|
Postquam Dionysius tractavit de amore, hic ad confirmationem
praedictorum introducit verba Hierothei de amore; et primo dicit quid
intendat; secundo ponit ipsa verba; ibi: amorem et cetera. Dicit
ergo primo quod haec quae infra ponentur et sunt convenientia
praemissis, noster recitavit Hierotheus, qui fuit perfector, idest
magister in his quae ad sanctitatem pertinent, in quibusdam divinis
laudibus quas de amore fecit inspiratus a Deo; quos quidem hymnos hic
commemorare non est inconveniens, ad hoc quod imponatur tractatui
nostro de amore, sicut quoddam sanctum caput, idest sicut quaedam
regula et quoddam principium ad confirmandum quae supra dicta sunt de
amore. Deinde, cum dicit: amorem et cetera, ponit verba Hierothei
de amore et circa hoc tria facit: primo, ponuntur verba continentia
divisionem et diffinitionem amoris; secundo, verba demonstrantia
ordinem amorum ex uno amore procedentium; ibi: quoniam et cetera;
tertio, verba demonstrantia reductionem omnium amorum ad unum amorem;
ibi: nunc rursus et cetera. Distinguit, primo, quinque amores:
quorum primus est amor divinus; secundus amor angelicus; tertius amor
intellectualis, quo scilicet homines amant secundum intellectivam
partem; quartus est amor animalis qui pertinet ad sensitivam partem
sive in hominibus sive in animalibus; quintus est naturalis qui
pertinet ad appetitum naturalem, sive in animalibus quantum ad
nutritivam partem sive in plantis sive etiam in rebus inanimatis. Cum
enim dictum sit quod amor importet primum motum voluntatis et
appetitus, in quibuscumque contingit esse voluntatem et appetitum,
contingit esse amorem. Communis autem quaedam notificatio amoris,
omnibus praedictis amoribus conveniens est; unde subiungit quod,
quemcumque praedictorum amorum nominemus, intelligimus per nomen
amoris, quamdam virtutem unitivam et concretivam. Sed virtus hic non
accipitur nec pro passione nec pro habitu, cum amor non sit passio vel
actus, sed accipitur communiter prout omne illud quod habet efficaciam
ad aliquid producendum, potest dici virtus vel virtuosum, unde planius
esset si diceretur unitio et concretio virtuosa, sed maluit dicere
virtutem, emphatice loquens, ad ostendendum efficaciam amoris.
Unitio autem a concretione differt; est enim amor unitio secundum quod
amans et amatum conveniunt in aliquo uno sive illud sit substantia
utriusque, sicut cum aliquis amat seipsum; sive sit species, sicut
animalia quae sunt eiusdem speciei se invicem diligunt; sive sit
patria, sicut compatriotae se diligunt; sive sit quodcumque aliud.
Concretio autem ad amorem pertinet, secundum quod ea quae sic uniuntur
quantum ad aliquid distincta remanent, scilicet quantum ad divisionem
amantis et amati. Haec autem unitio vel concretio diversimode in
diversis amoribus inveniuntur. Nam in cognoscentibus haec unitio vel
concretio est ex apprehensione amantis qui aestimat amatum aliquo modo
esse unum sibi et ex hoc movetur in illud per affectum amando, sicut
etiam in seipsum; et propter hoc secundum diversas rationes
apprehensibilium distinguuntur diversi amores: alia enim est ratio
cognitionis divinae et cognitionis angelicae et humanae, secundum
intellectum; et omnium animalium, secundum sensum. Sed unitio et
concretio in amore naturali est ex quadam convenientia naturali ex qua
provenit ut aliquid inclinetur in alterum, sicut in sibi conveniens et
talis inclinatio amor naturalis dicitur. Ad quid autem se extendat
virtus amoris ostendit subdens, quod movet superiora ad providendum
inferioribus; aequalia ad alternatim sibi convenientia communicandum
invicem; et inferiora ut convertantur ad sua superiora, subiiciendo se
eis et attendendo ad ea, sicut ad suas causas et desiderando ea, sicut
ex quibus dependent eorum bona. Deinde cum dicit: quoniam ex uno et
cetera, ponit verba Hierothei ostendentia ordinem multorum amorum
derivatorum ab amore divino; et videntur esse verba quasi
recapitulantia aliqua supradicta. Dicit ergo Hierotheus: quoniam
ordinavimus multos amores ex uno, idest ostendimus quod ex uno divino
amore multi amores ordinati proveniunt, etiam consequenter dicemus
quales sunt cognitiones et virtutes mundanorum et supermundanorum
amorum, idest qualiter mundani et supermundani amores cognosci possint
et quae sit efficacia utrorumque amorum. Ex quo datur intelligi quod
amores omnes diviserat in mundanos et supermundanos: mundanos amores
nominans quibus bona sensibilis mundi amantur quocumque amore, maxime
autem animali; amores autem supermundanos quibus intelligibilia et vera
bona amantur. Et inter istos amores assignat ordinem quem consequenter
tangit: ex quibus, scilicet mundanis et supermundanis amoribus,
excedunt, secundum assignatam rationem, supermundani amores qui in
duos ordines dividuntur: quorum inferior et propinquior mundano amori
est ordo et ornatus amorum intellectualium, idest humanorum et
intelligibilium, idest supermundanorum. Intellectualem enim supra,
vocavit humanum. Dicit autem: intellectualium, ex parte amantium;
intelligibilium autem ex parte eorum quae amantur. Quod autem super
ordines addit ornatus, ostendit in intellectualibus amoribus non solum
ordinem, sed etiam convenientiam ordinis esse, quae ordinem ornat et
pulchrum facit. Sed, ascendentibus a mundanis amoribus, post
intellectuales amores humanos, supereminent et a Hierotheo laudati
fuerunt amores angelici, quos vocat per se intelligibiles quia
intelligibilia amant absque communione affectus terreni. Et vocat eos
divinos, quia maxime assimilantur divino amori; quia in Angelis vere
existunt pulchri amores, absque alicuius turpitudinis admixtione.
Deinde, cum dicit: nunc rursus et cetera, praemisso ordine multorum
amorum, nunc reducit omnes ad unum amorem; et primo reducit omnes in
duos; secundo, illos duos reducit ulterius in unum amorem; ibi: age
igitur et cetera. Est autem considerandum quod superior constructio
pendet usque huc, quasi diceret: quoniam praemissa diximus, nunc
rursus resumentes omnes amores, convolvamus eos et congregemus, idest
quadam revolutione adunemus et reducamus ad amorem divinum qui in se est
unus et conclusus, quia omnes rationes amorum in eo concluduntur et est
sicut pater, idest principium profundens, per quamdam similitudinem
omnes amores. Et in hoc reductio est, ut primo colligamus amorem
omnem ad duas universales amativas virtutes, quia omne quod amatur vel
amatur propter bonum creatum vel propter bonum increatum; ratio enim
amoris est bonum quod vel est ultimus finis vel proximus. Inter has
autem amativas virtutes, excedit incomprehensibilis causa omnis
amoris, quae est bonum increatum; et hoc est quod subdit: quae quidem
causa amoris est ex eo qui est super omnia et ad quam causam extendit se
omnis amor ab omnibus entibus, diversimode tamen secundum naturam
uniuscuiusque, quia omnia convertuntur in ipsum Deum, sicut dictum
est. Nec solum dicit quod excedat amor habens Deum pro causa, sed
etiam quod principatur, quia amor qui dependet ex bono creato,
regulatur ab amore qui dependet a bono increato. Deinde, cum dicit:
age igitur et cetera, reducit ulterius praedictos duos modos amorum in
unum primum; et dicit quod rursus congregat praedictas duas virtutes
amoris in unum primum amorem, scilicet divinum quo Deus quidem, una
quaedam simplex virtus, amat; quae per se movet ad quamdam unitivam
concretionem omnia quae amat, procedens a primo bono quod est Deus;
et venit per modum cuiusdam derivationis usque ad infimum de numero
existentium et per quamdam conversionem in finem, rursus ab illo
rediens, scilicet ab ultimo existentium, consequenter per omnia
ascendens, redit ad primum bonum per modum circulationis cuiusdam,
reflectens seipsam et semper eodem modo revoluta, ex ea prima virtute
procedendo et per eamdem; quia omnes secundae virtutes a prima per
quamdam similitudinem derivantur et in eamdem redeunt, causa eadem:
quia non solum per causas, sed etiam per effectus, similitudo primae
virtutis invenitur et sic amor semper manet in illa virtute et ulterius
semper revolvitur ad eamdem sicut ad finem.
|
|