|
Postquam Dionysius ostendit quod in Deo non est malum, incipit
ostendere quod in creaturis malum non sit aliquid; et primo, ostendit
de Angelis bonis, quod in eis nullo modo sit malum; et circa hoc,
duo facit: primo, ostendit veritatem; secundo, excludit
obiectionem; ibi: sed eo quod puniunt et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, ponit expositionem angelici nominis; secundo, ex illa
expositione accipit definitionem Angeli; ibi: speculum et cetera.
Circa primum, sciendum est quod Angelus nuntius interpretatur.
Dicitur ergo divinae bonitati conformis annuntiare divinam bonitatem,
inquantum in Angelis secundario per participationem existit quod primo
enuntiatur de Deo, non secundum participationem, sed secundum
causam; sicut si dicerem quod aer illuminatus annuntiat claritatem
solis, inquantum secundario et participative est in aere et primo et
causaliter est in sole. Et quia illud quod participative et secundario
habet aliquid, est imago eius quod primo et causaliter habet illud et
actus imaginis est ut manifestet illud cuius est imago, consequenter
concludit notificationem quamdam boni Angeli, manifestationem divini
luminis quod est nobis occultum propter sui excellentiam et
simplicitatem. Hanc autem notificationem manifestat consequenter; et
primo, manifestat quomodo Angelus sit imago Dei; secundo, quomodo
sit manifestatio occulti luminis; ibi: et munde et cetera. Quod
autem Angelus sit imago Dei, manifestat per quoddam sensibile
exemplum. Videmus enim sensibiliter quod in speculo repraesentatur
imago videntis. Est autem in speculo duo considerare: primo quidem
substantiam ipsius speculi, unde per quamdam similitudinem, Angelum
secundum suam naturam vocat speculum. Requiritur autem in speculo
quaedam opportunitas ad recipiendum imaginem alicuius rei; quae quidem
opportunitas invenitur in Angelo: qui quidem dicitur speculum purum,
propter simplicitatem et immaterialitatem suae naturae; clarissimum
autem propter perfectissimam participationem intellectualis luminis;
incontaminatum autem inquantum nihil est in Angelo repugnans
rectitudini eius, quae ad sanctitatem pertinet, nam proprie sancta
contaminari dicuntur; dicitur autem incoinquinatum, inquantum nihil
est in Angelo repugnans puritati naturae; et immaculatum, inquantum
nihil est in eo repugnans claritati intellectus. Sic autem descripta
opportunitate istius speculi, exponit receptionem similitudinis,
secundum quam imago dicitur; et dicit quod suscipit totam
pulchritudinem boniformis deiformitatis, idest similitudinis ad Dei
bonitatem comparatam, quia si optime disposita est natura Angeli,
oportet quod perfecte suscipiat dictam similitudinem. Sed
considerandum est, quod non dicit quod suscipiat totam pulchritudinem
deitatis, sed deiformitatis quia impossibile est quod in aliquo creato
speculo, recipiatur tota pulchritudo Dei; sed in aliquo creato
speculo, propter sui puritatem et claritatem, recipitur perfecte tota
pulchritudo quae est possibilis esse in creatura per assimilationem ad
Deum. Et quia deiformitas creaturae semper est ex parte et non tota,
propter hoc temperavit addens: si est conveniens dicere. Ostenso
igitur quomodo Angelus sit imago, ostendit consequenter quomodo
manifestat divinum bonum; et dicit quod ex hoc ipso quod perfecte
recipit divinae pulchritudinis similitudinem, fit hoc consequenter quod
in ipso resplendet quodammodo, sicut est possibile creaturae, bonitas
silentii quod est in abditis, idest occultis Dei, qui exprimi non
potest propter hoc quod occultus est intellectui creato. Dicit autem
faciens non active, sed dispositive sicut si dicerem quod speculum
facit in seipso resplendere imaginem alicuius corporis ex hoc ipso quod
est dispositum ad recipiendum eius similitudinem. Quia igitur Angelus
est tam perfecta imago divinae bonitatis, divina autem bonitas nullum
malum compatitur, sequitur quod neque in Angelis sit malum. Deinde,
cum dicit: sed eo quod puniunt et cetera, excludit obiectionem; et
primo, ponit eam: posset enim aliquis dicere quod in eo ipso quod
Angeli puniunt peccatores, sunt mali. Et quod puniant peccatores,
expresse habetur Matth. 13 quod eiicient de regno omnia scandala.
Est ergo quaestio: an eo quod puniunt sint mali. Secundo, ostendit
quod non propter hoc possunt dici mali, quia secundum eamdem rationem
etiam illi qui castigant malos puniendo eos essent mali, sicut iudices
et magistri; et similiter sequeretur quod aliqui sacerdotum qui
excludunt immundum, idest peccatorem a divinis mysteriis excommunicando
eum essent mali, quod est contra apostolum qui hoc praecipit I
Corinth. 5. Sed quia multiplicare inconveniens non est solvere,
ideo tertio solvit omnia praemissa; et dicit quod puniri non est malum
simpliciter et secundum se, sed est secundum se bonum, cum sit
iustum; sed est malum secundum quid, inquantum privat aliquod bonum
alicuius. Sed fieri peccatorem, hoc est simpliciter malum; et ideo
ille qui punit peccatorem non est malus, sed est malus ille qui
peccat. Eadem ratione, non est secundum se malum excludi a sanctis
secundum iustitiam, sed secundum se malum est quod inquinetur aliquis
per peccatum et discedat a sanctitate et per hoc fiat non idoneus ad
divina, quae sunt secundum se incontaminata. Et non peccat ille qui
excommunicat, sed ille peccat qui facit aliquid, unde fit
excommunicatione dignus.
|
|