|
Praemisso prooemio, iam accedit ad prosequendum principalem
intentionem. Et ut sequentium capitulorum intentio, numerus et ordo
pateat, considerandum est quod, sicut in 1 et 2 cap. dictum est,
in hoc libro intendit exponere divina nomina quibus manifestantur
processiones Dei in creaturas. Principium autem commune omnium harum
processionum bonum est, ut in 3 cap. dictum est, quia quidquid a
Deo in creaturas procedit, hoc creaturae suae propter suam bonitatem
communicat. Et ideo primo, agit in hoc 4 cap. de bono et etiam de
his quae ad considerationem boni pertinent. Si autem singulae
processiones considerentur, quas divina nomina manifestant, tria
videmus ex divina bonitate esse rebus attributa: primo quidem, ut in
se sint et perficiantur; secundo, ut ad invicem comparentur; tertio,
ut ordinentur in finem. Si autem ipsae res in se considerentur:
primum et communius, quod in eis invenitur, est esse; secundo,
vivere; tertio, cognoscere; quarto iustum esse vel virtuosum. Et
secundum hunc ordinem, de divinis nominibus prosequitur: primo quidem
post bonum, de ente in 5 capitulo; secundo, de vita in 6; tertio,
de sapientia in 7; quarto, de virtute et iustitia in 8. Comparatio
autem rerum ad invicem attenditur secundum duo: primo, secundum
aliquid intrinsecum, prout una res dicitur alteri similis vel
aequalis, eadem vel diversa, propter convenientiam in substantia,
quantitate aut qualitate et de his agit in 9 capitulo; secundo vero,
secundum aliquid extrinsecum, sive secundum quod continentur sub una
parte sive secundum quod continentur sub una mensura et de his agit in
10, ubi agitur de omnipotente et antiquo dierum; hanc autem
ordinationem sequitur pax et tranquillitas ordinis, unde in 11 agitur
de pace. Sed circa ordinem rerum in finem, duo sunt consideranda,
scilicet providentia gubernantis et ordinantis in finem et de hoc agitur
in 12 capitulo, ubi agitur de rege regum et domino dominorum, et
ipse finis ad quem res per providentiam et gubernationem perveniunt et
hoc pertinet ad 13 capitulum, in quo agitur de perfecto et uno. Ad
sciendam vero continentiam huius 4 capituli, considerandum est quod
opposita sunt eiusdem considerationis; malum autem opponitur bono,
unde in cap. de bono determinat etiam de malo. Rursus, quia actus
per obiectum cognoscitur, ad eamdem considerationem reducitur actus et
obiectum; bonum autem est proprium obiectum amoris, unde in hoc cap.
boni, agit etiam de amore et de extasi, quae est effectus amoris, ut
patebit, et de zelo qui quamdam amoris intensionem signat. Item, cum
bonum sit quod omnia appetunt, quaecumque de se important appetibilis
rationem, ad rationem boni pertinere videntur; huiusmodi autem sunt
lumen et pulchrum, de quibus etiam in hoc cap. agit. Et hanc
intentionem capituli exprimit titulus qui talis est: de bono, lumine,
pulchro, amore, extasi et zelo. Primo, igitur, in hoc capitulo
determinat de bono; et primo, ostendit qualiter bonum sit in Deo;
secundo, qualiter creaturis communicetur, ibi: propter ipsos et
cetera. Circa primum, duo facit: primo ostendit quomodo attribuatur
Deo; secundo inducit exemplum, ibi: etenim et cetera. Dicit ergo
primo quod post praemissa iam oportet sermonem dirigere de hoc nomine
bonum quod in sacra Scriptura excellenter attribuitur supremae
deitati, quae in bonitate distinguitur ab omnibus aliis rebus, ut
patet per illud Lucae 18: nemo bonus nisi solus Deus. Et hoc,
propter duo: primo, quidem, quia ipsa divina essentia est ipsa
bonitas, quod in aliis rebus non contingit: Deus enim est bonus per
suam essentiam, omnia vero alia per participationem; unumquodque enim
bonum est, secundum quod est res actu; Deo autem proprium est quod
sit suum esse, unde ipse solus est sua bonitas. Item, res aliae,
etsi inquantum sunt, bonae sint, tamen perfectam bonitatem
consequuntur per aliquod superadditum supra eorum esse; sed Deus in
ipso suo esse, habet complementum suae bonitatis. Item, res aliae
sunt bonae per ordinem ad aliquid aliud, quod est ultimus finis; Deus
autem non ordinatur ad aliquem finem extra se. Sic igitur, primum
quod est proprium divinae bonitatis est quod ipsa bonitas est essentia
divina; secundum proprium eius est quod extendit bonitatem ad omnia,
quae per participationem dicuntur derivari ab eo quod per essentiam
dicitur. Deinde cum dicit: etenim et cetera, manifestat per exemplum
quod dixerat de diffusione bonitatis et dicit quod sicut noster sol
materialis illuminat omnia quae possunt participare per suam
proportionem lumen eius, per suum esse naturale, non ratiocinando vel
praeeligendo unum alteri, ita et bonum quod est Deus, quod est
archetypum, idest principale exemplar vel figura, per excellentiam
separatum super solem, sicut supra quamdam obscuram et deficientem
imaginem, per suam essentiam proportionaliter immittit omnibus
existentibus, radios suae bonitatis quantum ad omnia quae ab bonitatem
pertinent. Considerandum est autem quod non replicavit in Deo: non
ratiocinans aut praeeligens quod de sole dixerat; sed sicut de sole
dixerat quod per ipsum suum esse illuminat, ita de Deo subdit quod per
suam essentiam omnibus bonitatem tradit. Esse enim solis non est eius
intelligere aut velle, etiam si intellectum et voluntatem haberet et
ideo quod facit per suum esse, non facit per intellectum et
voluntatem. Sed divinum esse est eius intelligere et velle et ideo
quod per suum esse facit, facit per intellectum et voluntatem. Et
ideo signanter dixit quod Deus segregatur a sole, sicut archetypum
supra obscuram imaginem. Deinde, cum dicit: propter istos et
cetera, ostendit quomodo bonitas inveniatur in creaturis a Deo
diffusa: et primo, quomodo inveniatur in Angelis; secundo, quomodo
inveniatur in animabus rationalibus, ibi: sed et post illas et
cetera; tertio, quomodo inveniatur in aliis creaturis
corruptibilibus, ibi: sed et de ipsis et cetera; quarto, quomodo
inveniatur in materia prima, ibi: si autem et super omnia et cetera,
quinto, quomodo inveniatur in corporibus coelestibus, ibi: sed quod
nos et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quomodo
invenitur bonum in Angelis secundum se; secundo, prout considerantur
sub propria regula et ordine; ibi: inde ipsis et cetera. Circa
primum, tria facit: primo, ostendit quomodo bonum invenitur in
Angelis, quantum ad eorum naturam; secundo, quantum ad eorum
conservationem; ibi: et mansionem et cetera; tertio, quantum ad
ordinem in finem; ibi: et ipsam desiderantes et cetera. Circa
primum, tria facit: primo, ostendit quomodo ex divina bonitate habent
esse; secundo, quomodo vivere; ibi: propter istos sunt et cetera,
tertio, quomodo intelligere; ibi: et sicut incorporales et cetera.
Dicit ergo primo, quod propter radios, idest diffusionem divinae
bonitatis, productae sunt in esse subsistenti coelestes creaturae in
quibus invenitur substantia, virtus et operatio, ut in cap. XI
coelestis hierarchiae dicitur. Et dicuntur intelligibiles, inquantum
sunt actu secundum suam naturam et intellectuales, inquantum actu
intelligunt; quamvis Platonici in substantiis separatis distinguerent
intelligibilia ab intellectualibus. Nam intellectus per
participationem intelligibilis fit intelligens et ideo intelligibile est
magis abstractum et altius. Et secundum hoc, posset dici quod
intelligibiles substantias, supremos Angelos vocat, intellectuales
autem inferiores. Licet melius sit quod intelligantur intelligibiles,
inquantum intelliguntur et intellectuales, inquantum intelligunt.
Deinde, cum dicit: propter istos et cetera, prosequitur de vita
Angelorum et dicit quod propter diffusionem divinae bonitatis, Angeli
non solum habent esse, sed et vivere, eminentiori vita quam nos; non
enim deficit per mortem sicut vita nostra, quando prolongatur. Hoc
enim accidit in viventibus inferioribus, quia subiacent generationi et
corruptioni et varietati quae est secundum qualitatem et quantitatem,
per quam res instabiles redduntur et defluentes et diversimode se
habentes; et hoc accidit rebus inferioribus, quae habent materiam;
sed Angeli supra omnia ista sunt elevati et depurati. Deinde, cum
dicit: et sicut incorporales et cetera, prosequitur de intellectu
eorum: et primo, quomodo sint intelligibiles et dicit quod
intelliguntur sicut incorporales et immateriales. Corpora enim sunt
sensibilia et imaginabilia, non tamen intelligibilia actu; similiter,
nulla forma in materia existens est actu intelligibilis, sed potentia
tantum. Ideo Angeli sunt intelligibiles actu, inquantum sunt
incorporei et immateriales. Secundo, ostendit quomodo intelligant et
dicit quod intelligunt supermundane, idest supra modum quo nos
intelligimus, sicut quaedam mentes et intellectus separati. Forma
enim immaterialis ex hoc quidem quod est in mente, intelligitur, sed
per hoc quod est mens subsistens, intelligit. Tertio, dicit quid
intelligant et unde; et dicit quod illuminantur a Deo de rationibus
intelligibilibus per rationes intelligibiles existentium, quia per
rationes intelligibiles eis a Deo inditas, rerum cognitionem habent,
non colligendo rationes intelligibiles ex rebus, sicut nos. Quarto,
dicit quod propria intellecta deferunt ad ea quae sunt proxima sui
generis, inquantum superiores manifestant sua intellecta inferioribus.
Deinde, cum dicit: et mansionem et cetera, ponit ea quae pertinent
ad conservationem et ponit quinque per similitudinem corporalium rerum:
res enim corporales habent mansionem in loco, secundum quod
substantiae; Angeli habent mansionem vel habitationem per operationem
intellectus et voluntatis in his quae intelligunt et amant, secundum
illud apostoli, Philip. 3: nostra conversatio in coelis est.
Habitatio autem corporalis indiget fundamento in quo firmetur, et
similiter mansio, quae est secundum intellectum, fundatur in prima
veritate intelligibili et mansio, quae est secundum voluntatem, in
ultimo fine; et ideo dicit quod ex bonitate divina non solum est eis
mansio, sed etiam collocatio vel fundamentum, secundum aliam
translationem. Rursus, corporalia inferiora continentur sub ordine
superiorum, ita et Angeli continentur sub ordine divinae
providentiae; solus autem Deus est qui continet et continetur et ideo
subdit: et continentia. Item, corporalia, inquantum sunt
corruptibilia, indigent custodia ne corrumpantur; Angeli autem non
sunt mutabiles secundum substantiam, sed secundum voluntatem et ideo
indigent custodiri a Deo ne eorum voluntas ab ordine divino avertatur
et hoc est quod subditur: et custodia. Item, viventia corporalia
indigent refectione per quam sustententur et similiter Angeli
conservantur in esse per hoc quod intellectus et affectus ipsorum
satiatur divina fruitione et intelligibilium consideratione; ideo
quinto, subditur: et cibus bonorum. Deinde, cum dicit: et ipsam
desiderantes et cetera, prosequitur de ordine in finem. Divina enim
bonitas convertit omnia ad seipsam, ut supra dictum est et ideo
sequitur quod propter divinam bonitatem, Angeli ipsam desiderant, non
tamquam carentes eo quod desiderant, sicut imperfecti, sed sicut
habentes esse et bene esse, quantum ad ipsos et configurati divinae
bonitati et deiformes effecti, inquantum inferioribus communicant
divina dona, quae ad eos de summo bono veniunt et hoc, sicut lex
divina inducit. Est enim lege divina sancitum, ut bona quae a Deo
accipimus, inferioribus communicemus et sic conformamur bonitati eius,
ex qua omnia bona profluunt. Positis his quae Angeli a divina
bonitate consequuntur ad eorum naturam pertinentia, hic primo, ponit
ea quae pertinent ad eos, secundum quod continentur in ordine;
secundo, ea quae pertinent ad eos, secundum quod sunt in hierarchia,
ibi: sed et quaecumque et cetera; tertio, ea quae conveniunt eis,
secundum quod communiter Angeli nominantur, ibi: ex qua et cetera.
Dicit ergo primo, quod ex divina bonitate sunt praemissis substantiis
ordines supermundani, prout quidam dicuntur esse in ordine Seraphim,
quidam in ordine Cherubim et de aliis similiter. Considerandum est
autem quod ad ordinem tria concurrunt: primo quidem distinctio cum
convenientia; secundo, cooperatio; tertio, finis. Dico autem
distinctionem cum convenientia, quia ubi non est distinctio, ordo
locum non habet; si autem quae distinguuntur in nullo convenirent,
unius ordinis non essent. Oportet ergo, Angelos, qui sunt unius
ordinis, ad invicem uniri, inquantum sub uno ordine continentur et hoc
est quod dicit: ad se invicem unitiones. Tamen quaedam uniuntur in
ordine tantum absque continuitate vel contactu, sicut domus in civitate
et civitates in regno, sed unitiones Angelorum in ordine, sunt cum
quodam contactu sive etiam continuitate et ideo subdit: in se invicem
captiones, quia scilicet unus Angelus alium in se capit per
intellectum et affectum. Talis tamen unio non tollit distinctionem
quae est secundum proprietatem substantiae uniuscuiusque et ideo
subdit: inconfusae discretiones. Sicut autem uniuscuiusque
substantiae est propria operatio sic cuiuslibet ordinis est accipere
aliquam cooperationem eorum quae sub ordine continentur, ad quam
cooperationem tria requiruntur: primo quidem, ut inferiora se elevent
versus superiora ut eis subdantur et ab eis iuventur et hoc est quod
dicit quod ex divina bonitate, sunt eis virtutes subiectorum, idest
inferiorum substantiarum, sursum agentes, idest elevantes eas ad
meliores, idest superiores. Secundo, ut superiora inferioribus
provideant et hoc est quod subdit: providentia provectiorum, idest
superiorum, circa secundas, idest circa inferiores. Et ne aliquis
sic superioribus intendat vel inferioribus quod sui obliviscatur,
subdit tertium, ut unusquisque sit solicitus ad custodiam propriae
virtutis et hoc est quod dicit: custodiae propriorum virtutis
uniuscuiusque, idest eorum quae proprie pertinent ad virtutem
uniuscuiusque, ut scilicet unusquisque in suo gradu se custodiat.
Sicut enim omnis ordinis est aliqua operatio, sic et finis. Est
autem eorum quae sunt in ordine, duplicem finem accipere: unum
scilicet qui est in ipsis ordinatis, inquantum sunt ordinata ad
invicem, quod consistit in habitudine unius ad alterum; et hunc finem
tangit cum dicit: et intransmutabiles convolutiones, idest circumitus
circa seipsas. Circa quod considerandum est quod cum motus circularis
sit uniformis per totum, in quolibet sui habet principium et finem in
potentia, non in actu; motus autem rectus diversificatur secundum
principium et finem et distantiam ad utrumque. Sic ergo intelligibiles
operationes Angelorum, ratione uniformitatis, convolutiones
dicuntur: habent enim intelligibiles operationes Angelorum id quod
perfectionis est in circulatione scilicet uniformitatem, sine eo quod
imperfectionis est, scilicet mutatione; et ideo nominat
intransmutabiles convolutiones circa se, secundum quod unus Angelus
alium intelligit et amat. Secundus finis est bonum quod est supra
ordinem et secundum hoc, sicut dux est finis exercitus sic Deus est
finis Angelorum sub ordine contentorum; et hunc finem tangit cum
dicit: circa desiderium boni idest Dei, identitates, quia omnes in
hoc conveniunt vel quia semper, eodem modo, circa hoc se habent, et
summitates, quia omnia eorum desideria ad hoc summum desiderium
referuntur, vel sublimitates, secundum aliam litteram, quia sublimius
coeteris, Deum desiderant. Et non solum ista sunt eis a bonitate
divina ad rationem ordinis pertinentia, sed etiam quaecumque alia dicta
sunt in libro Angelorum hierarchiae, in quo tractatur de angelicis
proprietatibus et ordinibus. Deinde, cum dicit: sed et quaecumque et
cetera, enumerat ea quae pertinent ad rationem hierarchiae et dicit
quod etiam ex omnium causa et bonitate divina, quae est fons omnis
bonitatis, proveniunt Angelis quaecumque actiones coelestis
hierarchiae sunt eis convenientes. Est autem considerandum quod cum
hierarchia sit sacer principatus, principis autem sit dirigere, actio
hierarchiae erit dirigere ad sacra; et secundum hoc sunt triplices
hierarchiae actiones, scilicet: mundationes, idest purgationes;
supermundanae illuminationes; et ea quae sunt perfectiva totius
angelicae perfectionis. Mundat autem, sive purgat unus Angelus
alium, non quidem a macula culpae, quia nulla est in eis, sed a
nescientia, ut ipse dicit in VII coelestis hierarchiae. Superiores
enim Angeli, clarius Deum vident quam inferiores et ampliori ab ipso
lumine replentur ad plura mysteria cognoscenda. Purgatio ergo pertinet
ad ablationem nescientiae; illuminatio ad communicationem luminis;
perfectio ad cognitionem eorum quae per lumen cognoscuntur. Quia
vero, licet superiores substantiae distinguantur secundum ordines et
hierarchias, conveniunt tamen in hoc quod Angeli dicuntur,
consequenter exponit rationem huius nominis, cum dicit: ex qua et
cetera. Circa quod considerandum est quod sicut lux solis in ipso sole
videri non potest a nobis propter excellentiam lucis, videtur autem vel
in nubibus vel in montibus irradiatis a sole et sic nubes vel montes
manifestant nobis solis claritatem, ita ipsa bonitas, prout est in
summo rerum vertice a nobis prospici non potest propter excellentiam
claritatis, sed inquantum eius similitudo in Angelis invenitur magis
propinque nobis, manifestatur nobis quodammodo in ipsis claritas
divinae bonitatis; et hoc est quod dicit, quod ex divina bonitate
datum est supremis substantiis boniforme, idest conformitas ad divinam
bonitatem et quod propter hoc, manifestatur in ipsis Dei bonitas
occulta. Sic igitur, uno modo, manifestant divinam bonitatem,
secundum quod in ipsis relucet similitudo divinae bonitatis, et
secundum hoc possunt dici manifestatores Dei. Sed super hoc,
dicuntur Angeli, idest nuntii, inquantum Deum manifestant per
propriam actionem; et hoc dupliciter: primo quidem, per modum
locutionis; et hoc est quod dicit: sicut enuntiativos divini
silentii. Manifestum est enim, quod conceptio cordis vel intellectus
absque voce est cum silentio, sed per sensibiles voces, illud
silentium cordis enuntiatur. Sicut autem voces exteriores sunt nobis
magis manifestae et minus simplices quam interiores conceptus cordium,
ita quicumque modi manifestationum, sunt nobis magis noti et minus
simplices, quam divini verbi conceptio. Sic ergo, dum Angeli nobis
aliquid de divina sapientia manifestant sive sensibiliter colloquendo
sive secundum congruam apparitionem sive secundum intelligibilem
locutionem, quia et sibi invicem colloquuntur, semper sunt
enuntiatores divini silentii. Secundo vero, per modum
illuminationis; et hoc est quod subdit, quod angelicae substantiae
sunt nobis propositae sicut lumina clara interpretativa eius, luminis
scilicet divini quod est in abditis, idest absconsum a nobis. Hoc
autem secundum necessarium est, postquam alicui aliquid enuntiatur,
quod enuntiationem intelligat. Ad hoc ergo quod ea quae nobis per
Angelos enuntiantur intellectu capere possimus, ipsi claritate sui
luminis intellectum nostrum adiuvant ad capiendum occulta Dei.
Deinde, cum dicit: sed et post illas et cetera, ponit quomodo divina
bonitas relucet in animabus rationalibus et dicit quod propter bonitatem
Dei quae est super omnem bonitatem, animae et quaecumque ad animam
pertinent, bonitatem habent, secundo tamen gradu, post illas sanctas
et admirabiles Angelorum mentes; et ponit, primo, tria quae
pertinent ad eorum naturas, scilicet: quod sunt intellectuales et quod
habent vitam substantialem, idest ut per se subsistere possint et quod
esse eorum et posse sit inconsumptibile, inquantum sunt immortales et
incorruptibiles. Secundo, ponit ordinem earum ad Angelos; et ponit
tria, scilicet: quod extenduntur ad angelicas vitas, inquantum
scilicet de eorum similitudine aliquid participant; et iterum, per
illos Angelos, sicut per quosdam bonos duces, elevantur ad summum
principem omnium bonorum: sic enim subditi in rebus humanis ad duces
imitandos et eis serviendum subsunt, ut per eos ad summum principem
ordinentur; et inde, idest ab Angelis fiunt animae participes,
secundum suam proportionem, illuminationum a Deo emanantium, sicut et
in rebus humanis, directiones et praecepta a rege ad populum, per
duces perveniunt. Tertio, tangit ordinem animarum ad Deum; et dicit
quod participant animae deiformi dono gratiae, secundum propriam
virtutem et non solum hoc habent animae ex divina bonitate, sed etiam
quaecumque alia sunt enumerata a nobis in sermone de anima. Fecit enim
librum de anima quem non habemus.
|
|