|
Postquam Dionysius determinavit de bono et de his quae ad bonum
pertinent, hic determinat de malo; et primo, movet dubitationem;
secundo, determinat veritatem; ibi: igitur et cetera. Circa
primum, duo facit: primo, repetit de bono quae dicta sunt,
dubitationis occasione; secundo, dubitationem movet; ibi: quomodo et
cetera. De his autem quae supra dicta sunt, resumit quod pulchrum et
bonum est amabile et desiderabile et diligibile omnibus et quod non
solum ea quae sunt desiderant bonum, sed etiam id quod non-est,
scilicet materia prima, sicut supra dictum est, desiderat bonum et suo
modo certat ad hoc quod sit in bono, inquantum scilicet habet
inclinationem ad ipsum, secundum quod est in potentia ad illud; et
bonum quod format ea quae non sunt formata et quod dicitur non-existens
dicitur de summo bono et est etiam in eo, non quidem per defectum,
sicut dicitur de materia prima et de pura negatione vel privatione sed
supersubstantialiter. Deus enim dicitur non-existens, non quia
deficiat ab existendo, sed quia est super omnia existentia. Deinde,
cum dicit: quomodo et cetera, movet dubitationes de malo; et primo,
quantum ad Daemones; secundo, communiter ad omnia; ibi: et
totaliter et cetera. Movet autem, circa malum Daemonum, quatuor
quaestiones: quarum prima est: cum omnia bonum desiderent, ut dictum
est, quomodo multitudo Daemonum non desiderat pulchrum et bonum? Sed
inclinatur ad desiderandum res materiales, sicut honores ab hominibus
exhibitos et nidores sacrificiorum et alia huiusmodi materialia; et per
hoc quod ipsi lapsi sunt ab uniformitate desiderii quod Angeli habent
circa summum bonum, efficiuntur causa omnium malorum, non solum sibi
ipsis, sed aliis quaecumque mala fieri dicuntur quantum ad homines,
quia invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum ut dicitur
Sapient. 2. Secunda quaestio est: quomodo multitudo Daemonum,
cum sit producta a bono Deo, non est conformis ei in bonitate, cum
unumquodque natum sit similia facere? Et quia posset aliquis dicere
quod Daemones facti sunt boni, sed versi sunt in malitiam, facit
tertiam quaestionem: quomodo illud quod fuit naturaliter bonum, utpote
ex bono causatum, potuit variari? Ea enim quae sunt naturalia,
semper manent. Et quia omne quod fit, fit ab aliquo, movet quartam
quaestionem: quid fuit illud quod fecit Daemonem malum? Deinde, cum
dicit: et totaliter et cetera, movet dubitationes in communi de malo
et movet quatuor quaestiones, quarum prima est: quid est malum
universaliter? Secunda quaestio est: ex quo principio processit
malum? Et apparet ordo quaestionum: prius enim quaerendum est quid
est malum et postea unde malum ortum sit, ut Augustinus dicit.
Tertia quaestio est: in quo existentium invenitur malum? His autem
tribus quaestionibus propositis, secundam multiplicat dupliciter:
primo: quid sit; quia, aut causa mali est ipse Deus vel aliquid
aliud. Si detur quod ipse Deus, duae dubitationes consurgunt,
quarum prima est: quomodo Deus, cum sit bonus, voluit producere
malum? Non enim boni est quod velit malum facere. Secunda quaestio
est: si voluit malum facere, quomodo potuit? Non enim calidum potest
infrigidare et similiter nec bonum potest malum facere. Si vero malum
sit ex alia causa quam ex Deo, hoc videtur impossibile; quia nulla
est alia causa essendi nisi summum bonum quod est Deus. Secunda
deductio est quod, cum providentiae sit malum impedire vel excludere,
dubium videtur, cum Deus habeat de omnibus providentiam, quomodo
malum potuit fieri in mundo aut factum non statim destruitur. Quarta
quaestio est: quomodo aliquid potuit desiderare malum, praetermisso
desiderio boni?
|
|