|
Postquam Dionysius ostendit quod malum non est in Angelis, hic
ostendit quod non sit in Daemonibus; et circa hoc, duo facit:
primo, ostendit quod Daemones non sunt naturaliter mali; secundo,
qualiter mali sunt; ibi: deinde: quomodo et cetera. Circa primum
ponit quatuor rationes, quarum prima talis est: ex bono non causatur
aliquid naturaliter malum. Sed omnia quae sunt in mundo sunt causata a
Deo qui est ipsum primum bonum; inter quae sunt Daemones. Ergo
Daemones non sunt naturaliter mali. Secunda ratio talis est:
ostensum est quod malum neque est existens, neque est in existentibus.
Si igitur Daemones essent naturaliter mali, non essent de numero
existentium. Tertia ratio talis est: illud quod naturaliter convenit
alicui semper ei convenit. Si igitur Daemones essent naturaliter
mali, semper fuissent mali et non fuissent transmutati de bono in
malum, ut fides Catholica confitetur. Quarta ratio talis est: quod
si Daemones sunt naturaliter mali aut sunt naturaliter mali sibi ipsis
aut aliis. Si sibi ipsis, cum de ratione mali sit quod noceat et
corrumpat, sequitur quod corrumpant seipsos, quod est impossibile,
nihil enim est corruptivum sui ipsius secundum naturam. Si autem sunt
naturaliter mali aliis, ergo naturaliter corrumpunt alia. Quaeritur
ergo quid naturaliter corrumpant vel quomodo corrumpant, utrum
substantiam aut virtutem aut operationem, quae tria inveniuntur in
rebus omnibus. Si detur quod sint naturaliter mali quia corrumpunt
substantiam alicuius, contra hoc obiicit tribus rationibus, quarum
prima talis est: nihil quod est corruptivum alterius secundum ordinem
naturae est malum naturaliter, quia hoc ipsum quod est conservare
naturae ordinem est bonum naturae. Sed si malum corrumpat substantiam
non facit hoc praeter naturae ordinem: non enim corrumpit
incorruptibilia, sed ea quae sunt corruptionis susceptiva. Non ergo
erit secundum naturam malum. Secunda ratio talis est: illud quod est
naturaliter tale, simpliciter et respectu cuiuscumque est tale; sicut
illud quod est naturaliter calidum, simpliciter et respectu cuiuscumque
est calidum, sicut ignis. Si igitur aliquid naturaliter est malum,
erit simpliciter malum et respectu cuiuscumque et respectu sui ipsius;
quod est impossibile, ut dictum est. Tertia ratio talis est: nullum
existentium corrumpitur per malum quantum ad ipsam substantiam vel
naturam rei quae dicitur mala; sicut in homine malo manet substantia et
natura hominis; sed dicitur aliquid malum per hoc quod ratio, idest
proportio harmoniae et commensurationis quae est secundum naturam,
debilitatur per aliquem defectum ordinis, ita tamen quod non totaliter
tollitur, sed aliquantulum manet. Ista autem infirmitas, qua
debilitatur talis proportio, non est perfecta, quia si esset perfecta
destrueret ipsum subiectum et per consequens corruptionem quae est in
subiecto et sic talis corruptio corrumpit seipsam. Hoc ergo quod est
infirmum, non simpliciter, sed secundum quid, non est naturaliter
malum, sed bonum cum defectu; quia illud quod omnino expers est boni
non potest inveniri inter existentia. Eadem ratio est de corruptione
virtutis naturalis; quia si semper remaneret in re quae dicitur mala
vel corrupta per malum, corrumperetur per malum. Relinquitur ergo
quod nihil est malum secundum naturam. Deinde, cum dicit: quomodo a
Deo facti, sunt mali Daemones? Ostendit quomodo sit malum in
Daemonibus; et primo, quaestionem movet; secundo, solvit; ibi: et
quidem mali dicuntur et cetera. Quaeritur ergo primo quomodo
Daemones, cum sint facti a Deo, sunt mali. Boni enim est bona
producere et conservare. Deinde, cum dicit: et quidem et cetera,
solvit propositam quaestionem et circa hoc duo facit: primo, ostendit
quod Daemones dicuntur mali, non secundum aliquam naturam, sed
secundum defectum boni; secundo, ostendit quod iste defectus in eis
non est ex variatione ipsius boni, sed ex eorum voluntate; ibi: et
non variatum et cetera. Quod autem Daemones non sint mali
naturaliter, sed secundum quod carent aliquo bono, tripliciter
ostendit: primo quidem per auctoritatem sacrae Scripturae; et dicit
quod sic debet aliquis dicere quod Daemones dicuntur mali, non
inquantum sunt quia ex bono, scilicet Deo causatur eorum esse et ab
eodem bonam essentiam obtinuerunt, sed dicuntur mali, inquantum non
sunt, prout scilicet sunt infirmi servare principatum sui ipsorum, ut
dicunt eloquia sacrae Scripturae. Et sumitur hoc de canonica Iudae,
ubi dicitur: Angelos vero qui non servaverunt suum principatum
(...) vinculis aeternis reservavit. Dicuntur autem non servasse
suum principatum vel quia non servaverunt suam innocentiam, in qua a
principio conditi sunt vel quia a Deo, qui est eorum principium, sunt
aversi. Et huic expositioni consonat quod subdit: non enim dicimus
Daemones fieri malos nisi in hoc quod carent habitu et operatione per
quam ordinari deberent in bona divina. Secundo, cum subdit: et
aliter: si natura et cetera, subdit idem per rationem; et circa hoc,
tria facit: primo, ostendit quod Daemones non sunt naturaliter mali,
sed per defectum alicuius boni; secundo, quod non totaliter bono
carent; ibi: et non omnino et cetera; tertio, ostendit cuius boni in
eis defectus sit; ibi: mali autem et cetera. Circa primum, ponit
talem rationem: si Daemones essent naturaliter mali, semper essent
mali, quia quod naturaliter inest alicui, semper inest ei. Sed si
semper sunt mali non naturaliter sunt mali, quod sic probat: quia omne
instabile est quoddam malum et esse semper idem est proprium boni; unde
videmus quod omnia sempiternitatem desiderant, quantum possibile est.
Et sic apparet quod si semper se habent eodem modo, non sunt
naturaliter mali; ergo de primo ad ultimum, si sunt naturaliter mali,
non sunt naturaliter mali, quod est impossibile. Sic igitur patet
quod si non semper sunt mali, quia hoc est proprium boni, non erunt
naturaliter mali, sed per defectum aliquorum bonorum quae debentur
Angelis. Deinde, cum dicit: et non omnino et cetera, ostendit quod
non totaliter bono privantur; et dicit quod non sunt omnino expertes
boni, participant enim bono, inquantum sunt et vivunt et intelligunt
et inquantum est in eis aliquis motus desiderii, qui non tendit nisi in
bonum verum vel apparens. Deinde, cum dicit: mali autem et cetera,
ostendit secundum cuius boni defectum, dicantur mali; et dicit quod
dicuntur mali propter hoc quod defective se habent in operatione quae
competit naturae eorum. Et quo ordine hoc eveniat, consequenter
ostendit dicens: aversio igitur est ipsis malum. Ubi considerandum
est quod omne illud quod est naturaliter subiectum alicui, bonum suum
habet in hoc quod ei subdatur, sicut bonum appetitus sensibilium in
homine est quod reguletur ratione. Omnis autem voluntas et Angeli et
hominis est Deo naturaliter subdita. Bonum igitur voluntatis
angelicae et humanae est ut a divina voluntate reguletur. Aversio
igitur a regula divinae voluntatis est malum in Daemonibus. Omnis
autem appetitus deficiens a sua regula tendit in suum obiectum ultra
quam rectum sit, sicut concupiscibilis in delectabile secundum sensum
plus debito tendit, quando ratione non regulatur. Sic igitur voluntas
Daemonum, aversa a regula divinae voluntatis, magis debito in
appetitum sui boni tendit; et hoc est quod subdit: et convenientium
ipsis excessus; quia scilicet appetiverunt sibi aliquid quod excedebat
conditionem eorum. Omne autem quod natum est consequi aliquem finem
per determinatum modum, si recedat ab illo modo finem consequi non
potest. Modus autem quo Angeli nati sunt consequi ultimum finem suae
voluntatis est per voluntatem moderatam secundum divinam regulam. Si
igitur excedant istum modum, non consequentur finem; et hoc est quod
subdit: et non consecutio. Omne autem quod non consequitur suam
perfectionem remanet imperfectum, unde subditur: et imperfectio.
Omne autem imperfectum inquantum huiusmodi est impotens, unde
subditur: et impotentia. Et quia virtus est perfectio potentiae
sequitur circa virtutem, quae salvare perfectionem ipsorum poterat,
infirmitas et fuga et casus. Et ponit haec tria secundum ea quae
accidunt circa homines: si enim aliquis sit infirmus ad resistendum
alicui vel ad consequendum aliquid, fugit ab illo et fugiens propter
infirmitatem cadit. Et similiter Daemones infirmati circa
consecutionem divini finis, fugiunt ab eo et cadunt, praecipitati in
peccatum. Deinde, cum dicit: et aliter: quid est et cetera,
ostendit, tertio modo, quod Daemones non dicuntur mali secundam
naturam, sed secundum defectum alicuius boni; et hoc secundum
opinionem aliorum. Quidam enim posuerunt Daemones esse animalia
corpore aerea, mente rationalia, animo passiva, tempore aeterna, ut
Apuleius dicit et Augustinus introducit IX de civitate Dei.
Secundum ergo horum opinionem, in Daemonibus est vis sensibilis et
appetitus passivus, qui est sensitivus et dividitur per irascibilem et
concupiscibilem. Haec autem opinio non fuit Dionysii, quod patet ex
eo quod supra dixit Angelos immateriales et incorruptibiles. Hic
autem dicit Daemones esse malos per defectum angelicorum bonorum.
Unde manifestum est quod non est opinatus Daemones esse corporales et
per consequens sensitivos aut animo passivos. Sed quia ipse intendit
ostendere quod Daemones non sunt naturaliter mali, postquam hoc
ostenderat secundum opinionem propriam, scilicet si Daemones sint de
natura angelica, ostendit consequenter quod idem sequitur si ponatur
quod sit eis natura sensitiva; tunc enim idem iudicium erit de malo
Daemonum et de malo hominis. In nobis autem malum est per hoc quod
pars sensitiva non regulatur ratione; et hoc quantum ad tria,
scilicet: quantum ad irascibilem quae, dum non regulatur ratione,
irrationabiliter furit vel irascitur; et quantum ad concupiscibilem
quae, dum non regulatur ratione, stulte concupiscit; et quantum ad
phantasiam sive imaginativam quae, dum non regulatur ratione, contra
veritatem protervit. Secundum ergo praedictam opinionem, malum in
Daemonibus non est aliud quam furor irrationabilis et demens
concupiscentia et phantasia proterva. Dicit autem: demens
concupiscentia, furor irrationabilis, quia concupiscentia nihil
attendit ad rationem; furor autem attendit, sed imperfecte, ut supra
dictum est. Si ergo ista tria sunt in Daemonibus secundum opinionem
aliorum, non tamen omnino, quia non contra quamlibet veritatem
proterviunt, neque quaelibet eorum concupiscentia est demens.
Naturaliter enim bonum et optimum concupiscunt; neque est etiam in
omnibus Daemonibus, eodem modo; neque etiam ista tria, scilicet
furor et concupiscentia et phantasia, secundum seipsa sunt mala, sed
secundum quod carent ordine rationis et debito obiecto. Unde videmus
quod in animalibus irrationalibus habere ista non est malum, sed habere
ista, conservat et facit quod habeatur animalis natura. Si vero
Dionysius loquitur hic secundum propriam opinionem, dicendum est quod
loquitur metaphorice: sic enim huiusmodi animae passiones Angelis
attribuuntur in Scripturis, ut Augustinus dicit in de civitate Dei.
Sic ergo, concludit quod genus Daemonum non est malum secundum quod
est in sua natura, sed secundum quod non est; idest secundum quod
privatur aliquo bono. Deinde, cum dicit: et non variatum et cetera,
ostendit unde provenit defectus boni in Daemonibus. Posset enim
aliquis credere quod, sicut defectus vel infirmitas naturalis
operationis provenit in hominibus ex ipsa variatione naturae quae
senescens deterioratur et sic operationes naturales debilitantur, ita
etiam ex transmutatione alicuius boni, defectus bonae operationis in
Daemonibus provenit. Sed hoc ipse excludit et quantum ad bonum
universale quod Deus est a quo aversi sunt et quantum ad bona
participata quae sunt naturalia bona Angelis data. Dicit ergo, quod
universale bonum, scilicet divinum quod datum est eis inquantum
aliqualiter facti sunt eius participes, non est variatum aliquo modo.
Unde non sunt facti mali propter boni variationem, sed quia ipsi
deciderunt ab universali bono dato eis; et similiter, dona angelica ad
angelicam naturam pertinentia, quae in principio sunt data eis,
nequaquam dicimus esse mutata, ut ex eorum mutatione mali effecti
sint, sed permanent adhuc integra, idest absque corruptione naturae et
splendidissima, idest absque diminutione naturalis luminis
intellectualis. Sed quod ipsi non vident, hoc provenit ex hoc quod
ipsi per liberum arbitrium clauserunt suas virtutes inspectivas boni,
idest averterunt voluntarie suum intellectum non a consideratione veri,
sed ab inspectione boni, inquantum est bonum, quia scilicet nolunt
illud sequi. Unde patet quod inquantum sunt et bonam causam habent et
boni sunt secundum suam naturam et bonum desiderant, scilicet esse,
vivere et intelligere; sed inquantum privantur hoc per voluntarium
recessum, quo quidem recessu infirmati decidunt a bonis quae eis
conveniebant secundum ordinem suae naturae, dicuntur et sunt mali
inquantum non sunt; idest, inquantum aliquod bonum eis deest; et
similiter cum desiderant malum, desiderant non-existens. Dicuntur
enim malum desiderare, inquantum desiderant aliquod bonum, cum defectu
debiti modi et ordinis.
|
|