|
Postquam Dionysius ostendit quod malum non est aliquid existens per
seipsum, hic incipit ostendere quod malum non est aliquid in
existentibus, ut pars vel accidens, ut color in corpore; et primo,
ostendit hoc in generali; secundo, in speciali; ibi: et quidem et
cetera. Quod autem in existentibus non sit malum, tamquam aliquid
inhaerens, sic probat communi ratione: omnia existentia causantur ex
bono, ut ex praemissis patet, sed effectus assimilatur causae; ergo
bonum invenitur in quolibet existente. Omne autem illud quod in aliquo
invenitur bonum, continetur sub illo, sicut omne in quo invenitur
animal, continetur sub animali. Omne ergo subsistens continetur sub
bono, tamquam bonum existens. Aut ergo oportet quod malum non sit
aliquid in aliquo existente aut oportet quod sit in bono; sed hoc est
impossibile; ergo impossibile est quod malum sit in existente. Quod
autem malum non sit in bono, probat dupliciter: primo, sic: nullum
contrariorum est in suo contrario, sicut frigidum non est in igne; sed
si malum est aliquid quod sit contrarium bono, malum non potest
convenire bono, cum bonum etiam de malo faciat bonum. Secundo,
probat sic: si malum est aliquid in bono, sicut in subiecto, cum omne
accidens causetur vel ex subiecto vel ex aliquo alio extrinseco,
oportebit quod malum causetur ex ipso bono vel ex aliqua causa alia.
Sed inconveniens et impossibile est quod malum causetur ex bono
naturali effluxu, sicut accidentia naturalia causantur a suis
subiectis, quia, ut dominus dicit, Matth. 7, non potest arbor
bona fructus malos facere nec e converso. Si dicatur quod malum quod
ponitur accidens boni non causatur ex ipso bono, manifestum est quod
oportet ipsum causari ex aliquo alio principio et causa: omne enim
accidens, cum non sit de esse subiecti, ex aliqua causa in subiecto
causatur. Similiter autem bonum, quod ponitur subiectum mali,
oportet esse causatum, cum sit bonum per participationem non autem per
essentiam. Oportet ergo alterum duorum ponere: quorum unum est quod
malum sit ex bono; secundum est quod bonum sit ex malo; aut, si ista
duo sunt impossibilia, ut patet per auctoritatem inductam, oportet
ponere tertium, scilicet quod et bonum et malum causentur ex quodam
principio et causa boni. Quartum enim poni non potest, scilicet,
quod neque bonum sit causatum neque malum, quia binarius non potest
esse principium, sed omnis binarii principium est unitas et sic oportet
quod contraria duo vel ita se habeant quod unum sit causa alterius vel
ab una causa causentur. Sicut autem duo prima sunt impossibilia, ita
et tertium: inconveniens enim est, quod ex uno et eodem principio
procedant et sint aliqua quae totaliter sunt contraria, sicut bonum et
malum. Et quia posset aliquis dicere quod idem secundum diversa facit
contraria, ad hoc excludendum subiungit quod impossibile est dicere,
quod ipsum primum principium non sit simplex et singulare; idest
uniforme, sed divisibile, biforme et contrarium sibi ipsi et variatum
a seipso. Oportet enim, si aliquid idem causet contraria secundum
aliud et aliud, quod ex contrariis componetur et sic non erit primum
principium, quod oportet esse simplex. Patet ergo quod malum non est
in existente. Deinde, cum dicit: et quidem et cetera, ostendit per
singula, quod malum non est aliquid in existentibus; et primo, quod
non potest esse in Deo; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit
quod malum non est aliquod primum principium contrarium Deo; secundo,
quod malum non est in Deo; ibi: et quidem de amicitia et cetera;
tertio, quod malum non est ex Deo; ibi: sed neque ex Deo et
cetera. Primum ostendit duabus rationibus, quarum prima talis est:
si malum esset aliquod primum principium contrarium Deo, quod est
ponere duo principia existentium contraria et sibi invicem totaliter
adversantia, cum omne illud cui potest suum contrarium adversari possit
ab eo laedi et molestari, sequeretur quod Deus, qui est ipsum bonum,
non esset absque laesione et molestia. Sed hoc est impossibile: non
enim esset summum bonum nec summe beatus, si laederetur et
molestaretur. Non ergo sunt duo prima principia contraria: bonum et
malum. Secunda ratio talis est: effectus sequuntur conditionem
causarum et principiorum. Si ergo prima principia sunt contraria et
sibi invicem adversantia, sequeretur quod omnia in effectibus contra se
invicem pugnarent et unum ad aliud non ordinaretur, quod est
impossibile et contra hoc quod apparet de ordine universi. Non igitur
sunt duo prima principia contraria. Deinde, cum dicit: et quidem,
de amicitia et cetera, ostendit quod malum non est in Deo; et quidem
hoc evidenter apparet ex hoc quod Deus est ipsum bonum et malum non
potest esse in ipso bono, sicut nec frigidum in igne. Sed quia haec
ratio supra tacta est, ostendit alia ratione sumpta ab effectu: ipsum
enim bonum, quod est Deus, laudatur ut pax; Ephes. 2: ipse est
pax nostra; et ut pacis dator, secundum illud I Corinth. 14: non
enim dissensionis est Deus, sed pacis, inquantum dat de amicitia
omnibus entibus; et ex hoc consequitur quod omnia bona sunt amica sibi
invicem et conveniunt, utpote generata ex uno primo uniente principio.
Et iterum, sicut sunt ab uno primo principio procedentia, ita ad unum
bonum ultimum ordinantur. Et quamvis, quantum ad aliqua propria
dissideant, tamen in ordine ad illud unum bonum omnia mansuete et sine
impedimento se habent ad invicem et omnia in hoc similantur et iuvant se
invicem. Non autem ista pax et convenientia esset in rebus a Deo et
per comparationem ad Deum, si in Deo esset aliqua contrarietas boni
et mali. Unde manifestum est quod in Deo non est aliquod malum; et
ulterius etiam, quod malum non est aliqua res quae subdatur divinae
motioni, quia omnia quae moventur a Deo, concordant in uno fine
saltem ultimo, ut dictum est. Deinde, cum dicit: sed neque ex Deo
et cetera, ostendit quod malum non est ex Deo; et primo, quod non
est ab eo simpliciter; secundo, quod non est ab eo secundum aliquod
tempus; ibi: et non et cetera. Primum ostendit hoc modo: bonum non
est productivum mali, ut ex dictis patet; aut igitur oportet dicere
quod Deus non sit bonus aut quod facit et producit bona et non mala.
Deinde, cum dicit: et non aliquando et cetera, ostendit quod Deus
non producit malum secundum aliquod tempus; et dicit quod non potest
dici quod Deus quandoque quaedam mala producat, quandoque autem non et
non omnia: quia, cum malum non possit produci a bono, si Deus
quandoque produceret malum, sequeretur quod transmutaretur a sua
bonitate et variaretur, secundum seipsum, quod patet esse impossibile
dupliciter: primo quidem, quia illud quod est divinissimum, idest
optimum et causa omnis bonitatis, non potest mutari a bonitate, sicut
nec ignis a caliditate. Secundo, quia Deus aut est bonus per
essentiam suam aut per participationem. Si per essentiam, idem erit
Deo recedere a bonitate et recedere ab essentia et fieri totaliter non
existens; si autem sit bonum participative oportet quod habeat causam
suae bonitatis et hoc modo poterit aliquando bonus aliquando non bonus
esse. Sed hoc est contra hoc quod intelligimus per hoc nomen Deus
aliquod primum bonum et causam omnis bonitatis. Sic igitur patet quod
malum nec simpliciter in Deo vel a Deo est nec secundum aliquod
tempus.
|
|