|
Postquam Dionysius ostendit quomodo malum sit in Daemonibus, hic
ostendit quomodo sit in animabus; et primo, excludit modum falsum;
secundo, ponit modum verum; ibi: si autem et cetera; tertio,
concludit propositum; ibi: non igitur et cetera. Dicit ergo,
primo, quod forte aliquis dicit animas humanas esse malas, quod quidem
verum est de aliquibus; sed inquirendum est quomodo mala dicantur. Si
autem aliquis dicat quod ideo dicuntur mala quia assistunt malis quibus
provident et quos salvare intendunt, sicut aliquis bonus homo cohabitat
malis ut eos salvet vel sicut etiam ipsa anima communicat et coassistit
corruptioni corporis et passionibus animae inordinatis et huiusmodi ad
ordinem reducere intendens, hoc non est malum, sed est bonum et ex
primo bono derivatur, cuius virtute etiam mala fiunt bona vel inquantum
mala transmutantur et fiunt bona vel inquantum ex malis divina
ordinatione eliciuntur bona. Deinde, cum dicit: si autem et cetera,
ponit verum modum; et dicit quod si nos dicimus animas fieri malas,
hoc non possumus nisi inquantum deficiunt a bono, et quantum ad habitum
et quantum ad actum, et sic infirmatae ex defectu boni, non possunt
consequi debitum finem, sed prolabuntur ad aliquid contrarium fini;
sicut et aerem qui est super nos dicimus obtenebrari per defectum et
absentiam luminis. Sed lumen est quod et tenebras illuminat; idest
quae prius tenebrosa erant facit luminosa et sic bonum de malo facit
bonum. Deinde, cum dicit: non igitur et cetera, concludit
propositum, quod scilicet neque in Daemonibus neque in hominibus sit
malum, quasi aliquid existens positive, sed sicut defectus et quasi
quoddam desertum perfectionis propriorum bonorum. Sic igitur intendit
ostendere quod in existentibus non est malum; quia, in quibusdam
quidem nullo modo est malum, sicut in Deo vel in Angelis; in
quibusdam vero est malum, sed sicut privatio et defectus, non sicut
aliquid existens. Deinde, cum dicit: sed neque et cetera, ostendit
quod non est naturaliter in animalibus irrationalibus; et excludit duo
secundum quae posset videri quod in eis esset naturaliter malum,
scilicet passiones et passionis defectus. Posset enim aliquis videns
in brutis animalibus naturaliter furorem et concupiscentiam quae in
hominibus dicuntur mala, existimare huiusmodi animalia naturaliter esse
mala. Sed hoc excludit dicens quod si auferas ab huiusmodi animalibus
furorem et concupiscentiam et alias huiusmodi passiones, quae ab
aliquibus dicuntur mala et tamen non sunt mala simpliciter eorum
naturae, si inquam ista auferantur, natura eorum iam interimitur.
Nam cum leo perdiderit animositatem et superbiam, iam non erit leo;
et similiter canis, cum perdiderit furorem, omnibus factus mansuetus,
non erit canis. Et hoc apparet in utilitate quam facit in rebus
humanis, in quibus officium canis est custodire domum vel alia
huiusmodi; et hoc facit accedendo ad familiarem et abiiciendo alienum.
Manifestum est autem quod ea per quae servatur natura ne corrumpatur,
non sunt mala, sed corruptio ipsius naturae est infirmitas et quicumque
defectus alius naturalium habituum et virtutum et operationum et hoc est
malum, ut supra dictum est. Unde patet quod praedictae passiones,
quibus interemptis, interimitur natura brutorum animalium, non sunt in
eis mala, sed bona. Posset autem aliquis dicere quod ex hoc quod sunt
imperfecta ratione carentia secundum suam naturam, huiusmodi animalia
sunt naturaliter mala; sed hoc ipse excludit dicens: quaecumque enim
generantur, non perveniunt ad suam perfectionem nisi post determinatum
tempus; ex quo patet quod esse imperfectum ante illud tempus est
naturale et secundum naturam; ex quo patet, quod non omnis imperfectio
est praeter naturam, sed solum illa imperfectio, per quam tollitur
perfectio debita secundum illud tempus, est mala.
|
|