|
Determinatis his quae rationales creaturae de divina bonitate
participant, hic accedit ad irrationales creaturas; et primo,
prosequitur ea quae pertinent ad animalia irrationalia et dicit: si
oportet loqui non solum de nobilibus creaturis, sed etiam de
ignobilibus, ut puta de irrationalibus animabus aut animalibus,
sciendum est quod quaedam eorum aera secant volando, ut aves; quaedam
vero habent motum in terra et hoc dupliciter: quaedam enim vadunt,
idest ambulant, ut animalia quadrupedia; quaedam vero in terra
extenduntur, idest per sui corporis extensionem moventur, ut
reptilia; quaedam sunt sortita vitam in aquis, ut pisces; aut
ambigue, sicut quaedam animalia, quae, nunc in aquis, nunc in
terra, vivunt; quaedam vero vivunt sub terra, ut talpae; et pulvere
affecta, ut quidam vermes qui sub pulveribus inveniuntur. Tam ista
quam quaecumque alia universaliter habent substantiam et vitam
sensibilem, quod sunt et quod sic vivunt, ex divina bonitate habent.
Deinde, cum dicit: et plantae et cetera, prosequitur de plantis; et
dicit quod omnes plantae ex divina bonitate habent vitam, non quidem
sensibilem, sed quae attenditur secundum nutritionem et motum augmenti
et decrementi. Deinde, cum dicit: et quaecumque et cetera,
prosequitur de inanimatis; et dicit quod omnis substantia inanimata et
non vivens ex divina bonitate habet quod sit et quod substantialem
obtineat habitum, idest quod se habeat ut subsistens, per quod excedit
accidens. Deinde, cum dicit: si autem et cetera, prosequitur de
materia prima. Circa quod considerandum est quod Plato correxit
errorem antiquorum naturalium, qui non distinxerunt inter materiam et
formam in rebus generabilibus et corruptibilibus, ponentes primam
materiam esse aliquod corpus in actu, ut ignem aut aerem aut aliquod
huiusmodi. Intellexit enim Plato formae corporali subesse materiam
quae in sui essentia non habet aliquam speciem; sed tamen materiam a
privatione non distinxit, ut Aristoteles dicit in I physicorum.
Unde tam ipse quam sui sectatores materiam appellabant non-ens,
propter privationem adiunctam. Et hoc modo loquendi etiam Dionysius
utitur, quamvis secundum Aristotelem necessarium sit materiam a
privatione distinguere, quia materia quandoque invenitur sub forma,
quandoque sub privatione; unde privatio adiungitur ei per accidens.
Item, considerandum est, secundum Platonicos, quod quanto aliqua
causa est altior, tanto ad plura se extendit eius causalitas. Unde
oportet quod id quod est primum subiectum in effectibus, idest materia
prima, sit effectus solius primae causae quae est bonum, causalitate
secundarum causarum usque ad hoc non pertingente. Omne autem causatum
convertitur in suam causam per desiderium, unde materia prima desiderat
bonum, secundum quod desiderium nihil aliud esse videtur quam
privatio, et ordo ipsius ad actum. Rursus, considerandum est quod
sicut materia prima dicitur informis per defectum formae, sic
informitas attribuitur ipsi primo bono, non per defectum, sed per
excessum; et sic, secundum quamdam remotam assimilationem, similitudo
causae primae invenitur in materia prima. Secundum hoc ergo Dionysius
dicit quod Deus, cum sit super omnia existentia, format res,
inquantum est bonum et carens forma per excessum; et hoc manifestat per
singula: in ipso enim solo Deo invenitur quod est excessus
substantiae; quia, inquam, excellenter subsistit; et hoc dicitur
non-existens ut alia; similiter, cum sit excedens vita, dicitur
non-vivens; et, cum sit excellens sapientia, dicitur sine mente et
similiter de omnibus aliis quaecumque sunt in bono, scilicet Deo, de
numero non formatorum, per negationem dicta et deinde sunt excedentis
formationis, quia illae formae in eo sunt per excessum; et, si fas
est dicere, illud bonum quod est super omnia existentia et
non-existens, ut dictum est, desiderat ipsum non-existens, idest
materia prima, inquantum desiderat formam quae est similitudo divini
esse et certat aliquo modo in bono, idest ut primo bono assimiletur,
quae quidem communicatio nihil aliud est quam inclinatio ipsius ad
formam; et communicat ut sit id, scilicet ens et bonum quod vere idest
essentialiter praedicatur de substantiali bono, quod nominatur secundum
ablationem ab omnibus per nomina negativa, non propter defectum, ut
materia prima, sed propter excessum. Deinde, cum dicit: sed quod
nos et cetera, prosequitur de corporibus coelestibus de quibus tractare
effugerat et primo in medio. Requirebat enim consequentia ordinis ut
inter substantias incorporeas incorruptibiles et substantias corporeas
corruptibiles, tractaretur de substantiis corporeis incorruptibilibus,
sed propter adiunctionem animarum ad corpora corruptibilia, praedictum
ordinem praetermisit. Circa corpora autem coelestia, primo ponit quae
pertinent ad ipsas spheras coelestes; et ponit tria: primo,
habitudinem ipsorum ad inferiora, nam sunt corpora coelestia principia
activa respectu corporum generabilium et corruptibilium et terminus
discretivus uniuscuiusque eorum praefigitur secundum corpora coelestia;
et hoc est quod dicit, quod bonum divinum est causa coelestium
principiorum et terminationum. Secundo, ponit quod pertinet ad modum
substantiae eorum; circa quod, sciendum est quod quidam antiqui,
credentes corpora coelestia naturae igneae, posuerunt ea cibari et
nutriri vaporibus ex terra et aquis resolutis et, per hunc modum,
conservari coelestia corpora, sicut conservatur ignis per appositionem
lignorum; et ad hoc removendum, dicit quod bonum divinum est causa
huius, scilicet coelestis corporis, non augmentabilis, scilicet per
aliquam appositionem et non minorabilis per aliquam consumptionem et
tamen invariabilis quia secundum suam substantiam alterari non possunt.
Tertio, ponit quod pertinet ad motus ipsorum, ex quibus Pythagorici
dicebant sonos quosdam harmonicos provenire. Sed hoc ipse excludens,
dicit quod bonum est causa maximae revolutionis motuum coeli, quae est
sine sono, si ita oportet dicere; aliqui enim contrarium dixerunt.
Deinde, ponit ea quae pertinent ad stellas fixas, in quibus quatuor
sunt consideranda: primo, ordinationes earum ad invicem, secundum
distantiam et propinquitatem et situm, prout ex eis diversae figurae
constituuntur; secundo, pulchritudo earum quae est per claritatem,
figuram et quantitatem; tertio, lumina earum, secundum quod per suos
radios effectum in istis inferioribus habent; quarto, collocationes
earum, secundum quod, in sphera sua, immobiliter figuntur. Deinde,
ponit quod pertinet ad quinque planetas, scilicet Saturnum, Iovem,
Martem, Mercurium, Venerem et dicit quod divinum bonum est causa
motus multi transitivi horum astrorum. Vocat autem motus horum
astrorum transitivos, quia non servant eamdem figuram secundum situm
neque ad se invicem neque ad alias stellas fixas, sed transeunt de
figura in figuram, cum quandoque inveniantur in ariete, quandoque in
tauro aut in aliquo alio signo. Attribuit autem eis multitudinem
motuum, quia id quod apparet sensibiliter de motu uniuscuiusque eorum,
oportet quod resultet ex multis motibus; cum quandoque tardius
sensibiliter moveri videantur; quod invariabilitas coelestium corporum
non patitur. Ultimo, prosequitur de luminaribus, idest de sole et
luna; et dicit quod divinum bonum est causa circularis motus duorum
luminarium, idest solis et lunae quae vocat sacra Scriptura: magna,
secundum quod motus circulares restituuntur ab eisdem signis ad eadem.
Et secundum haec luminaria, distinguuntur a nobis dies et noctes et
mensurantur anni et menses, determinant, idest distinguunt et numerant
idest mensurant et ordinant secundum prius et posterius et continent
secundum certam illuminationem, circulares motiones temporis et omnium
quae moventur in tempore. Dicit autem circulos temporis, secundum
quod de mane redeunt ad mane et de vere ad ver. Manifestum est autem
quod per distinctionem annorum et mensium et dierum et motuum
distinguimus ea quae aguntur in uno tempore ab his quae aguntur in alio
et per eadem etiam scimus quantitatem temporis et actionis, secundum
quod pluribus aut paucioribus diebus, mensibus et annis durat. Scitur
etiam quid prius vel posterius agatur, ex hoc quod illo die, mense,
vel anno est actum. Principium etiam et terminationem uniuscuiusque
durationis, secundum certum diem et mensem et annum distinguuntur et
per hoc dicuntur continere omnia quae aguntur in tempore.
|
|