|
Postquam ostendit Dionysius quod, in his quae per cognitionem agunt,
non est malum aliquod existens, ostendit idem in rebus naturalibus; et
primo, in ipsa natura; secundo, in corpore naturali; ibi: sed neque
et cetera; tertio, quod neque in materia; ibi: sed neque multum et
cetera; quarto, ostendit quomodo privatio se habeat ad malum; ibi:
sed neque hoc quod dicimus privationem et cetera. Circa primum, duo
facit: primo, ostendit quod non est malum in natura universali;
secundo, quomodo sit malum in natura particulari; ibi: particulari et
cetera. Circa primum, sciendum est quod natura universalis dicitur
causa universalis omnium quae naturaliter fiunt. Est autem Deus
universalis causa omnium quae naturaliter fiunt; unde et quidam ipsum
nominant naturam naturantem. Sed melius est ut natura universalis
intelligatur causa universalis eorum quae naturaliter fiunt in genere
rerum naturalium. Quidam ergo posuerunt naturam universalem esse
aliquid separatum, communiter se habens ad omnia naturalia, sicut homo
separatus, secundum Platonicos, communiter se habet ad homines
singulares. Sed quia species rerum non sunt separatae, sed ipsae
formae in materia existentes sunt principia actionum, ut probatur in
VII Metaphys., melius est dicendum quod natura universalis dicitur
vis activa primi corporis, quod est primum in genere causarum
naturalium. In hac igitur natura universali, non potest esse malum:
malum enim in qualibet natura est recessus ab ordine illius naturae,
sicut oculus est aeger quando non est in sua dispositione naturali.
Licet autem aliquid possit esse praeter ordinem alicuius particularis
naturae, nihil tamen potest contrariari naturae universali: non enim
disceditur ab ordine alicuius naturae, nisi aliquo in contrarium
agente, puta ab ordine sanitatis, quod est naturale bonum corporis
humani, disceditur per actionem calidi aut frigidi. Omnes autem
naturales actiones, quae sunt virtutes activae, dependent ab
universali natura et sic nihil potest agere in contrarium toti
universali naturae. Unde patet quod in natura universali, non potest
esse malum. Deinde, cum dicit: particulari autem et cetera,
ostendit quomodo sit malum in particulari natura; et dicitur
particularis natura principium motus alicuius rei determinatae. Dicit
ergo quod alicui particulari naturae aliquid est secundum naturam et
aliquid non secundum naturam: sicut igni secundum naturam est moveri
sursum; moveri autem deorsum, non secundum naturam. Nec est idem
omnibus praeter naturam; sed unum et idem potest esse alicui secundum
naturam et alicui praeter naturam: sicut moveri deorsum est praeter
naturam igni, et secundum naturam terrae. Nihil est autem malum
aliquod naturae quam praeter naturam esse, hoc est privari aliquo
naturali. Ex quo patet quod ipsa natura non est mala, sed hoc est
malum naturae: non posse pertingere ad ea quae pertinent ad
perfectionem propriae naturae. Deinde, cum dicit: sed neque et
cetera, ostendit qualiter in corpore est malum; et circa hoc, tria
facit: primo, ostendit quid dicatur malum corporis; secundo,
excludit quamdam obiectionem; ibi: quoniam autem et cetera; tertio,
universaliter colligit quid sit malum in omnibus quae dicuntur mala;
ibi: hoc enim et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut dictum est
quod in Daemonibus et in animabus non est malum quasi aliquid
existens, ita et neque in corpore est malum quasi aliquid existens.
Malum enim corporis dicitur esse vel turpitudo vel infirmitas et
utrumque horum est defectus alicuius formae aut privatio alicuius
ordinis. Requiritur enim ad pulchritudinem et claritatem forma et
commensuratio quae ad ordinem pertinet. Utrolibet autem privato,
sequitur turpitudo. Nec tamen ita est malum in corpore quod omnino
privetur forma et ordine, quia si totaliter tolleretur omnis forma et
omnis ordo et per consequens totum id quod est in pulchritudine, nec
ipsum corpus remanere posset et per consequens neque turpitudo
corporis. Unde patet quod hoc quod dicitur turpe non est totaliter
malum, nihil retinens de bono, sed est bonum minoratum a debita
perfectione. Deinde, cum dicit: quoniam autem et cetera, excludit
quamdam obiectionem: posset enim aliquis dicere: hoc corpus ex hoc
ipso est malum quod animae, malitiae causa est. Sed hoc ipse excludit
dicens, quod causa malitiae animae non est corpus. Remota enim causa
per se, removetur effectus; remoto autem corpore, non removetur
malitia in natura spirituali, ut patet in Daemonibus qui sunt
incorporei et tamen mali. Relinquitur ergo quod causa malitiae animae
non sit corpus. Sed in peccato actuali, manifestum est quod malitia
animae est ex libero arbitrio, in hoc quod male utitur corporalibus
rebus; in peccato autem originali, hanc maculam attraxit ipsa infectio
corporis, secundum quam inficit animam sibi unitam et primo ex anima
primi parentis. Deinde, cum dicit: hoc enim et cetera, colligit
universaliter quid sit malum in omnibus quae dicuntur mala; et dicit
quod tam in mentibus Daemonum, quam in animabus, quam etiam in
corporibus, malum non est aliquid existens; sed infirme et debiliter
habere propria bona quae eis conveniunt vel totaliter cadere ab
habendo, hoc dicitur malum in singulis. Deinde, cum dicit: sed
neque multum et cetera, ostendit quomodo materiae attribuitur malum;
et primo, ostendit veritatem; secundo, excludit obiectionem; ibi:
si autem et cetera. Circa primum, duo facit: primo proponit
veritatem; secundo, probat eam; ibi: etenim ipsa et cetera. Circa
primum, sciendum est quod apud multos antiquorum vulgariter dicebatur
quod materia est secundum se mala et hoc ideo quia non distinguebant
inter privationem et materiam; privatio autem est non-ens et malum.
Unde, sicut Plato, dicebant materiam esse non-ens et ita quidem
materiam esse secundum se malum. Sed Aristoteles in I Physic.
dicit quod materia non est non-ens nec malum, nisi per accidens,
idest ratione privationis quae ei accidit; et hoc est etiam quod hic
Dionysius dicit quod in materia non est malum, secundum quod est
materia; et hoc probat tribus rationibus; quarum prima, sumitur per
comparationem ad formam, quae talis est: materia potest dupliciter
considerari: uno modo, ut sub forma existens et sic habet
participationem formae quantum ad esse substantiale et pulchritudinis
quantum ad commensurationem et decorem, ad quem operantur etiam
accidentia intrinseca et etiam ornatus quantum ad exteriora quae ipsam
circumstant. Alio modo potest accipi materia prout intelligitur
secundum seipsam, praeter praedicta, quasi carens qualitate et omni
forma. Et si aliquis dicat quod materia sic accepta sit primum malum,
hoc non potest esse: quia primum malum dicunt quod facit omnia mala.
Materia autem secundum seipsam existens sine qualitate et forma non
potest aliquid facere, quia principium agendi est forma per quam
aliquid est actu; unumquodque autem agit secundum quod actu est.
Similiter etiam neque potest per se pati, secundum quod pati est in
abiiciendo aliquid a substantia, prout pati dicitur contrarium a
contrario; sed secundum quod pati dicit recipere tantum, sic materiae
convenit pati secundum seipsam; manifestum est ergo quod materia non
est secundum seipsam mala tamquam primum malum. Secundam rationem
ponit ibi: et aliter; quomodo et cetera, quae sumitur ex comparatione
ad causam; quae talis est: aut materia nullo modo est aut est. Si
non est neque in aliquo loco neque per aliquem modum; quod autem non
est, neque bonum neque malum est. Sequitur ergo quod materia neque
sit bonum neque sit malum. Si vero materia sit, cum omnia existentia
sint ex bono, sequitur quod materia sit ex bono. Quod autem est ex
bono, non est secundum se malum; ergo materia non est secundum se
malum. Ad hoc autem ostendendum, inducit divisionem quinque
membrorum; circa causalitatem enim rerum oportet alterum istorum
quinque dicere: quorum primum est quod bonum sit causa mali,
permanentis mali; secundum membrum est quod malum ex hoc ipso quod
procedit ex bono, sit bonum; tertium membrum est quod e converso malum
sit effectivum boni, permanentis boni; quartum membrum est quod
bonum, eo ipso quod procedit ex malo, sit malum. Et haec quatuor
sunt impossibilia: quia dicere quod bonum sit effectivum mali vel malum
boni, est ponere quod unum oppositorum sit causa alterius; dicere vero
quod malum sit bonum, aut e converso, est dicere quod opposita sint
simul. Quintum membrum est quod si sint duo principia, bonum et
malum, sic oportet dicere quod ista duo, quae in se sunt distincta,
procedant ab uno primo principio, quia ante omnem multitudinem est
unitas. Illud autem primum principium oportet esse bonum vel malum et
sic redibunt iterum quatuor prima inconvenientia. Si dicatur quod
bonum sit aliquid et malum sit aliquid, oportet ergo dicere quod primum
sit bonum; et omne quod est aliquid existens est bonum tamquam a bono
principio causatum; et sic materia prima, si sit existens, est
secundum se bona tamquam a bono causata. Tertiam rationem ponit ibi:
si autem necessariam et cetera, quae sumitur ex utilitate materiae, et
haec ratio habet quasi tria media, secundum tres utilitates materiae:
quarum prima est quod materia est complementum universi; non enim esset
universitas entium completa, si tolleretur ens in potentia. Et hoc
medium tangit dicens quod si aliqui hoc concedant quod materia sit
necessaria ad completionem totius mundi, quomodo potest esse quod
materia sit secundum se malum? Necessarium enim est diversum a malo:
ex hoc enim dicitur aliquid necessarium quod habet ordinem ad bona et ex
ipso, habet rationem boni. Secunda utilitas materiae est respectu
particularium entium quae ex materia generantur. Et hoc medium tangit
dicens: quomodo bonus, scilicet Deus quaedam entia deducit ad
generationem ex malo? Quod videtur inconveniens: sicut enim calidum
non facit aliquid ex ipsa frigiditate, ita nec bonum facit aliquid ex
ipso malo et tamen hoc sequeretur si materia esset secundum se mala.
Aut iterum, quomodo potest esse malum quod est necessarium ad
generationem boni? Hoc enim pertinet ad rationem mali, quod fugiat
naturam boni et non inducat ad ipsam. Dicit autem quaedam ad
generationem deduci ex materia, propter substantias immateriales quae
non habent materiam. Tertia utilitas materiae est quod nutrit
sustentando formam, unde Plato comparavit materiam nutrici. Et hoc
tangit cum dicit: quomodo materia, cum sit mala secundum seipsam,
potest gignere et nutrire naturam rei generatae, suscipiendo et
retinendo formam eius? Malum enim, inquantum huiusmodi, non est
generativum aut nutritivum alicuius aut, ut universalius loquamur, non
est effectivum aut salvativum alicuius. Effectivum enim continet sub
se generativum sicut minus commune et similiter salvativum continet sub
se nutritivum. Efficere autem et salvare pertinet ad rationem boni,
unde non possunt convenire malo, inquantum huiusmodi. Deinde, cum
dicit: si autem dicant et cetera, removet quamdam obiectionem:
dixerat enim supra quod corpus non potest dici malum quasi sit causa
malitiae ipsius animae. Posset autem aliquis dicere quod licet corpus
non faciat malitiam in animabus, tamen materia corporalis attrahit
animas ad malitiam, alliciendo eas. Sed ipse dicit hoc non esse
verum. Si enim materia esset causa attrahens animas ad malitiam,
sequeretur quod hoc ex necessitate faceret: posita enim causa, ex
necessitate sequitur effectus, nisi aliquis impediat. Sed hoc videmus
esse falsum: multae enim animarum respiciunt ad bonum, quod non posset
esse si materia totaliter attraheret eas ad malum. Unde manifestum est
quod malum in animabus non est ex materia, sed ex inordinato motu
liberi arbitrii; qui est ipsum peccatum. Si autem aliquis hoc ipsum
imputet materiae corporali, inquantum exterius existens allicit aliquo
modo et coniuncta animae inclinat, licet non ex necessitate, non
propter hoc removetur quin materia sit secundum se bona; quia aliquid
potest esse occasio mali alicuius, quod tamen secundum se est bonum.
Hoc est ergo quod dicit, quod si aliqui hoc ipsum dicunt esse ex
materia quod anima movetur ad malum, oportet nihilominus dicere quod
materia, licet sit instabilis, tamen omnino consequens est, idest
consequentiam et ordinem habens in universo et necessaria est formis,
quae non possent in seipsis firmari. Quomodo autem malum potest esse
necessarium aut id quod necessarium est potest esse secundum se malum?
Et notandum quod signanter dicitur instabilis materia, quia inclinari
ad materiam, intantum videtur esse malum, inquantum, deserto
incommutabili bono, adhaeret commutabilibus bonis. Principium autem
mutabilitatis est materia, inquantum est in potentia ad diversa. Nec
tamen hoc ipsum quod est in potentia ad diversa, ostendit eam malam;
quinimmo per hoc ipsum habet ordinem ad diversa bona, idest ad diversas
formas, quae in ipsa firmantur. Deinde, cum dicit: sed neque hoc et
cetera, ostendit quomodo se habeat privatio ad rationem mali; et dicit
quod nec ipsa privatio adversatur bono, agendo contra ipsum secundum
propriam virtutem, sed secundum virtutem boni: quia, si sit perfecta
privatio, idest quae totum removeat omnino, excludet omnem potentiam
et ita erit non potens ad agendum contra bonum. Si autem sit
particularis privatio, excludens unam formam et non aliam, habet
virtutem agendi non ex hoc quod est privatio, sed ex hoc quod non est
perfecta privatio, idest ex forma coniuncta, qua non privatur. Sed
si bonum particulariter privetur, nondum est totaliter malum, et si
recedat privatio particularis vel quia non sit aliquid privatum vel quia
sit totaliter ablatum, sequitur quod natura mali pereat.
|
|