|
Postquam Dionysius ostendit quod malum non habet essentiam et quod
neque est causa neque causatum, nunc inquirit unde malum proveniat in
rebus; et primo, movet dubitationem; secundo, solvit; ibi: dicit
autem et cetera. Movet autem duplicem dubitationem; et primo quidem,
ex repugnantia sive contrarietate quae invenitur in rebus; secundo, ex
concomitantia generationis et corruptionis; ibi: et si corruptio et
cetera. Circa primum, duo facit: primo, movet dubitationem ex illis
in quibus apparet manifeste contrarietas boni et mali; secundo, ex
illis in quibus non sic manifeste apparet; ibi: et ad rationem et
cetera. Dicit ergo primo quod si malum non habet existentiam nec est
causa neque causatum, ut supra ostensum est, aliquis obiiciendo
dicet: unde igitur malum invenitur in rebus? Si enim respondeas quod
in rebus non est malum, sequuntur duo inconvenientia: quorum primum
est quod virtus et malitia sunt idem et omnis toti, idest virtus in
generali, malitiae in generali; et particularis proportionali, idest
specialis virtus speciali malitiae sibi proportionalitate contrariorum
respondenti, ut iustitia iniustitiae, quia et malitia in generali
virtuti contrariatur et specialis malitia speciali virtuti. Virtus
huius deductionis in hoc consistit quod, remotis differentiis quibus
aliqua ad invicem differunt, sequitur ea esse idem. Differentiae
autem, quibus virtus et malitia differunt, sunt bonum et malum; nam
virtus est bona qualitas mentis, malitia autem mala qualitas mentis.
Remota igitur differentia boni et mali, si malum non sit in rebus,
sequitur quod virtus et malitia sunt idem in universali et in speciali.
Secundum inconveniens est quod etiam si virtus et malitia differant,
sequitur quod malum non contrariatur nec repugnat virtuti quia quod non
est non potest contrariari aut impugnare. Utrumque enim contrariorum
oportet esse aliquid et natura manifesta. Est autem contrarietas
virtutis ad malum per hoc quod castitas et impudicitia contrarientur et
iustitia et iniustitia. Et quia posset aliquis dicere quod ista
contrarietas non est nisi secundum quod homines sibi invicem
contrariantur, quorum unus habet virtutem et alter non habet, hoc
excludit: et non dico, inquit, quod castitas et impudicitia et
iustitia et iniustitia sunt contraria solum secundum quod homo iustus et
homo iniustus et pudicus et impudicus sibi contrariantur invicem, sed
per prius naturae ordine ante distantiam et contrarietatem quae exterius
apparet inter eum qui habet virtutem et eum qui habet vitium oppositum,
ipsa vitia sive malitiae universaliter differunt a virtutibus in ipsa
anima. Non enim castitas et impudicitia sunt contraria propter
contrarietatem casti et impudici, sed potius e converso. Primo ergo
dubitationem movit de contrarietate virtutis et iustitiae, quia de
ratione eius quod est contrarium virtuti, est malum nec invenitur in
aliquo genere quod aliquae species distinguantur per differentiam boni
et mali, nisi in habitibus animae vitiosis et virtuosis. Huius ratio
est quia virtutes et vitia pertinent ad voluntatem, cuius obiectum est
bonum et malum. Deinde, cum dicit: et ad rationem et cetera, movet
dubitationem de illis quae non habent de sua ratione quod contrarientur
bono, sicut passiones quae pugnant contra rationem. Dicuntur autem
passiones motus appetitus sensitivi qui dividitur per irascibilem et
concupiscibilem potentiam. De ratione autem harum passionum non est
quod contrarientur virtuti, quia contingit etiam secundum virtutem
concupiscere et gaudere et irasci et alias huiusmodi passiones habere,
sed contrariantur virtuti secundum quod inordinatae sunt. Omne autem
inordinatum non est de ratione earum. Huiusmodi igitur passiones
contra rationem pugnant, quia sicut apprehensio sensitiva est eius quod
est hic et nunc ita appetitus sensitivus huiusmodi apprehensionem
consequens est eius quod est bonum hic et nunc et secundum hoc, bonum
non simpliciter est quod ratio attendit. Cum igitur contingit id quod
est bonum hic et nunc, non esse bonum simpliciter, sequitur quod
passio pugnet contra rationem et ex istis passionibus contra rationem
pugnantibus, necesse est dare aliquod malum esse contrarium bono,
quamvis de ratione passionum non sit malum, sicut erat de principio
malitiarum. Et ideo necesse fuit ut probaret quod ex huiusmodi pugna,
sequatur contrarietas mali ad bonum. Manifestum est enim quod bonum
non est contrarium sibi ipsi, sed omne bonum sicut ab uno principio
procedens, et sicut genitum ab una causa gaudet mutua communione et
amicitia et unitate. Nec etiam potest dici quod minus bonum sit
contrarium maiori bono, sicut nec minus calidum aut frigidum est
contrarium magis calido et frigido. Quod quidem intelligendum est ex
ea parte qua utrumque est calidum aut frigidum; sed inquantum minus
calidum habet aliquod permixtum de frigido vel magis appropinquat ei,
sic, quod minus est calidum, est contrarium magis calido, ut dicit
philosophus, V Physic. sed hoc est secundum quid, non simpliciter.
Dionysius autem hic loquitur de contrariis et simpliciter. Habito
ergo quod bonum nullo modo contrarietur bono, relinquitur quod id quod
contrariatur bono et pugnat contra ipsum, sit malum. Sic igitur, non
solum ex passionibus quae pugnant contra rationem, sed ex quibuscumque
aliis contrariis et contra pugnantibus, videtur sequi quod malum sit in
numero existentium et sit aliquid existens et quod contrarietur bono.
Deinde, cum dicit: et si corruptio et cetera, procedit alia via ad
idem ostendendum, scilicet ex concomitantia generationis et
corruptionis; et dicit quod si malum est corruptio existentium, istud
non excludit ipsum ab hoc quod habeat essentiam, sed magis per hoc
probatur quod sit existens et quod sit generativum existentium.
Corruptio enim unius est generatio alterius, unde quod corruptivum
existentium est, est etiam existentium generativum. Omne autem quod
est generativum existentium confert ad perfectionem universi; sequitur
ergo quod malum sit conferens ad completionem omnis, idest universi et
quod largiatur toti, idest universo, quod non sit imperfectum; et hoc
per seipsum, quod est inconveniens; quia quod malum per accidens
conferat ad pulchritudinem et perfectionem universi non est
inconveniens, inquantum ex malis per accidens consequuntur bona, ut
Augustinus dicit in Enchiridio.
|
|