalitas. Et quamvis Dionysius
hoc tangere videatur in sequenti capitulo, tamen aliam rationem huius
ordinis considerasse videtur. Intendit enim in hoc libro agere de
divinis nominibus manifestantibus processiones creaturarum a Deo,
secundum quod est causa rerum. Id autem quod habet rationem causae,
primo et universaliter est bonum. Quod apparet duplici ratione: primo
quidem, quia bonum habet rationem finis; finis autem, primo, habet
rationem causae. Nam forma est causa inquantum facit materiam esse
actu; materia autem fit actu primo quando ab agente incipit.
Secundo, quia agens agit sibi simile, non inquantum est ens quocumque
modo, sed inquantum est perfectum. Perfectum enim, ut dicitur in
IV Meteorologicorum, est quod potest sibi simile facere. Perfectum
autem habet rationem boni. Sic igitur, quidquid Deus facit
creaturis, sive esse sive vivere et quodcumque aliud, totum ex
bonitate divina procedit et totum ad bonitatem pertinet creaturae. Et
ideo dicit quod nominatio est perfecta, inquantum omnia comprehendit et
est manifestativa omnium divinarum processionum. Ad hoc autem quod de
processione boni tractemus oportet nos, orando, invocare sanctam
Trinitatem, quae est principium omnis boni et est super omnem
bonitatem. Sicut enim ipsa, ex sua benignitate, dat omnia dona ab ea
provisa ita ipsa sola sufficienter manifestare potest: opera enim artis
in artifice optime cognoscuntur. Deinde, cum dicit: oportet enim et
cetera, manifestat propositum per rationem, dicens quod oportet nos ad
cognoscendas divinas processiones divinae bonitatis, Trinitatem,
orando, invocare; et circa hoc, tria facit: primo, ponit rationem
ad principale propositum; secundo, manifestat quoddam in ratione
suppositum; ibi: etenim et cetera; tertio, probat quoddam in hac
ratione assumptum; ibi: ipsa enim et cetera. Dicit ergo quod oportet
nos produci, idest extendi, per orationes, ad ipsam Trinitatem,
sicut ad principium omnis boni processionis, quia per hoc quod nos
oramus, ei appropinquamus; et quanto magis propinquamus ei, tanto
magis possumus addiscere dona bonitatis eius, quae circa ipsam
collocantur, quasi ab ea per similitudinem bonitatis derivata; quanto
enim aliquis magis appropinquat alicui rei, magis cognoscit quae circa
ipsam sunt. Deinde cum dicit: etenim ipsa et cetera, quoddam quod
proposuerat manifestat, scilicet quod per orationem nos appropinquamus
sanctae Trinitati, et dicit quod ipsa quidem sancta Trinitas omnibus
adest, inquantum omnibus sua dona communicat, sed non omnia ipsi
adsunt, inquantum deficiunt a participatione eius. Sed quando nos
invocamus ipsam, tunc adsumus ei, appropinquantes ad ipsam. Sed ad
hoc quod oratio nos faciat ei propinquos, tria requiruntur: primo,
quod sensualitas sit munda ab omnibus carnalibus et mundanis
affectionibus, quibus illecti retrahimur inferius et hoc tangit cum
dicit: castissimis orationibus; secundo, ut intellectus noster non
obumbretur caligine phantasmatum, quod accidit illis qui spiritualia
non supra corporalia capere volunt, ut qui posuerunt Deum effiguratum
figura humani corporis, propter quod etiam impedimur ab ascensu in
Deum et quantum ad hoc, dicitur: revelata mente; tertio, ut
voluntas nostra per caritatem et devotionem sit ordinata in Deum, et
hoc est quod subdit: et apti ad divinam unitionem. Deinde, cum
dicit: ipsa enim et cetera, probat quod supposuerat, scilicet quod
deitas universis adest; quod quidem probat duabus rationibus. Deitas
enim non est in loco ut diffinita vel circumscripta loco. Omne autem
quod alicubi adest, alibi non existens, aut quod sic transit ad
quaedam ut alia deserat, est in loco ut circumscriptum vel definitum.
Non ergo hoc de deitate dici potest. Manifestum est autem quod alicui
praesens est, ad minus sibi ipsi; ergo omnibus adest. Secundam
rationem ponit ibi: sed et dicere et cetera. Omne infinitum quod est
super omnia et comprehendit omnia, adest omnibus; sed Trinitas est
huiusmodi; ergo relinquitur quod ipsa adsit omnibus. Et ex hoc potest
accipi quod nulla creatura sit ubique, cum ex infinitate Dei hoc per
consequentiam relinquatur quod Deus sit ubique. Ultimo autem,
concludit principale intentum, quod debemus nos per orationem extendere
ad altiorem considerationem radiorum divinae bonitatis. Deinde, cum
dicit: sicut et cetera, manifestat propositum per exempla: et primo,
ponit exempla duo ad propositum manifestandum; secundo, concludit
principale propositum, ibi: propter quod et cetera. Primum exemplum
est quod imaginemur catenam multi luminis quae pendeat a summitate coeli
et descendat usque ad terram, coram facie nostra. Si acciperemus
illam catenam et semper mutaremus manus versus superius, videremur
quidem trahere catenam deorsum, sed secundum veritatem non deiiceremus
eam, cum ipsa esset praesens sursum et deorsum, sed nos ipsi
elevaremur in maiorem splendorem illius luminosae catenae. Secundum
exemplum ponit ibi: aut sicut et cetera, et dicit quod si ascenderemus
in navem et teneremus quosdam funes, qui extenderentur ab aliqua petra
exteriori ad nos, qui essent nobis ad auxilium dati, non traheremus ad
nos petram, sed secundum rei veritatem et nos ipsos et navem duceremus
ad petram; et e contrario si aliquis stans in navi impingat ad petram
quae stat iuxta mare, nihil ageret contra petram, quae est stans et
immobilis, sed seipsum separabit ab illa et tanto magis quanto magis
impinget ad eam. Ad hoc autem quod ista exempla ad propositum
adaptentur, considerandum quod circa orationem secundum quinque
opiniones oportet diversimode iudicare: quidam enim sustulerunt
totaliter Dei providentiam, ponentes omnia a casu accidere et haec
fuit opinio Epicureorum; quidam vero posuerunt Dei providentiam circa
res incorporales et universales, sed a rebus humanis divinam
providentiam subtraxerunt et haec fuit opinio quorumdam
Peripateticorum; quidam vero extenderunt divinam providentiam usque ad
omnia, sed dixerunt ex divina providentia res omnes necessarios eventus
habere, totaliter a rebus contingentiam auferentes et haec fuit opinio
Stoicorum ponentium, secundum inevitabilem causarum seriem quam fatum
nominabant, omnia ex necessitate contingere; quarta fuit opinio
quorumdam Aegyptiorum qui dixerunt providentiam Dei mutabilem esse;
quinta fuit opinio quorumdam Platonicorum dicentium quod divina
providentia immutabilis est, sed sub ea res aliquae mutabiliter et
contingenter continentur. Primae igitur tres opiniones totaliter
orationis fructum evacuant. Si enim Deo nulla cura est de rebus vel
saltem non est ei cura de rebus humanis aut si omnia ex necessitate
eveniunt, frustra Deo preces funduntur. Quarta autem opinio fructum
orationis non tollit, sed ei plus debito tribuit, scilicet immutare
divinam providentiam. Unde, sola quinta opinio rectum iudicium de
oratione habet, quam Dionysius hic sequitur ut scilicet per orationem
nos ipsos trahamus mutabiles existentes ad divinae providentiae
participationem, non autem credamus nos divinam providentiam posse
mutare. Catena ergo luminis ab immobili coeli summitate dependens vel
funes qui ab immobili petra extensi sunt, significant ordinem divinae
providentiae ab immobilitate divinae sapientiae procedentem. Quod
autem dicit catenam ubique praesentem in coelo et in terra et deinde
omnibus adesse, significat providentiam eius ad omnia se extendere
contra primam opinionem. Quod autem dicit de immutabilitate lapidis et
quod catena luminis ad nos trahi non potest, significat divinam
providentiam immobilem esse, contra quartam positionem vel opinionem.
Quod autem dicit quod nosipsi sursum ducimur per catenam immobilem et
petrae appropinquamus per funem aut ab ea separamur per impulsionem,
significat mobilitatem nostram ad sequendum divinae providentiae
fructum, contra tertiam positionem. Ultimo, concludit propositum,
quod scilicet, ante omnia, maxime autem theologica negotia, utile est
nos incipere ab oratione, non ita quod nos per orationem trahamus
divinam virtutem, quae ubique praesens est et nusquam concluditur, sed
sicut per divinam commemorationem et invocationem nos ipsos trahentes et
ei unientes. Praemissa orationis necessitate, procedit Dionysius ad
sui excusationem; et primo, ponit unde accusabilis alicui videri
posset; secundo, se excusat; ibi: etenim et cetera. Dicit ergo
primo, quod hic videtur accusatione dignus, quod cum Hierotheus qui
fuit nobilis magister eius adunaverit, subtiliter loquendo, quosdam
tractatus de rebus divinis, Dionysius scripsit et alios tractatus de
rebus divinis et praesentem librum ac si tractatus Hierothei non
sufficerent, quod ad quamdam irreverentiam pertinere videtur.
Deinde, cum dicit: etenim et cetera, procedit ad sui excusationem;
et circa hoc, tria facit: primo, excusat se ab irreverentia;
secundo, ostendit reverentiam suam ad Hierotheum; ibi: quoniam et
cetera; tertio, concludit intentionem suam in hoc opere conscribendo;
ibi: igitur istis et cetera. Excusat autem tripliciter: prima
excusatio est quod ea quae Hierotheus in unum dixerat, ipse ex mandato
Hierothei et ad petitionem Timothei per singula tractavit; et hoc est
quod dicit: quod si Hierotheus dignatus esset tractare per ordinem
omnia quae pertinent ad theologicam considerationem et tractatum totius
theologiae, quem scilicet quasi in quodam genere et summa peregit,
voluisset percurrere perscrutando in particulari, Dionysius non
pervenisset ad tantum furorem vel pravitatem, quod vellet scribere de
divinis. Quod autem ad furorem vel pravitatem pertinuisset, ostendit
altero duorum modorum, quorum unus est quod Dionysius arbitraretur se
elevare ad considerationes theologicas perspicacius quam Hierotheus et
magis divine; alius modus est quod ipse non crederet se altiora dicere
et tunc sequerentur duo inconvenientia: quorum unum est quod eadem
repetendo quae Hierotheus dixisset, inutiliter scriberet et sic
incurreret vaniloquium; aliud inconveniens est quod, quasi furtive
arripiendo sibi nobilissimam contemplationem et manifestationem
divinorum ipsius Hierothei, faceret ei iniuriam, cum tamen ipse
fuerit magister eius et amicus et Dionysius fuerit introductus ad
theologicam cognitionem, maxime ex verbis Hierothei, tamen post
doctrinam Pauli. Sed Hierotheus exposuit quasdam determinationes
conspicaces, idest ex magna difficultate et intelligentia acceptas et
comprehendentes multa in uno universali, secundum rei veritatem
prudenter homines ad divina inducens; et praecepit Dionysio et aliis
ei similibus qui sunt magistri animarum quae de novo instruuntur, quod
secundum eorum possibilitatem manifestarentur et distinguerentur ab
eis, universales determinationes profundae contemplationis illius
viri, in quibus multa involvebat in uno et hoc facerent sermone eis
commensurato, non ita universali sicut usus fuerat Hierotheus. Ipse
etiam Timotheus multoties exhortatus est Dionysium ad hoc ipsum
complendum et librum Hierothei ei remiserat, sicut eius capacitatem
excedentem. Quia ergo ista ita sunt, ideo nos determinamus praedictum
librum esse magistrum perfectarum considerationum, non aptum
quibuscumque, sed his tantum qui sua capacitate multitudinem excedunt,
ita quod ille liber habet quamdam secundam auctoritatem ab eloquiis
Scripturae canonicae, cui nulla auctoritas adaequari potest; ita quod
verba illius libri consequenter se habent ad verba christorum Dei,
idest ad verba sanctorum apostolorum, qui dicuntur Christi, propter
plenitudinem spiritualis gratiae et propter sacerdotii dignitatem. Et
sic cum ille liber tam altus conveniat tantum perfectis, nos secundum
nostram proportionem trademus divina his qui sunt secundum nos, idest
imperfectis, nobis similibus. Non enim sufficimus ad perfectam
doctrinam perfectis tradendam, quia si solidus cibus, idest perfecta
doctrina, perfectorum tantum est, ut dicitur Hebr. 5, quia ipsi
soli doctrinam perfectam capere possunt, maioris perfectionis est tali
cibo alios cibare. Maius enim est perfectam doctrinam alios docere,
quam eam ab aliis capere posse. Considerandum est autem quod quanto
aliquis intellectus est altior et perfectior, tanto plura in uno potest
comprehendere. Infirmitas autem intellectus requirit ut singula
singulariter explicentur. Et ideo doctrinam Hierothei, in paucis
multa comprehendentem, dixit perfectam. Secundam excusationem ponit,
ibi: recte igitur et cetera, et dicit quod recte dici potest, ad suam
excusationem, quod ad hoc quod aliquis per se inspiciat intelligentiam
eloquiorum divinorum, quae sunt eloquia sanctae Scripturae et ipsa
perspicua eorum doctrina in se considerata, requirit perfectam
virtutem. Sed quod aliquis habeat scientiam et considerationem
verborum introducentium ad praemissam considerationem et doctrinam et
quod ista verba addiscat, potest convenire etiam imperfectioribus et
doctoribus quos vocat sanctificatores et doctis quos vocat
sanctificatos. Sicut igitur per se inspicere et docere scientiam
divinorum perfectam ad Hierotheum pertinebat qui perfectus fuit, ita
habere scientiam exponendi praedictam doctrinam et addiscere huiusmodi
expositionem, ad minores pertinet, inter quos Dionysius se computat.
Tertia excusatio ponitur ibi: quamvis et cetera, et dicit quod etiam
hoc studiose Dionysius observavit, quod ipse totaliter manum non
apposuit nec etiam ad manifestandum verba Hierothei in illis quae
Hierotheus distinguere voluit secundum planam manifestationem.
Deinde, cum dicit: quoniam et cetera, ostendit reverentiam quam ad
Hierotheum habet; et primo, ostendendo magnitudinem eius; secundo,
recognoscendo propriam humilitatem: ibi: ita enim et cetera. Ex his
enim duobus sequitur quod aliquis alium in reverentia habeat, quod de
illo magna sentit et de se parva. Commendat autem Hierotheum
dupliciter: primo quidem, quantum ad hoc quod fuit subtilissimus et
totus divinus; secundo, quantum ad hoc quod parvulis in Christo lac
utiliter noverat dare; ibi: et ut mystica et cetera. Dicit ergo
primo quod ipse Dionysius simul cum Timotheo et ipso Hierotheo et
multis aliis sanctis fratribus, convenerunt apud apostolos ad videndum
corpus eius qui est principium totius vitae et quod suscepit Deum. Et
potest intelligi de corporali visione Christi, de qua facit mentionem
apostolus I Corinth. 15. Corpus enim Christi est corpus Dei qui
est vitae princeps et illud corpus per unitionem Deum suscepit, unde
et templum dictum est, secundum illud Ioan. 2: hoc autem dicebat de
templo corporis sui. Potest etiam intelligi quod convenerunt ad
videndum corpus beatae virginis Mariae in eius morte, quod etiam
suscepit Deum, incarnatione. Et in illo conventu, aderat etiam
Iacobus frater domini et Petrus qui erat summum caput omnium
apostolorum. Post visionem autem praedictam, visum est omnibus ut
universi apostoli et episcopi, qui ibi aderant, laudarent infinitam
bonitatem divinae infirmitatis, idest humanitatis, sicut unicuique
erat possibile. Et tunc Hierotheus superabat omnes magistros post
apostolos, quibus nullus alius comparari potest; et illa laude, erat
totus excedens omnia sensibilia et mundana et quasi extra seipsum
positus, his quae laudabat per quamdam unitionem coniunctus videbatur
et sic ab omnibus, quicumque audiebant et videbant sive ante eum
cognovissent sive non, iudicatus est Deo acceptus et divinus
laudator. Et quid potest dici de his quae ipse ibi theologizavit,
quae tam sublimia fuerunt? Quae, ut Dionysius dicit, si ab eius
mente non excidit, multoties recognovit quasdam partes illarum
divinarum laudum, quas Hierotheus protulerat, Deo inspirante, dum
eas a Timotheo prolatas audivit. Tantum enim fuit Timotheus in
studio circa divina, ut ea quae audivit, etiam curavit memoria
retinere. Deinde, cum dicit: et ut mystica et cetera, commendat eum
de eruditione simplicium; et dicit quod, ut omittat loqui de illis
occultis ibi dictis quia Timotheo nota erant, hoc dicendum est quod,
quando oportebat divina communicare multitudini et reducere quos poterat
ad cognoscendum sancta, cognitione proportionata imperfectis,
excedebat Hierotheus multos sanctorum magistrorum et temporis tritione
quia plurimum temporis terebat sive expendebat in docendo et mentis
puritate quia non obvolvebatur phantasiis aut erroribus quibus
impediretur a recto iudicio veritatis et demonstrationum diligentia,
idest efficacia verborum in demonstrando veritatem et reliquis
locutionibus sanctis, idest in aliis quae requiruntur ad sanctas
locutiones. Unde concludit quod numquam fuit suus conatus ut
respiceret contra tantum solem, scilicet Hierotheum, se ei
praeferendo aut aequando. Deinde, cum dicit: ita enim et cetera,
ostendit quam humilia de se sentiat; et dicit quod ita est conscius
sibi quod ipse non est sufficiens ad intelligendum divina non solum quae
sunt supra intellectum humanum, sed etiam multa quae sunt intellecta
aliis hominibus; et similiter reputat se insufficientem ad dicendum et
manifestandum ea quae de divina cognitione ab aliis dici possunt; et
multo longe reputat se deficere a scientia theologicae veritatis, quam
perfectiores habuerunt. Et hoc ideo introducit, quia ad hoc deductus
est propter perfectam reverentiam quam habet ad maiores et ad divinam
philosophiam; quia totaliter non audet cogitare aut dicere aliquid de
divina sapientia, nisi ea quae secundum suam mentem capere potest et
illa etiam audit et dicit, quia non oportet negligere divinorum
cognitionem quam contingit aliquem posse habere. Et ad hoc dupliciter
persuasus est: primo quidem, ex naturali desiderio mentium quae semper
cum quodam amore cupiunt contemplationem rerum supernaturalium quam
capere possunt, quia per hoc maxime perficiuntur; secundo, quia
optima dispositio divinarum legum prohibet multum scrutari ea quae sunt
supra nos, tum quia sunt supra dignitatem nostram, tum quia
impossibile est nobis adipisci, ut patet in Ecclesiastico, 3, ubi
dicitur: altiora te ne quaesieris. Sed ea quae a nobis desiderantur
et data sunt nobis ut ea capere possimus, praecipit lex divina nos
attente discere et aliis benigne tradere, secundum illud Sap. 7:
quam sine fictione didici et sine invidia communico. Et hoc etiam ex
pluribus aliis Scripturae locis habetur. Deinde, cum dicit: igitur
et cetera, concludit suam intentionem et dicit quod persuasus est ex
praemissis et non revocatur ab inveniendo veritatem divinorum, secundum
scientiae possibilitatem, neque propter pigritiam neque propter
formidinem pusillanimitatis. Iterum, non poterat animus eius pati ut
sine auxilio dimitteret eos, qui non poterant maiora contemplari quam
ipse. Propter omnia haec, disposuit se ad scribendum hoc opus, ita
tamen quod nihil novum auderet introducere, sed ea quae conspicaciter a
Hierotheo dicta sunt in quadam universali intelligentia, vult
distinguere et manifestare, per quasdam inquisitiones magis
particulares et subtiles, descendendo ad singula. Et loquitur per
similitudinem corporalium, in quibus quanto aliquod totum in plures
partes dividitur, subtiliores partes efficiuntur.
|
|