|
Postquam Dionysius de amore et de his quae consequuntur ad amorem
determinavit, hic solvit quamdam dubitationem; et primo, ponitur
quaestio; secundo, solutio; ibi: huius enim et cetera; tertio,
ponitur manifestatio solutionis; ibi: ita quidem et cetera. Quaerit
ergo primo quid voluerint significare editores sacrae Scripturae, quos
theologos vocat, quod Deum aliquando quidem nominaverunt dilectionem
et amorem, sicut patet I Ioan. I: Deus charitas est; aliquando
vero nominant ipsum amabilem et diligibilem: Cant. I:
adolescentulae dilexerunt te nimis. Deinde, cum dicit: huius enim et
cetera, ponit duas solutiones ad praemissam quaestionem: quarum prima
est quod Deus dicitur amor et dilectio causaliter, quia scilicet est
causa amoris, inquantum immittit amorem aliis et quodam modo in eis
amorem generat secundum quamdam similitudinem; dicitur autem amabilis
et diligibilis essentialiter, quia ipse est hoc quod est amabile et
diligibile. Et assignat huius solutionis rationem, quia amor signat
aliquem motum quo aliquis amans movetur, sed diligibile est illud quod
movet tali motu; ad Deum autem pertinet quod moveat et causet motum in
aliis et ideo ad eum pertinere videtur quod sit amabilis, in aliis
amorem creans. Secunda solutio est quod Deus dicitur amor et amabilis
quia ipse amat motu sui ipsius et adducit se ad seipsum; velle enim est
quidam motus. Vult enim Deus bonum suum et secundum hoc, prout ipse
est sua bonitas quae voluntatem ipsius quodammodo movet, dicitur etiam
esse diligibilis et amabilis a seipso. Inquantum vero ipsum suum
velle, quo bonum suum vult, est suum esse et sua substantia, Deus
est suus amor. Sic ergo prima solutio accepta fuit secundum amorem quo
omnia amant Deum; haec autem secundum amorem quo Deus seipsum amat.
Deinde, cum dicit: ita quidem et cetera, manifestat positam
solutionem; et primo, quantum ad hoc quod Deus dicitur amabilis;
secundo, inquantum Deus dicitur amor; ibi: amorem autem et cetera.
Dicit ergo primo quod Deus est diligibilis et amabilis, inquantum est
ipsum pulchrum et bonum; in hoc enim importatur objectum amoris.
Deinde, cum dicit: amorem autem et cetera, manifestat quomodo Deus
dicatur amor; et circa hoc, tria facit: primo ponit effectus amoris
qui Deo attribuuntur; secundo, proprietates amoris; ibi: et
segregatae et cetera, tertio, processum amoris; ibi: praeexistens in
bono et cetera. Est autem triplex effectus amoris: primus quidem quod
movet amantem ad aliquam operationem; secundus effectus est quod
convertit opera amantis per intentionem in amatum; tertius effectus est
quod omnis amor est manifestativus sui ipsius per signa et effectus
amoris et per hoc quaerit amans ut non solum amet, sed etiam ametur.
Et haec tria Deo attribuit; unde dicit quod Deus dicitur amor et
dilectio inquantum movet et se et alia per amorem ad aliquid operandum,
quantum ad primum; et simul cum hoc dicitur Deus amor elevans alia ad
seipsum qui solus secundum seipsum est pulchrum et bonum quasi essentia
quaedam pulchritudinis et bonitatis et hoc quantum ad secundum; et
dicitur etiam Deus amor secundum quod est manifestativus sui ipsius per
seipsum, idest sua propria virtute. Deinde, cum dicit: et
segregatae unitionis et cetera, ponit quinque proprietates amoris:
quarum prima capitur secundum eius causam quae quidem est aliqua unitio
amantis et amati inquantum est ens quod naturaliter amat seipsum,
inquantum unumquodque naturaliter appetit suum bonum et ex hoc quod
aliquid est unum secum sequitur quod amat ipsum et ideo ea quae sunt
nobis magis coniuncta magis amamus; et hoc est quod dicit, quod amor
attribuitur Deo sicut quidam bonus processus cuiusdam segregatae,
idest excellentis unitionis, quia quanto amor est perfectior tanto et
unitio ex qua procedit est maior. Secunda proprietas sumitur ex parte
obiecti: est enim obiectum proprium amoris ut faciat amantem tendere in
amatum, per quod amor distinguitur a cognitione, quae non trahit
cognoscentem ad rem cognitam, sed e converso; et hoc est quod dicit:
et amativus motus. Tertia proprietas est quod dicit: simplex; primum
enim in quolibet genere oportet esse simplex, unde cum primus motus
appetitus sit amor, oportet quod simplex sit; et per hoc differt amor
ab ira quae est motus compositus ex tristitia provocante et desiderio
vindictae. Quarta conditio eius est quod est per se mobilis, quae
competit ei inquantum est primus motus appetitus, quia in quolibet
genere prius est quod per se est quam quod per aliud; et per hoc
differt amor a timore, nam timor est sicut motus violentus ab
extrinseco proveniens, amor autem est sicut motus naturalis simul ab
intimo procedens. Quinta proprietas est quod est per se operans, quod
etiam convenit ei ratione suae prioritatis; et in hoc a spe differt,
nam qui propter spem alterius operatur, propter aliud operatur; qui
autem ex amore operatur aliquid, per seipsum operatur illud, tamquam
sibi placitum. Deinde, cum dicit: praeexistens et cetera, ostendit
processum amoris; et dicit quod iste amor, primo, est in ipso bono
quod est Deus et ex isto bono emanavit in existentia et, iterum, in
existentibus participatus convertit se ad suum principium quod est
bonum; et quantum ad hoc quod est divinus amor demonstrat differenter
prae aliis suam interminabilitatem et carentiam principii quae pertinent
ad rationem circuli: quaedam enim circulatio apparet in amore secundum
quod est ex bono et ad bonum et ista circulatio convenit aeternitati
divini amoris, quia solus motus circularis potest esse perpetuus; et
hoc est quod dicit quod amor est sicut quidam circulus aeternus,
inquantum est propter bonum sicut obiectum; et ex bono, sicut ex
causa; et in bono perseverans; et ad bonum consequendum tendens et sic
circuit bonum quadam convolutione non errante, propter uniformitatem.
Viae enim tortuosae et difformes sunt causa erroris; uniformitas viae
praeservat ab errore; et hanc uniformitatem in via amoris dicit cum
subdit quod amor est in eodem et secundum idem, idest in bono et
secundum bonum procedit, sicut in causa; et manet semper, inquantum
retinet formam boni, ut proprii obiecti; et restituitur in idem,
sicut in finem.
|
|