|
Praemissis quaestionibus de malo, hic incipit solvere; et primo,
quaestiones quae pertinent ad malum simpliciter; secundo, quaestiones
quae pertinent ad malum, secundum quod in Daemonibus invenitur; ibi:
non igitur et cetera. Prima autem pars dividitur in duas: in prima,
solvit tres principales quaestiones quas fecerat de malo in communi; in
secunda, procedit ad solvendum alias secundarias quaestiones, quae
positae sunt ad magis explicandum quaestionem de causa mali; ibi: est
autem et cetera. Prima pars adhuc dividitur in tres: in prima,
solvit primam quaestionem qua quaerebatur quid est malum; in secunda,
solvit secundam qua quaerebatur ex quo principio malum consistit; ibi:
unde igitur et cetera; in tertia, solvit tertiam quaestionem qua
quaerebatur in quo existentium esset malum; ibi: sed neque et cetera.
Circa primum, duo facit: primo, continuat se ad praecedentia;
secundo, ostendit propositum; ibi: et primum et cetera. Dicit ergo
primo quod ea quae praedicta sunt, forte poterit aliquis dicere
dubitando. Sed nos rogamus eum ut respiciat ad rerum veritatem et sic
quaestionum solutionem invenire poterit; in quo et attentum et
benevolum auditorem reddit. Deinde, cum dicit: et primum et cetera,
ostendit propositum, scilicet, quod malum non est aliquod subsistens
quod per suam naturam sit malum; et circa hoc, duo facit: primo,
ostendit quod malum non est aliquod existens secundum suam naturam;
secundo, quod malum per seipsum non est aliquod existens; ibi: et si
existentia et cetera. Primum ostendit duabus rationibus; quarum prima
talis est: omne existens aut habet causam aut ipsum est causa
alterius; sed malum non habet causam nec est causa alterius; ergo
malum non est aliquid existens. Veritas autem primae propositionis per
se manifesta est, quia omne existens secundum existentiam suam est in
actu; unumquodque autem secundum hoc agit secundum quod actu est. Si
ergo essentia alicuius sit actus purus, erit causa tantum; si autem
habeat permixtum aliquid potentiae, poterit esse et causa et causatum.
Quod autem malum non habeat causam sic probat: malum non potest esse
ex bono et si esset ex bono non esset malum; unum enim contrariorum non
est causa alterius, non enim ad ignem pertinet infrigidare, neque ad
bonum pertinet producere ea quae non sunt bona, sed unumquodque
producit sibi simile. Similiter etiam non potest dici quod malum sit
causa productiva alicuius; quod enim est de ratione boni, non potest
convenire malo. Sed producere et salvare naturale est bono et de ejus
ratione, quia generatio et salus bona sunt; similiter corrumpere et
destruere pertinent ad rationem mali. Ex quo sequitur quod solum bonum
sit causa existentium et quod malum nullius existentis sit causa. Unde
sequitur, si malum non est ex bono sicut ex causa, quod non habeat
causam et quod non sit causatum. Sed est attendendum quod ratio qua
probavit quod bonum non est causa mali, probat quod bonum non sit causa
mali per se, non autem quod non sit causa mali per accidens; quia sic
et calidum per accidens potest esse causa frigidi, sicut maior flamma
consumendo materiam minoris per accidens inducit frigus. Sed hoc non
est contra intentionem Dionysii; oportet enim quod omne quod habet
essentiam, natum sit habere causam per se et non per accidens. Unde
si malum non habet causam per se, sed solum per accidens, solum
sequitur quod malum non habet essentiam; et hoc est quod, quasi
concludens, subdit: quod neque ipsum malum est aliquid, si accipiatur
malum secundum se, sicut aliquod subsistens in natura mali. Omne
autem quod est totaliter aliquale est essentialiter tale, sicut si
aliquid est totaliter bonum est essentia bonitatis; si enim participat
bono, oportet quod dividatur in participans et participatum. Si ergo
nihil est malum essentialiter, illud quod est malum non est totaliter
malum, sed habet aliquam partem boni et secundum illam est totum esse
illius quod dicitur malum. Sic igitur per hoc manifestavit quid est
malum. Non enim malum potest esse aliqua essentia subsistens, sicut
bonum est ipsa essentia bonitatis, sed quaelibet res mala, per suam
essentiam est bona; mala autem est, secundum quod deficit ab aliquo
bono quod debet habere et non habet. Secundam ponit rationem; ibi:
et si existentia et cetera, quae talis est: omnia existentia
desiderant pulchrum et bonum, ut ex supradictis patet similiter et
omnia quaecumque faciunt, propter hoc quod est bonum vel saltem propter
hoc quod videtur bonum, faciunt; et sic omnis intentio quorumcumque
existentium habet bonum pro principio et fine, quia desiderium boni
movet, sicut principium quoddam, ad volendum ea quae sunt propter
finem; et iterum ipsam voluntatem eorum quae sunt ad finem, referimus
in bonum sicut in finem. Et hoc manifestat per hoc quod nullus facit
illa quae facit, respiciens ad rationem mali, etsi aliquando id ad
quod respicit sit malum, sicut aliquis facit aliquid ut fornicetur,
non respiciendo ad fornicationem inquantum est mala, sed inquantum est
delectabilis. Ex quo patet quod nullum existens desiderat malum nisi
per accidens et quod omne existens desiderat bonum. Sed si aliquid
esset per suam essentiam malum non posset desiderare bonum, cum
contrarium non desideret suum contrarium, quia est eius destructivum,
sed desideraret per se malum sicut sibi simile et conforme. Unde
relinquitur quod malum essentialiter acceptum, neque est aliqua pars
alicuius existentis neque est universaliter existens. Deinde, cum
dicit: et si existentia et cetera, ostendit quod non potest aliquid
esse per seipsum malum ita quod sit non-existens et ad hoc probandum
inducit quod si omnia existentia sunt ex summo bono, et illud summum
bonum est supra omnia existentia, relinquitur quod in ipso summo bono
invenitur hoc quod est non-existens. Quod enim est super omnia
existentia, oportet esse non-existens, sicut quod est supra omnia
corpora est non-corporeum. Sed hoc non potest dici de malo, quod hoc
ipsum quod dicitur malum sit non-existens. Non enim est existens,
quia non esset totaliter malum, cum hoc quod est existens sit quoddam
bonum; neque iterum est non-existens totaliter, quia nihil est
totaliter non-existens nisi secundum quod non-existens dicitur de
summo bono, secundum suam supersubstantialitatem. Sed sic non potest
dici de malo, quia excedens omnem substantiam est optimum. Unde
relinquitur quod bonum est multo altius collocatum et super
substantialiter existens et supra non-existens secundum quod invenitur
in rebus. Sed malum neque est in existentibus quasi sit de numero
existentium aut aliqua pars aut proprietas existentis alicuius; neque
iterum est de numero non-existentium, sed magis est absistens, idest
recedens vel distans a non-existente quam a bono et magis alienum ab
eo, quia malum in bono saltem est sicut in subiecto, sed non-ens
simpliciter neque est malum. Et iterum malum magis est sine subiecto
quam non-ens, quia non-ens potest intelligi esse non in aliquo, sed
malum oportet quod intelligatur in bono. Sed contra hoc quod hic
dicitur, obiicitur dupliciter: primo quidem, quia malum est privatio
boni, privatio autem est non-ens; secundo, quia cum existens et
non-existens opponantur contradictorie non potest inter ea esse aliquod
medium, unde si malum non est existens, sequitur quod sit
non-existens. Sed dicendum quod loquitur hic de malo secundum quod
malum dicitur res mala. Malum autem non est res quaedam existens quae
scilicet per suam essentiam sit mala, neque iterum malum est res
totaliter non existens, sed malum est res quae partim est bona et ex
illa parte existit et dicitur mala quia deficit ab aliquo esse.
|
|